Quaestio 16
Quaestio 16
An in quinto et sexto diebus omnium animalium genera tam in mari quam in terra convenienter producta sunt
SExtodecimo circa hanc distinctionem queritur. an in quinto et sexto diebus omnium animalium genera tam in mari quam in terra conueniem ter producta sunt.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur sic. nos sumus enim quodammodo finis omnium 2. phisicorum. Et omnia propter nos creata sunt: secundum illud Psalmiste. psalmo octauo. Omnia subiecisti subpedibus eius oues et boues et vniuersa pecora campi. propterea cetera animalia capita in terram demissa habent. Nos autem ad sydera: secun¬ Id dum illud Nasonis. Pronaque cum spectent animalia cetera terram. Os homini sublime dedit celumque vi dere Iussit: et erectos ad sydera tollere vultus. In cuius argumentum. et c. deus creanit duas nobiles species creaturarum extremas: primo angelicam: et vltimo humanam: sed multa creantur que non obsequuntur homini: sed ei plurimum aduersantur. Patet de carduo: auena: lappis: lolio: et ceteris id genus herbis. secundum illud Maronis primo georgicorum. Mox et frumentis labor additus: vt mala culmos. Esset rubigo: segnisque horreret in aruis Carduus: intereunt segetes: subit aspera silua Lappeque tribulique interque nitentia culta Infelix lolium et steriles dominatur auene. Quid vepres conducunt: quid mures: aranee concodrilli ex quo tractum est dicterium ob odium in homines lachrei. me cocodrilli. quid serpentes: et sic de tot malis be¬ stiis in terra: oc ipsum patet in aqua de ceta. vnde secundum Plynium in naturali hystoria libro non no. capite tertio. sunt balene quattucr iugerum: pisces ducenum cubitorum. Propter flegma bestie maris maiores sunt animalibus terre. et hoc testatur Aristoteles decima particula probleumatum: probleumate. 56. Postillator. Iob quadragesimon primo recitat se audiuisse a quodam veridico quod in mari portugallie repertus est cetus: ex cuius lingua vigintiquattuor muli erant onerati: ista homini non prosunt sed nocent.
¶ Ad omnia ista rerespondetur de nociuis herbis: omnia ista fiunt propter nostram exercitationem et ne ocio torpeaimus: et hoc dicit Uirgilius primo georgicorum inquiens: pater ipse tollendi. haud facilem esse viam voluit primusque per artem mouit agros: curis acuens mortalia corda: Nec torpere graui passus sua regna veterno. Omnia ista insuper conducunt ad vnum officium: vel aliud: vt aueue pro equis ex vepribus et tribulis et denique lappis Coloni sepes extruunt: vt iniusti arceantur ab ingressu ad vites et triticum. Cur nutris canes leporarios nisi ad capiendam voluptatem in causapis: Sic senibus et laguidis in domo Cattus et murus oblectamentum prestant: et clericis: vt patet de clerico venatore refectiones domus colligunt aranee et denique eorum rethia profluuium sanguinis restringunt. Serpe tes in multis medicamentis ponuntur vt mediciad cor deferant.
¶ Insuper opposita iuxta se posita clarius elucescant. Pictura variorum colorum est pulchrior vno colore pulcherrimo: et sonus ex diapaso diapente et diatessaro mixtus praestat diapason sono dulcissimo. Ergo resultat decor vniuersi. et deum laudare habes qui te creaturam intellectualem et non irrationalem creauerit: tibi intellectum dedit omnia hec tetra extinguere: vt porros ad effugandos serpentes: succum rute ad expellendos pulices: argentum viuum contra pedunculos. et ita de omnibus talibus: rutam insuper et mustellam contra basilicum: excoriatio muris masculini positi inter reliquos a quo aufugiunt Insuper multam ab his que inutilia iudicas hauries sapientiam: vt cum serpens adeat feniculum: cum oculos habeat grauatos vt tusimiliter illum succum capias: Mustella lesa a vipera adit quandam herbam per quam statim curatur a veneno. oleum ceti plurimum prodest: et si non essent he belue tanta esset piscium in mari copia vt naues pertransire non possent. patet de Salmo ne et de piscibus tot simui oua ponentibus.
