Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in librum secundum Sententiarum (Redactio B)

Distinctio 1

Quaestio 1 : An causalitas creaturarum praesupponit productionem personarum in diuinis ad intra

Quaestio 2 : An mundus incepit esse, capto mundo pro toto universo Deo secluso

Quaestio 3 : An Deus mundum sive mundialem machinam creaverit intelligendo et volendo tantum

Quaestio 4 : An fuerit possibile mundum fuisse ab aeterno

Quaestio 5 : An enti successivo repugnet aeternitas

Quaestio 6 : De conservatione Dei: an creatio et conservatio realiter differant, et de earum quidditatibus

Quaestio 7 : Utrum Deus habeat vim conservativam et effectivam respectu omnium

Quaestio 8 : An possit probari in lumine naturali quod Deus est causa efficiens omnium aliorum a se

Quaestio 9 : An Deus sit causa finalis omnium; quae est causalitas causae finalis; et an Deus omnium sit causa finalis

Quaestio 10 : De relatione creature ad deum: an ipsa distinguitur a creatura: et ita de qualibet relatione in uniuersali

Quaestio 11 : An natura angelica naturae animae praestet in nobilitate entitativa

Quaestio 12 : An angelus et anima specie differant

Quaestio 13 : An homo sit perfectior sua anima intellectiua: et quodlibet individuum superioris speciei perfectus quolibet individuo speciei inferioris

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum motus localis sit res successiva ab omni re permanente et permanentibus distincta

Quaestio 2 : An motus alterationis sit aliquis fluxus distinctus a mobili et qualitate quae in motu acquiritur

Quaestio 3 : Penes quid habet attendi velocitas motus localis penes effectum

Quaestio 4 : Penes quid attenditur velocitas motus penes causam

Quaestio 5 : An locus sive aliud quodlibet continuum ex punctis confletur

Quaestio 6 : An puri continui detur minima pars

Quaestio 7 : An detur minimum naturale

Quaestio 8 : An angelus sit in loco

Quaestio 9 : An angelus determinet sibi locum, sive quoad magnitudinem sive parvitatem, sive quoad locum naturalem sive violentum

Quaestio 10 : An plures angeli possunt esse in eodem loco adaequato

Quaestio 11 : An angelus potest se movere localiter

Quaestio 12 : An potest se movere successive et subito per medium

Quaestio 13 : An tempus sit res successiva mensurativa durationis rerum corruptibilium

Distinctio 3

Quaestio 1

Quaestio 2 : De notitia angelorum: an cognitio angeli distinguitur ab angelo

Quaestio 3 : > An notitia actualis in angelo distinguatur ab habituali vel a specie intelligibili sicut notita actualis et habitualis distinguitur ab essentia angeli

Quaestio 4 An sint ponendae species in medio repraesentative rerum quorum sunt species

Quaestio 5 : An angelus possit se intelligere per essentiam suam

Quaestio 6 : An angelus naturaliter cognoscat vel cognoscere possit distincte Deum in via

Quaestio 7 : An ad hoc ut angelus cognoscat creaturas alias a se requiritur quod habeat proprias et distinctas rationes cognoscendi eas

Quaestio 8 : An si angeli non fuissent creati cum habitibus vel speciebus poterant ipsi species acquirere vel res aliquas de novo cognoscere

Quaestio 9 : An angelus potest tot habere notitias actuales quot habet species

Quaestio 10 : An notitia intuitiva potest esse de obiecto non existente

Quaestio 11 : An notitia intuitiva potest supernaturaliter esse sine potentia obiecti

Quaestio 12 : An notitia intuitiva producatur a sola potentia, vel ab obiecto

Quaestio 13 : An intellectus noster possit se intuitive cognoscere

Distinctio 4

Quaestio 1 : An angeli creati sunt in gratia

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum prius angeli meruerint beatitudinem quam ipsam acceperint

Quaestio 2 : An angeli prius meruerint et demeruerint beatitudinem et damnationem antequam illas acquisiverint

Quaestio 3 : An Deus poterat creare angelos beatos in primo instanti et malos miseros

Distinctio 6

Quaestio 1 : An primus angelus poterat appetere aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Quo peccato peccavit primus angelus, et ad quod genus vitii reduci habet

Distinctio 7

Quaestio 1 : An angeli beati maneant perpetuo in actu bono et mali damnati in actu malo, et an possint bonos actus habere, et quid causae est quare ita est?

