Quaestio 1
Quaestio 1
An aqua sit in reptili et universalius an elementa sint realiter in mixto
Irca hanc qnintandecimam distinctionem in qua magister allegat illud / Gem. producant aque reptile anime viuentis et que sequuntur. quer tur anaqua sit in reptili et vniuersalius an elementa sint realiter inmixto.
¶ Circa hanc questionem triplex est via. Una Auicenne: quam recitat Commentator 3. ce. et mun. commento sexagesimo septimno: et primo de generatione / quod elementa manent in mixto secundum substantiam non remissa. sed secundum qualitates sunt remissa.
¶ Contra illud arguit Commentator volendo probare quod si remittantur secundum qualitates quod etiam remittuntur secundum substantiam idem est iudicium de toto et de parte. dicit ergo si qualitas potest remitti secundum partem manente fubstantia elementi omnino non remissa: eadem ratione potest elementum manere secundum substantiam tota qualitate amissa. et sic dabitur ignis non calidus propterea ponit ipse substantia elementi remitti sicut qualitatem. dicit elementa habere formas substantiales insensibiles et remissibiles sicut accidentia forme elementorum sunt imperfectiores formis mixtorum. et sic aliquo modo mediant inter substantias perfectas et accidentia.
¶ ic dico. ratio Commentatoris contra Auicenfam parum valet. et licet vtramque positionem falsam existimem: positio Auicenne est minus irrationabilis. pro Auicenna statim responderetur / quod elementa determinant sibi aliquas qualitates sine quibus non possunt esse. positiones istorum duorum philsophorum possunt duobus modis habere non nihil apparentie. Uno modo quod nulla est forma in mixto nisi forme elementorum. Secunda imaginatio erit dando formam mixti. et sic tres essent positiones differentes.
¶ Contra illas opiniones sic arguitur. substantia non suscipit maius neque minus secundum Aristotelem in proprietatibus substantie. et si hoc concedas in elementis: viam aperis hoc concedendi in mixtis.
¶ Forte dicis. per articulum Parrhisiensem: error est dicere animam iude esse ita perfectam sicut anima christi. ad hoc alibi respondimus.
¶ Et arguitur contra Commentatorem sic. Forma elementi est remissibilis. ergo ipsa potest remitti ad non gradum sicut ipse arguit contra Auicennam. et sic dabtur mixtum sine elementis contra opinantem. consequentia est clarior quam contra Auicennam.
¶ Secundo arguitur contra vtriusque positionem. ex ea sequitur quod eadem materia informatur pluribus formis: scllicet forma ignis: aeris: aque: et terre. et sic non esset vnum suppositum per se. Si dicas. non quaelibet portio materie informatur qualibet istarum formarum: sed vna portio ab vna forma et alia ab alia fortra: tunc mixtum nichil aliud erit quam quedam congeries elementorum: sicut cumulus lapidum.
¶ hic potest quispiam dicere quod est vna forma mixti quae informat totum a qua totum denominatur. sicut dicitur de animaintellectina respectu forme corporeitatis.
¶ Tertio arguitur per te ignis realiter est in sorte et in qualibet eius parte in capite sortis non habet impedimentum quin ascendat. et sic de aliis elementis in ipso: adibunt regiones suas. potest homo dicere quod elementa detineatur a mixto.
¶ Quarto arguitur. ignis appetit materiam raram: terra materiam densam. sed eadem materia non est simul densa et rara. ergo eadem materia non informatur simul a forma ignis et terre. potest quis dicere maior intelligitur in corporibus simplicibus: non autem in mixtis.
¶ Quito arguitur. ex positione sequitur quod fortra ignis stabit diu et in bona dispositione sine calore. quod est inconueniens. patet in ferro frigido auro: vel lapide frigido.
¶ Sexto in ferro iguito calor corrumpit formam aquae. et per consequens non manebit in illo mixto aqu. et si in vno mixto non maneant omnia elementa in nullo manebunt similiter ignis in lapide corrumpetr in lapide in fundo nili vel mari.
¶ Septio numquam ferrum ignitum deberet se reducere ad frigiditatem cum in eo est fortra ignis. sed hic dici: reductio ad frigiditate est a forma specifica mixti.
¶ Octauo. in fundo maris vel in visceribus terre generatur vnum mixtum nec est aliquid quod illic debeat generare ignem. ergo in aliquo mixto non sunt quattuor elementa.