¶ Insuper ista in penam peccati data sunt protoplasto. Unde Gene. tertio: quia audisti vocem vxoris tueet comedisti de ligno ex quo precepera tibi necomederes: maledicta terra in opere tuo. In laboribus commedes ea cunctis diebus vite tue: spinas et tribulos germinabit tibi: et comedes herbas terre. In sudore vultus tui vesceris pane tuo: et hec que sequuntur. vbi glosa ordiuaria Rabani. Spine antea erant sed non vt laborem homini inferrent. cui post peccatum fuerunt ad laborem et as flictionem sicut serpentes et quaecunque noxia antea erant innoxia. Ubi insuper notatur terre sterilitas: que post peccatum non produxit fructum comnuenientem homini nisi cum cultura et labore: que autem sua sponte producebat fructus conuenientes in copia et produxisset si homo in statu innocentie permansisset. Cui quadrat illud Maronis primo Georgicorum. Ipsaque tellus omnia liberius nullo poscente ferebat. Cui poetarum aurea etas sub saturno alludit dicente Quidio primo Metamorpho. Aurea prima sata est etas vindice nullo Sponte sua sine lege fidem rectuque colebat pena metusque aberant. Et paulo post Scite admodum de terra loquitur. Ipsetia queque immunis rastroque intacta nec vllis. Saucia vomeribus per se dabat omnia tollus. Contentique cibis nullo cogente creatis. Arbuteos fetus montanaque fragra legebant. Cornaque et in duris herentia mora rubetis Et que deciderant patula iouis arbore glandes
¶ Secundo arguitur. Mulus nec lycisca producebatur. ergo nec alia animalia consequentia tet quia eadem est ro. antecedens patet: quia poterant produci ab asino et equa et a cane et lupo.
¶ Preterea. vel ouum producebatur ante gallinam vel econtra. Non secundum quia habitis ouis habetur principium sufficiens ad productionem gallinarum et gallorum. Non secundum: quia arbores producebantur cum fructibus. ergo galli et galline vel gallina cum ouo.
¶ Respondetur: non est necesse dicere quod animalia que generantur conmuniter per animalia diuersarum specierum producerentur immediate a deo. sufficit quod deus hec animalia produxerit in suis causis. Eodemmo do de his que generant generatione spotanea.
¶ Ad aliud argumentum ipsum dependet a duabus positionibus: puta in quo mense creatus est mundus. Nam Rabi Iosue et sui sequaces tenuerunt mundum fuisse factum in Martio: quando terra incepit germinare herbas. Mouentur ex illo passu. Et protulit terra herbam virentem et facientem semen suum. Et Exod. duodecimo. Maritius vocabatur primus mensis. Alia est positiomulto communior quam tenet Rabi Eliezer: mundus creatus est in septembri secundum illud Deuteronomii. xxxii. dei perfecta sunt opera.
¶ Omnes in hoc conueniunt quod primus homofactus est in statu perfecto potens generare. et eodemmodo videtur dicendum de reliquis terre nascentibus: sed ad ista prior positio facile responderet quod arbores producte sunt perfecte in Marcio: et quod peractionem solis poterant producere fructus suos. Eua non est producta cum fetu in vtero: sed expectabatur tempus concipiendi et pariendi Cayn. Conformius est ad vtramque positionem quod gallus et gallina producebantur ante ouum quod est semen galli et galline. vel galli tantum.
¶ Secundo arguitur. Moyses tacuit de elemento ignis et aeris (qui sunt principaliores partes vniuersi) ergo non bene illa tradidit.