Distinctio 8

Quaestio 1 : An angeli sint corporei et an possint assumere corpora

Quaestio 2 : An angeli fallantur et errent

Quaestio 3 : An daemon possit sensibus humanis illudere

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum omnes homines salvandi assumantur ad novem angelorum ordines

Quaestio 2 : Utrum angeli superiores illuminent inferiores et contra

Quaestio 3 : An angelus sibi relictus potest cognoscere secreta alterius angeli vel hominis

Quaestio 4 : De angelorum locutione

Quaestio 5 : Quonam pacto angeli inter se mutuo loquuntur

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum angelus potest hominem erudire vel facere peccare

Quaestio 2 : Utrum cuilibet hominum deputetur angelus bonus a principio nativitatis ad eius custodiam

Distinctio 12

Quaestio 1 : An materia sit altera pars compositi essentialis

Quaestio 2 : An Deus potest facere materiam sine forma substantiali et accidentali

Quaestio 3 : Utrum caelum sit ex materia et forma conflatum

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum lux sit forma accidentalis, vel substantialis corporis lucidi, an alia substantia

Quaestio 2 : Utrum lumen producatur in medio subito an successive

Quaestio 3 : Utrum lumen videatur

Distinctio 14

Quaestio 1 : An sint plures caeli, et de ordine eorum

Quaestio 2 : An caelum moveatur ab oriente in occidentem et contra sicut diximus

Quaestio 3 : An sit necesse dicere pro motibus in caelo apparentibus quod idem caelum moveatur ab occidente in orientem et contra

Quaestio 4 : An sufficiat unum uni planetae

Quaestio 5 : An sit aliquod caelum aquaeum

Quaestio 6 : An in haec inferiora agat

Quaestio 7 : Utrum sit aliqua influentia caelestis a luce, lumine et motu distincta, et an agat in haec inferiora

Quaestio 8 : An per influentias siderum potest astronomus futura praedicere, per influentiam qua caelum in vires sensitivas et intellectivas influit

Quaestio 9 : An mulieres cum Diana et Herodiade equitent sicut recitatur, et an daemon haec faciat quae apparent

Quaestio 10 : An luna sit luminare minus

Quaestio 11 : An cometa significet mortes regum

Quaestio 12 : An centrum gravitatis terrae coincidat cum centro magnitudinis eiusdem

Quaestio 13 : De aqua quomodo ipsa non circuit totam terram cooperiendo

Quaestio 14 : Quid causae est ut mare fluat et refluat bis in die naturali vel prope diem naturalem

Quaestio 15 : An mare fuerit a Deo productum falsum

Quaestio 16 : An in quinto et sexto diebus omnium animalium genera tam in mari quam in terra convenienter producta sunt

Distinctio 15

Quaestio 1 : An aqua sit in reptili et universalius an elementa sint realiter in mixto

Quaestio 2 : Utrum in homine in sexto die creato sit alia forma quam anima intellectiva?

Distinctio 16

Quaestio 1 : An potentiae animae ab essentia animae distinguantur

Quaestio 2 : Utrum sensus communis sit in corde vel in cerebro tanquam in suo organo

Distinctio 17

Quaestio 1 : In qua plaga terrae homines optime vivunt

Quaestio 2 : An Nilus, Ganges, Tigris et Eufrates de quattuor paradisi fontibus scateant

Distinctio 18

Quaestio 1 : De ratione seminali: quae res est ipsa

Quaestio 2 : An corpus Evae erat plasmatum ex sola costa Adae

Quaestio 3 : An mater concurrit per suum menstruum effective ad generationem prolis

Quaestio 4 : An anima Adae et Evae et breviter omnium simul creatae sunt

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum homo pro statu innocentiae habuit immortalitatem