¶ Nono. quando vnum mixtum proiicitur in ignem vehementem / corrumpitur / et aliud producitur. in secundo mixto non est forma aque. queritur a quo producitur. non ab igne. citius ignis formam aque destrueret: vt patet proiiciendo quaertam aque in ignem. et nullum agens producit aliquid vt mox ipsum corrumpat. igitur. licet tergiuersationes alique rationibus dari possunt: est inutile. vtramque positionem ergo tam Commentatur quaeAuicenne relinquo tenendo opinionem communem: que est: quod in nullo mixto est vllum elementum tamquam pars eius: nec forma substantiali remissa nec non remissa. vtrobique sto in illo dicto Aristotelis quod substantia non suscipit magis neque minus. et per consequens aqua non realiter pisce. sed ex materia aque poterat componi materialiter piscis. et aqua est piscium naturalis locus.
¶ Primo arguitur sic ratione. ignis excutitur e ferro et corporibus duris / ergo prius in ferro latuit.
¶ Secundo arguitur. Quando lignum viride comburitur: manet cinis loco terre. exit aqua perligni extremitatem vti videmus. et flamma loco ignis. et eleuatur fumus loco aeris. ergo ista prius erant in ligno tanquam partes eius.
¶ Ad secundum nego quod elementa erant partes illius ligni. cineres generantur ex ligno actione ignis. nec cineres sunt terra. licet facilius in terram conuertibiles quam lignum. fumus generatur actione ignis agentis in humores ligni. eodem modo de flamma que nullo modo prius fuit in ligno: de aqua dicitur: erat humiditas inclusa in ligno. ex qua lignum nutriebatur: que contrarium fugiens: scilicet ignem: per poros et extremam exit.
¶ Tertio arguitur. vapor est vnum mixtum. et tamen in ipso est aqua. quia statim aliqua pars in aquam resoluitur: vt patet ponendo pannum lineum super aquam a sole de die calefactam. et patet de operculo potti bullientis. in parte inferiore prope potest tum guttatim cadit de aqua.
¶ Respondetur. hoc argumentum nichil facit contra positionem conmunem. sed circa materiam argumenti est difficultas an vapor et exhalatio sit quoddam mixtum imperfectum medians inter elementa et mixta perfecta. vel sit realiter elementum. capio elementum pro parte integrali eius. sed ad hoc dicitur. potest dari vapor realiter aqua. et hoc quando non introducitur adhuc qualitas aque repugnans. et sic aliqua exhalatio realiter est terra: quando nondum est introducta aliqua qualitas terre repugnans. potest in aqua introduci leuitas a sole per quam aqua aliqua leuatur in altum et rarefit. illa aqua adhuc raritate non repugnante forme aque realiter est aqua. Quando primo introducitur aliquid aque repugnans: incipit esse aer. et adhuc potest vocari vapor. vnde vapor est terminus connotatiuus supponens pro tali substantia humida: connotando quod maiorem raritatem habeat et leuitatem quam solet aqua bene locata habere: vel maiorem densitatem quam aer et minorem leuitatem. et per comsequens dabilis erit aliquis vapor primo aqua vti quando parum leuatur ab aquavt in operculo potti / vel parum super sequanam. et demum ille vapor potest corrumpi in esse aque: licet non inesse vaporis. quia adhuc erit vapor paulopost primam couersio nem in aere vel in prima conuersione in aerem. si non esset operculum in potto: vapor ascendens per aerem corrum petur citius ab aere ab ess aque quod ab esse vaporis. Uidemus in estate super sequanam et magis vbi est extensio aque et non magne profnnditatis: mane quendam grossum fumum super aqu Sol de die aquam calefacit et eam leuifacit: et aliquas partes leuat que a frigore noctis condensantur et habent quandam leuitatem potentem fumum ad huc sursum leuare: sed non ad magnam distantiam: quia leuitas est parua. stat adhuc quod totus ille vapor sit aqua. stat etiam quod pars inferior eiusdem vaporis sit aqua et superior aer. postea orto sole leuifaciendo adhuc totum hunc vaporem dispergit ab aqua: et ad mediam regionem aeris vaporem attrahit: et tandem in aere condensat: et demum fortasse in pluuiam. potest dari analogia de aceto: sic quod vinum a suo sapore declinans / in multis qualitatibus cum aceto conueniens antequam habeat formam substantialem aceti vocatur acetum sic de exhalatione dicatur. et de argento viuo quod si in vrinali clauso includatur: diu conseruabitur licet resoluatur / et alique partes ad operculum ascendant: adhuc non mutantur extra speciem argenti vi ui. ille partes iterato descendunt: et a prioribus partibus a quibus discesserunt confortantur: et manent mutuo. si pars superior fuisset discoopta: facile fuit totum argentum viuum euaporatum et in aeren conuersum. quando distillantur rose / acetosa / vel alia herba: numquam ille succus expressus redit ad naturas herbarum ex quibus prodierit. sicut nec perfecte acetum ad vinum. saltem immediate. et si immediate redeat ad formam vini: numquod naturaliter ad idem vinum prius corruptum: vt in d. stinctictione. 