¶ Respondetur consequentia est nulla. Ignis in sua spheraest nobis insensibilis. Ratione sic ostendimus. Ignis in nostro foco appetit ascendere vt expe¬ timur: et non stare in aere: quia si sic staret in partibus inferioribus aeris. Sed dices. cum est de natura ignis conscendere: quare non totus conscendit relinquendo ligna sine igne et subito. Similiter videtur quod nullus est ignis sub sphera lune. non ministratur materia nutritiua ignis: ergo tandem deficiet: immo debuit deficere a multis annis preteritis.
¶ Respondetur. ignis quam primum producitur ascendit et per lineam rectam suam regionem appetit adire: sed nobis producitur. nec subito conscendere potest propter resistentiam aeris et eius contrarietatem. ignis est nobis hic necessarius ad decoquendos cibos ad productionem luminis ad purgandum aerem ab epidimia: more ypocratis et ad multa alia. Propterea deus voluit ignem esse in istis inferioribus. et si omnis esset extinctus modum dedit reproducendi nouum vt in xiii. distinctione dictum est per radios reflexos in centro speculi concaui. per calybem et silicem et earum agitationem. Et licet aliqui robusti: vt tartarei et hybernici Britanui (quos scotos siluestres vulgus appellat) carnes decoquantur inter ramos ar) borum: hoc non sufficit omnibus. nec commodefieri potest delicatis.
¶ Ad aliud dicitur quod ignis in sua sphera non habet contrarium intrinsecum / cum est homogenius: et si aliqua influentia frige factiua ei virtualiter aduersetur: alia tamen calefactiua tantum suffragatur. et cum est magnus in sua sphera notabiliter resistit: et si aer ignem corrumpat in hoc loco: econtrario ignis aerem corrumpit in alio. Aer probatus est ab antiquis perhoc quod aqua non descendit in clipsedra orificio ob structo: vt patet quarto Thysicorum. ergo cum hec duo esementa sola ratione probentur quam modo percipit vulgus: et secundum intelligentiam auditorum debet esse sermo docentis: consulto Moyses pro surda aure de his elementis pertram siuit.
¶ Sed contra omnia ista arguitur probando quod deus creauit omnia simul / sicut beatus Augustinus tenet Ecclesiastici octauodecimo. Qui viuit in eternum creauit omnia simul. Et in. xxiiii. eiusdem. Ab initio et ante secula creata. et c.
¶ Ad secundum dicitur quod loquitur de dei filio qui est patris sapostia Irca hanc conclusionem. 16 in qua loquimur de productis a deo tam in terra quod in mari: dubitatur an tota aqua sit in decuplo maior terrarum despondetur: al phraganus in libro de regnis et differentiis differentia vige sima prima et thebitis in pambulis almage sti tenent quod semidiameter sphere corruprtibilium. continet trigesies ter semidiametrum sphere terre et dimidium eius dimidii. et huic fundamento in nixus cancellarius oxoniensis thomas Prauardinus in fine sue geometrie tenet cuiuslibet elementi maioris ad elementum sibi proximum minus minor est proportio quam triginta trium ad vnum: et maior quam 23 ad vnum. alia est via tenens aquanm decuplam ad terram et ita quodlibet aliorum duorum elementorum aliud circundatium in decuplum ad ei immediatum. ita tenet Ioannes de sacro busco. pro nunc hanc disputationem non ingrediar nisi de per accesens loquendo de magnitudine aque et terre.
¶ Et circa hoc pono has propositiones. Prima est. mare non est in decuplo maior terra. per mare omnem aquam intelligo. probatur hec propositio: aliquibus suppositis.