Distinctio 20

Quaestio 1 : An in statu innocentiae fuisset generatio

Distinctio 21

Quaestio 1 : An temptatio daemonis ex invidia oriebatur ad hominem callide

Quaestio 2 : An primus parens poterat peccare venialiter in statu innocentiae

Distinctio 22

Quaestio 1 : An peccatum Adae fuerit peccato Evae gravius

Quaestio 2 : An ignorantia excusavit peccatum Adae et cuiuslibet alterius

Distinctio 23

Quaestio 1 : An Adam in statu innocentiae habuit notitiam intuitivam de Deo

Quaestio 2 : An Deus poterat fecisse hominem impeccabilem

Quaestio 3 : An stante statu innocentiae Adam aliquam deceptionem incurrere poterat

Quaestio 4 : An Deus debuit promittere hominem temptari

Distinctio 24

Quaestio 1 : An portio superior et inferior sint duae potentiae distinctae

Distinctio 25

Quaestio 1 : An liberum arbitrium sit aliud a voluntate distinctum

Quaestio 2 : An potest probari in lumine naturali in nobis libertas

Quaestio 3 : An voluntas coagat ad suum actum elicitum

Quaestio 4 : An aliquid aliud a voluntate cum ipsa concurrat ad productionem actus eius

Distinctio 26

Quaestio 1 : An gratia cooperans et operans cum caritate eadem sit in essentia animae vel in eius potentia

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere naturae

Distinctio 27

Quaestio 1 : An liberum arbitrium cum gratia potest mereri aliquid de condigno

Distinctio 28

Quaestio 1 : De facultate liberi arbitrii: an requiratur gratia Dei praeveniens

Quaestio 2 : An homo sine gratia gratum faciente potest implere praecepta Dei et hominum

Quaestio 3 : An homo potest se immunem praeservare a peccato

Distinctio 29

Quaestio 1 : An Adam cum auxilio Dei generali sine gratia Dei, hoc est sine Dei speciali ope poterat actum elicere bonum moraliter

Distinctio 30

Quaestio 1 : An iustitia originalis reddit voluntatem promptam Deo parere et harmoniam inter vires inferiores et superiores

Quaestio 2 : De peccati originalis qualitate

Quaestio 3 : De essentia iustitiae originalis

Quaestio 4 : An beata Dei genitrix fuit concepta in peccato originali

Quaestio 5 : Utrum aliquid de alimento transeat in compositionem hominis vel alterius animalis

Quaestio 6 : Utrum generatio fiat de superfluo alimento an de substantia generantis

Distinctio 31

Quaestio 1 : Utrum potentia generativa inter alias potentias sit magis infecta

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum originale peccatum tollat baptismus

Quaestio 2 : Utrum omnes animae humanae sunt aequales

Distinctio 33

Quaestio 1 : An decedentes cum originali solo puniantur poena sensus

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum sit aliquod summum malum nihil boni habens nec bono inhaerens

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum peccatum corrumpat animam vel aliquid eius

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum aliquis poenam patiatur sine culpa

Quaestio 2 : Utrum omnis culpa sit peccati poena

Distinctio 37

Quaestio 1 : Quid est peccatum

Quaestio 2 : An Deus sit actor mali

Quaestio 3 : An Deus concurrat ad peccatum

Quaestio 4 : Utrum Deus prius agat et coagat ad actus voluntatis creatae an contra

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum voluntas potest contravenire iudicio rationis

Quaestio 2 : An voluntas feratur vel ferri potest eodem actu in fine et in medium ad illum finem ordinatum

Distinctio 39

Quaestio 1 : Quid est synderesis et conscientia, et in qua potentia consistunt

Quaestio 2 : An quilibet contraveniens conscientiae suae peccat

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum aliquis tantum meretur quantum intendit mereri

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quae relatio requiritur ad hoc quod actus voluntatis fuerit moraliter bonus

Distinctio 42

Quaestio 1 : An actus interior et exterior sunt unum et idem peccatum

Quaestio 3 : An sit aliqua pura omissio: hoc est quaerere an aliquis peccet nullum actum voluntatis habendo