45. quarti sententiarum iam pridem diximus. sic de carne resoluta: pomo: vel hamoni. et licet aqua rosacea per distillationem rosarum habita sit alterius speciei a rosis: non sequitur quod sit aqua elementaris. sed in accidentibus multis est ei multum affinis. in aliis discors. sic scilicet quod sufficienter arguitur discrimen specificum inter illas duas aquas. et per consequens ad baptismum est inutilis. Ex illo / obiectio diluitur quod aqua non egreditur de rosis: sed quidam humor alterius speciei ab aqua extrahitur. sicut sanguis cum cornum a collo extrahitur. vel sordes ab aure non bene potentis audire vt ad audiendum sit promptior. potest tamen elementum conuerti in multis casibus immixta iperfecta elemento priori in aliquibus qualitatibus sunilia: quae facile iterato conuerterentur in elementum prius. sicut de nouo curatus ab ethica febre per modicum lapsum in eandem iterato redit
¶ Quarto arguitur. ex eisdem sumus et nutrimur: se tundo de generatione. sed animalia viuunt de aqua. patet. bibunt aqu I Salamandra viuit in igne: et piscis in aqua. ergo in variis mixtis varia sunt elementa et qua ratione vnum eadem ratione omina alia. igitur.
¶ Ad quaertum respondetur. non oportet capere illam auctem vt praetendit argumentum. quia tunc homo ex pane / pisce: oleribus: et vino esset compositus. et argumentum reducitur ad oppositum homo ex igne et terra non nutritur. ergo hec clementa non sunt in homine. et per consequens nulla elementa sulnt in homine. Ad auctem di: ex bono cibo generatur bona caro vel mixtum multum participat cum ex illo ex quo nutrui tur.
¶ Ad quintum dicitur / quod est quedam superfluitas quam expellit vt de omnium digestionum superfluitatibus contingit.
¶ Sexto arguitur: primo de celo et mundo mixtum mouetur secundum naturam elementi in eo praedominantis. ergo in mixto est elementum.
¶ Respondetur. Aristoteles intellexit quod aliquod mixtum magis conuenit cum vno elemento quod cum alio. et mouetur secundum naturam illius elementi quod in eo dominatur. vt quia oleum de aere multum participat in leuitate: non descendit per aquam: sed ascendit. per aerem vero descendit: et per descensum et ascensum cognoscitur participatio cum qualitatibus elementorum: vt de guitate et leuitate. propterea philspi hanc regulam dare solent de gaeuitate et leuitate: tam in corporibus solidis quam liquidis. Capiantur portiones equales et in eandem aquam mittantur. et videatur si ambo descendunt: aut ambo natant: aut vnum descendit et alterum natat. si vnum descendit et alterum natat descendens est grauius quam natans. Si vero ambodescendunt et eque velociter: tunc sunt equaliter grauia. Si inequaliter: tunc sunt inequaliter grauia. et proportionabiliter sic vnum altero velocius descendit proportionabiliter est altero grauius. Si autem ambo natant: videatur an equaliter submergantur et sic sunt equaliter grauia. aut inequaliter: et sic sunt inequaliter grauia. et quaentum vnum altero plus submergitur: tanto altero est grauius vt si in duobus lignis assignarentur. 12. puncta: quorum vnius quattuor puncta submergerentur et alterius octo: illud cuius octo puncta submergerentur esset in duplo grauius Idem patet in corporibus liquidis. Unde dato quod vnum lignum ponatur in aqua et in oleo: videa vbi magis submergitur. et illud in quo magis submergitur de ligno est minus graue. Si aut equa liter submergeretur in quolibet illorum: tunc ambo sunt equaliter grauia. Unde si quattuor puncta in quolibet tunc aqua et oleum sunt equaliter grauia. Si autem in aqua submergerentur quattuor solum et in oleo octo: aqua foret in duplo grauior oleo. idem patet de duobus corporibus quorum vnum est liquidum et aliud solidum. Ponantur enim ambo in aqua: scilicet lignum et oleum. fi superficies ligni fiet equalis superficiei aque: ambo erunt eque grauia. si non: oleum erit gra¬ uius. et hoc secund proportionem punctorum supera natantium ad puncta submersa.