¶ Prima suppositio. mare vt rerum in udagatores commemorant non habet in profunditate vltra 1 4. mille passus: hoc est septem leucas gallicas. quod non sit vllo pacto tante profunditatis sicut terra. ratio est. terre vna pars solum eleuatur per calefactionem et leuifactionem a sole et aliis astris. proportionabiliter ad hoc est descensus alterius partis terre. et ex consequenti profunditas maris. et loquor de mari communi: hoc e aqua communiter habita. multi sunt immanes montes in terra: vt mons olimpus: mons caucasus: mons lune: super quos erat aqua diluuii tempore noe. se illa aqua erat supernaturaliter. naturaliter non potest fieri vniuersale diluuium. nec mihi placet aliquorum fidelium expositio de cataracta celi aperta tempore diluuii. dicunt per caractas: propheta intelligit partes illas celi quod generatiue sunt pluuiarum: qualia sunt signa aquatica. vt cancer / piscis / pliades / et orion de planetis mars venus et luna. licet noe diluuium praecognouerat reuelatione prophetica: tamen probabile videtur quod aliqua constellatio astronomica illum effectum praesignauerit et ipsius aliqualiter partialis fuerit causa. ista est vna diuinatio et astronomis appropinquatio. per catharactas non intelligo aliud quod fenestras in nube vt glosa marginalis exponit. idest deus miraculose de celo: hoc est de aere: produxit tantam aquam. dixi vniuersale diluuium stat dare paruum diluuium in vno loco: vt in grecia tempore deucalionis regis thessalie qui multos nauigio saluans. fabula apud poetas initium habuit vt homines saluaret.
¶ Secunda suppositio secundum supputationem cosmographorum quod cuilibet gradui in celoseptingenta stadia in terra respondet. hoc est facile inuentu. per experientiam constat transeundo meridiem versus: plus polus arcticus deprimitur. et transeundo ad septemtrionem eleuatur polus ob rotunditatem terre. incipiat sortes in a. meridianosin quo habet polum arcticum leuatum 20. gradibus) progredi septemtrionem versus sub eodem meridianoquo ad habuerit polum vno gradum leuatum: puta 21 gradibus: quo facile per astrolabium vel quadrantem inueniet. tunc videat quantum terre peragrauit. et maiores cosmetre: vt ambrosius isodorus eristo tenes (non nostri ambrosius et isidorus sed gentiles philosophi) hoc sequens plinius de eristotene sic loquitur. eristotenes in omnium quidam litterarum subtilitate et in hac vtique praeter ceteros solers. quem a cunctis probari video: inuenerunt septuaginta stadia. et cum cuilibet gradui in celo vnus gradus in terra respondeat: licet in quantitate mi¬ nor: vt inter circulos concentrices maloris et minoris videre est. sunt ergo. 36h0. tales. et tot portiones geometrice in terra sicut in celo. ergo totus circuitus terre est ducenta quinquaginta milia stadiorum. hoc patet. multitudo. 360. cum. 70ohoc est sub aliis verbis. cuilibet gradui in celo respondent. 45. leuce cum dimidio milliari et vna quarta. et per communes mensuras que se inuicem metiuntur: puta leuca que bina milliaria italica continet: hoc est bis mille passus: qua galli belgici ferme omnes et celte omnes vtuntur. octo stadia milliare continet. 125. passus stadium includit. passus. 5. pedes. pes. 4. palmos. palmus. 4. digitos. digitus 4. grana ordei lateraliter posita.
¶ Sequitur quod totus terre ambitus. leucas continet. 15. millia septingenta et. 0. leucas. alphraganus tamen aliter supputat. ponit solum vni gradui in celo respondere in terra. 56. milliaria cum duabus tertiis. et sic secundum eum totus terre circuitus contineret decem millia et ducentas leucas. stat quod de variis milliaribus loquantur. leuca gallie / aquitanice vel in principio gallie belgice septemtrionem versus est maior quam in locis intermediis. etiam forte res non est punctualiter ad vnguem explorata.