Quaestio 4 : Quid remanet in peccatore transeunte actum peccati a quo dicatur peccator

Quaestio 5 : An quaelibet pars peccati sit peccatum

Quaestio 6 : An bona circumstantia malitiam actus diminuat

Quaestio 7 : Utrum idem actus sit bonus et malus meritorie et demeritorie vel mortaliter

Quaestio 8 : An veniale potest esse mortale, et de discrimine inter veniale et mortale

Quaestio 9 : An omnis gula sit mortifera

Quaestio 10 : An omnis avaritia sit mortale peccatum

Quaestio 11 : An omnis acedia sit grave peccatum

Quaestio 12 : An omnis ira sit peccatum

Quaestio 13 : An omnis invidia sit peccatum mortale

Quaestio 14 : Utrum omnis superbia sit peccatum mortale

Quaestio 15 : An quodlibet peccatum mortale contineatur sub aliquo istorum peccatorum mortalium de quo mentionem fecimus

Quaestio 16 : An Deus potest punire aliquod peccatum ad condignum

Quaestio 17 : Quae sunt peccata in caelum clamantia, et quare ita appellitantur

Distinctio 43

Quaestio 1 : An peccatum in Spiritum Sanctum sit remissibile

Quaestio 2 : An sit dabilis actus venialis in actu voluntatis spontaneo circa cuiuscumque praecepti vel prohibitionis materiam

Distinctio 44

Quaestio 1 : An potentia peccandi sit a Deo, similiter et actus eius

Quaestio 2 : An inferiores superioribus parere obligentur

Quaestio 3 : An licite Christiani principes possint impetere Saracenos, proprie Hagarenos, Tartaros et reliquos gentiles bella movendo

Quaestio 4 : An Christiani possunt filios infidelium invitis parentibus baptizare

Quaestio 5 : An politia regalis per hereditariam successionem eidem praestet per electionem

Quaestio 6 : An rex sit dominus omnium quae sunt sub suo regno

Quaestio 7 : An quis per peccatum mortale perdit dominium rerum suarum

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Utrum in homine in sexto die creato sit alia forma quam anima intellectiva?
1

SEcundo circa hanc distinctionem queritur / an in homine. in sex to die creato sit alia forma ab anima intellectiua Circa hanc questionem sic procedam. Primo refellendo opiniones minus rationabiles. Secundo ponendo opinionem quam rationabiliorem iudico in quaestione praecedenti recitauimus aliquorum opiniones super proposita quaestione. Commentator et Auicenna affirmatiue responderent ad quaestionem. et hoc potest esse ponendo vnam formam mixti supra formas elementorum vel solum ponendo in mixto fortras elementorum. sed de his superius loquuti sumus.

2

¶ Et potest addi quinta opinio Anaxagore quod in quilibet est quaelibet forma: et vna est solum manifesta.: et alie latent. et istd esset paulominus rationabiliter dictum est cum Commentatore et Auicenna. quia oportet eos dicere formas elementorum in mixto latere: et dare vnam manifestam. sed illa satis ab aristotele primo phisicorum reprobatur. Propterea circa illam non insisto. Propterea pro nunc ponitur quinta opinio siue sexta: non refert. dicamus sic.

3

¶ Quinta opinio et prima in hac quaestione nominanda est quod tot sunt forme in composito quot sunt predicata essentialia dicibilia de pronote rem demostrante. vt vna forma qua sortes est sortes / et qua est homo / et qua est animal.

4

¶ Ex hac opinione correlarium infero ab ea negandum: hoc scilicet: quod sunt infinite forme cathegoreumatice in sorte. Probatio. aliquibus suppositis apparentissimis Primo quod deus inter hominem et animal proximum in perfectione (sit pigmeus vel aliquis putatus homo siluester non refert) potest creare vnum animal homin imperfectius et per gmeo perfectius. sicu inter quecumque quanta inequalia potest creare quantum minore maius et maiore minus. itainter quascumque substantias / quarum vna est perfecti or altera potest creare substantia mediam a perfectiore excessam et imperfectiorem excedentem.