¶ Sexto arguitur. mixtio est miscibilium alteratorum vnio: primo de generatione. ergo elementa manent in mixto.
¶ Septimo arguitur. data conclusione quam sequor: mixta essent ita simplicia sicut elementa: et per consequens non debent vocari mixta: nisi quia alia ex eis componuntur sicut dictiones ex litris. 3. Matematice.
¶ Ad sextum respondetur negando consequentiam / recte intelligendo ane: icilicet quod elementa agunt inter se. et tandem post alterationem et formarum corruptionem materie eorum: hoc est: que fuit elementorum vniuntur: et fit vnum tertiis ab vno agemte.
¶ Ad septimum concedo: quod mnixta sunt ita simplicia sicut elementa substantialiter: non autem qualitatiue elementa determinant sibi qualitates sunmas. quodlibet vnum determinat ei vnam qualiiatem in summo: et habet solum duans qualitates connaturales. hoc non contingit in mixtis. elementata non determinant sibi qualitates similes qualitatibus elementorum in summo. et sic dicuntur conuenire magis cum hoc elemento vel illo quam elementa inter se. sicut medium dicitur esse eiusdem rationis cum extremis. 10. Meth. puta. rubedo vl viri ditas. et tamen rubedo est ita simplex qualitas sicut nigredo vel albedo. sed illa qualitans quae magis conuenit cum vno extremo coloris quod cum alio: dicitur cum alio participare et ex alio componi. et sic de mixu to in ordine ad elementum: quod magis conueuit cum vno elemento quam cum alio.
¶ Insuper. mixta propria habent partes etherogeneas. elementa habent partes homogeneas. et sic dicuntur componietiam mixta perfecta participant cum quolibet elementorum. Alique partes hominis sunt calide: alique frigide: alique humide: alique vero sicce. Unde Auicenna fen. doctria 3 capite 2. dicit. Quod autem in corpore calidius est: est spiritus et cor a quo procedit. Deinde sanguis. postea epar. post quod est caro. postea splen. postea renes. postea arteriarum tuince. frigidius quod est in homine est fiegma. postea pilideinde os. postea cartilago. deinde ligamentum deinde thorda. postea panniculus. deinde neruus postea nucha. post cerebrum. deinde adeps. post ea pinguedo. deinde cutis. res autem siccior que est in corpore est pilus qui est ex vapore fumosoqui eleuatur. postea est os et que sequuntur: ergo homo habet qualitates similes simili denominatione nominatas cum qualitatibus primis elementornm. et sic de aliis animalibus: nisi quod homo habet complexionem meliorem. propterea inquit in passu allegato princeps. Donauit autem deus homini complexionem temperatiorem quam in hoc mundo esse est possibile cum suarum virtutum conuenientia quibus agit et patitur. et vnicuique membro donauit de complex ione quod meretur. Tamen quanto complexio est melior tanto citius in distrasiam labitur. et facile mille modis extinguitur. Propterea scite de hominis miseriis libro septimo naturalis historie loquitur Plinius 2. c. inquiens. Miseret atque etiam pudet esti¬ mnantem quam sit friuola animalium superbissimorum origo. tumplerumque abortus causa fiat odor lucernarum extinctarum. his principiis nascuntur tyramni. Tu qui corporis viribus fidis fortitudine minima amplexaris cuius semper in victoria mens qui te deum credis aliquo successu tumens tanti perire potuistiatque etiam minorum potest hodie quantulo serprientis dente: aut vt anacreon poeta aciuo vuepasse. Fabius praecor in lactis haustu vno pilo strangulatus Is demum vitam equa lance pensabit qui semper fragilitatis humane memor fuerit.
On this page