¶ Tertia suppositio: proportio ex geometria practica circuli vel sphere ad eius diametrum est tripla sesquiseptima. remoue a circulo vnam vicesimam secundam partem: et residuum diuidatur in tres partes. vna illarum tertiarum facit circuli diametrum. si circulus pariferia in ambitu 22. pedes habeat: diameter erit. 7. pedum. patet ablata vna vigesima secunda septem est tertia pars remanentis igitur. Ex his secundum omnem modum supputandi magnum incrementum habet terra in profunditate / ad mare profundisfimum.
¶ Quarta suppositio. magna pars faciei terre est aquis cooperta: potissimum a septemtrione ad meridiem. se habet sicut quinque ad tria secundum philosophum. cui non longe discrepat plinius lib. et capitulo vltimo. postquam artificiose veterum laboribus et autoritatibus terre habitabilis longitudinem enumerat: de latitudine dicit. latitudo autem terre a meridiano situ ad septemtrionem dimidio ferme minor colligitur. propterea latitudo terre illa portio vocatur portio discooperta se habet ad coopertam. vna quarta terre vixvidetur discoopta aqua multa sunt flumina: multi fontes: multum aque in poris terre et etiam in nubibus. et si tota ista aqua collecta esset terre equalis vel paulo maior: non videtur vllo pacto quod sit in decuplo vel in triplo maior terra. quod aqua in extensione super terra vorat: in profunditate terra lucratur.
¶ Sed contra illud arguitur secundum aristotelem secundo de generatione commento. 35. ex vno pugillo terre possunt fieri decem aq. et ex vno pugillo aque decem aeris. et ex vno aere decem ignes.
¶ Cum igitur elementa sic sunt proportionabilia continue in eorum transmutatione proportione decupla: sequitur quod sic sunt proportionabilia in eorum quiete. et per consequens quantam proportionem habet vna pars elementi fctam ex parte alterius elementi tanta proprtionem habet vnum totum elementum ad aliud totum.
¶ Respondeo: philosophus intellexit illic solum quod talis est proportio elementorum inter se quod numquod aliud corrupere potest naturaliter. sed si vnum sit alio maius: in mnore est virtus resistiua sufficiens et actiua in alia parte vel tempore ad recuperandum perditum in vno loco vel alio. sicut in via solis et planetarum augentur elementa superiora et inferiora diminuuntur: sic eadem prope polos diminuuntur et inferiora angentur. et quando elementa inferiora diminuuntur ex altera parte equatoris sole existente prope tropicum capricorni: tunc nostra inferiora augentur et econuerso. ad exemplum phisopi non oportet ipsum capere vt iacet. ex terra densa pedali praesent esse 28. pedalitates aque. et notum est quod vna aqua est alia densior. ergo potes dicere illi exemplo innitendo quod etx vno pugillo terre possunt fieri. 20. aque sicut decem. licet aqua sit terra frigidior et humidior improprie capiendo comparatiuum: terra est siccior. modo siccitas est qualitas multum resistiua. semper cum qualitate multum actiua vnius elementi est qualitas passiua et modus actiua coniuncta.
¶ Pancis epilogando patet quomodo deus bufones: tigrides: serpentes: vepres: nisos: rapaces: miluos: et huiusmodi / producit: licet crebro causahuiusmodi rationis hominem fugiat.
¶ Ulterius de terre magnitudine in circuitu locuti sumus fulti auctoritate Ambrosii / Isidori / et eruditissimi eristotenis: quem tantopere in illa parte Plinius in naturalihistoria refert. stadia in leucas reducimus. et hoc facere potest quilibet nouitius arithmeticam callens. ex qua reductione sequitur vlterius quod si sortes quolibet die pedes vel eques faceret decemleucas ipse circuiret totam terram incipiendo ab vlteriore hispania vltra mare mediterraneum redeundo ad punctum a quo exiuit in mille quingentis et. 70. diebus. qui dies iterum iuncti valent 4. annos sexdecim septimanas cum duobus diebus. et hec de ista distinctione dixisse sufficiat.
On this page