5

¶ Secunda suppositio ab omni conuenientia essentiali rerum potest abstrahi vnus conceptus essentialis rebus illis praecise conueniens solum supponens pro eis. alias non potes da re rationem quare est vnus conceptus pro omnibus animalibus et solis supponens: et non pro rebus aliis.

6

¶ Ex istis suppositionibus patet quod potest dari conceptus conueniens homini et tali animali medio inter pigmeum et hominem. et qua ratione hoc concluditur: ex eisdem suppositionibus tanquam fundamenta edificare potes in abyssum in predicatis essentialibus. et tot sunt forme per te in composito quot praedicata dicibilia. ergo correlarium habetur ex positione illatum.

7

¶ Secunda via est quod in ho¬ mine est triplex forma realiter distincta: seilicet: forma corporeitatis: anima sensitiua: et anima intellectiua. et iste tres realiter et specie distinguuntur.

8

¶ Sed contra hanc positionem arguitur illa positio eodem modo debet ponere quattuor formas in homine sicut vna alia opinio circa quam non insisto ponit scilicet animam vegetatiuam distinctam a sensitiua et intellectiua e tamen iste opinans non facit. sed hic diceret quod intellectiua et sensitiua virtualiter vegetatiuam includunt et per consequens ipsa essetinanis.

9

¶ Cotra. sic intellectiua includit sensitiuam. ergo inutilis est sensitiua. Secundo ex positione sequitur quod homo ex bruto et homine conflatur: quod est absurdum concessu. et si ponatur anima vegetatiua: sequitur quod homo esset planta / brutum / et homo copulati. Sequela probo. anima sensitiua illa est bruta lis: et informat materiam: ergo ille binarius est brutum. hoc patet. si deus separaret animam intellectus uam: de facto ita esset. et existentia anime intellectiue hoc non impedit. ergo ille ternarius est homo et brutum copulatim. Similiter si ponatur anima vegetatiua distincta a sensitiua matria. et illa forma est planta. et sic homo est planta / brutum / et ho copulatim

10

¶ Tertio ex positione sequitur quod ples fotre informa eandem materia: quod est inconueniens. sed hec ratio respuere tur a multis. vt patet de ponentibus formam corporeitatis sicut ipsi dicunt. anima intellectiua habet primo perfectibili corpus compositum ex man et forma corporeitatis: sic ipse potest dicere quod anima intellectiua habet binari um ex matria et anima sensitiua pro primo perfectibili. vel dicere potest libere vtraque illarum informat eandem materia immediate. sicut alii libere et rationabiliter consequenter dicere possunt quod anima intellectiua et fortra corporeitatis informant eandem materiam.

11

¶ Quarto sequitur: quod darentur duo homines specie distincti. patet de hominte habente duas animas: et de binario animae intellectiue et materie. sed hic dicerent bi narius non sufficit ad ess hominis. Secundo stat dare materiam alterius rationis a materia creata quam anima intellectina informare potest. et sic darentur duo homines specialissime distincti super hoc inferius loqui proponoan possit dari homo per namm impeccabis¬

12

¶ Tertia opinio principalis est quod est ponenda forma corporeitatis vltra formam specificam: et hoc potest esse secundum varias imaginationes siue opiniones minus principales. vnomodo hoc est verum in omnibus corporibus. secundo est solum verum in animalibus vel in corporibus etherogeneis in quibus est ponenda forma organica siue corporeitatis. vnomodo tot erunt forme organice partiales in homine et inalio animali quot sunt partes etherogenes et sic cor habebit vnam formam substantialem distinctam ab epateet renibus. nec oportet vnam formam organicam esse totalem distictam ab istis formis partialibus. aliomodo ponendo vnam organicam distinctam ab istis etiam dempta anima intellectiua. et hoc minus placet quia non requiritur aliqua actio eius extra actiones formarum partialium. nec ad denominandum: cum ponantur anima intellectiua. et ista forma corporeitatis siue organica introducitur post multas transmutationes in matrice quando sit configuratio corporis ad introductionem animae intelilectiue. ad hanc forma forma matris sufficit vt eam generet.

13

¶ Quarta est opinio quam tenet Alexander hallensis in secunda parte. q. 62. et vtrobique sequitur sanctus Thomas quam solam teneo. Et propterea ponitur hec conclusio. in nullo composito est aliqua fortra substantialis nisi vna. Probatio. in homine est sola vna forma. tho est perfectissimum animalium. et si ad perfectissimum animalium vna forma sufficiat: ad imperfectiora vna satis erit.

14

¶ Prosequatur materiam de homine: licet alique rationes sint vniuersales circa formam in communi. Prio. Non est ponenda pluralitas sine necessitate vbi paucitas sufficit. primo Phisicorum. sed omnia possunt saluari ponendo solum vnam animam intellectiuam. igitur. consequentia tenet cum maiore. Probatur minor. Tum primo. quia maxima esset diuersitas operationum. sed hoc non. eadem forma potest esse principium diuersarum operationum. alioquin esset forma appetitiua realiter distincta a cognitiua. et vna nutritiua distincta ab augmentatiua. Una digestiua distincta ab attractiua et retentiua: quod non est dicendum. Tum secundo patebit respondendo rationibus aduersariorum.

15

¶ Secundo arguitur ad idem auecnte Aug. decimo super Gemsi. dicentis. anima rationalis non solum prebet carni animalem vitam: verum etiam secundum ipsam carnem aliquid concupiscit. si anima rationalis praebet vita animalem corpori: frustra ponitur anima sensitiua animalis identidem si anima rationalis concupiscit secundum carnem: hoc est per organum corporeum: incassum ponitur alia forma organica.

16

¶ Preterea. in lib. de ecclesi asticis dogmatibus. c. quanto decimo dicitur. nunmquid duas animas dicimus in vnohomine sicut Iacobus et alii sirorum scribunt: vnam animalem qua animetur corpus et mixta: et alteram spiritua lem quod rationem ministrat. sed dicimus vnam eandemque animam in homine que et corpus sua societate viuificat et seipsum sua ratione disponit habens in se libertatem arbitrii vt in sua substantia eligat cogitationes vt vult. idem ponit Aug. in de quantitate animae: capite sexagesimoquinto. et Damascenus libro secundo. c. tertiodecimo dicit: anima rationalis organico vtitur corpore et ei est vite augmentationis et sensus et generationis tributiua. ec omnia sunt comtra secundam positionem. Amplius Commentator in libro de substantia orbis. c. primo dicit / quod vnum subiectum habere diuersas formas substantia les est impossibile. licet hoc repugnet sue positioni ponenti formas elementorum manere in mixto non refert. et septimo Metaphisice dicit Aristoteles ex pluribus existentibus in actu non fit vnum tertium. modo. ex. 12. distinctione notum est quod forma est actus. Et Aristoteles primo de generatione: et primo Phisicorum reprehendit antiquos in hoc quod ponebant transmutationes esse ens in actu.

17

¶ Contra viam immediatam adducuntur tales rationes quas etiam principaliter pro conclusione quam sustine mus adducimus quia per hoc quod aliquid est compositum ex materia et forma quacumque substantiali est substantia et extensa. quia non est incorporea et spiritus. ergo substantia corporea. ergo est corpus. ergo non oportet ponere aliam formam cor¬ poreitatis ab anima intellectiua. et sicut est colpus: ita est animal. patet. est homo: cum est substantiarationalis. ergo est animal ab eadem forma etiam indiuisibili est homo / animal / corpus / etq.

18

¶ Insuper. absonum reputari debet quod homo est homo brutum et planta copula tim. ergo non minus absonum debet reputari concedere hanc sortes est homo lapis vel aliquod ens partinens ad speciem inanimati. quod sortes sit homo et non homo: non est dubium: cum est sortes et sua materia quae est non homo. sed materia sola non partinet ad aliquam determinatam speciem entis. cum nec habeat formam tanquam partem eius.

19

¶ Iam restat contra hanc viam obiice re. et solum capia rationes apparentiores tenuioribus relictis. Primo arguitur sic. si non sit ponenda forma corporeitatis: tunc corpus christi nunquam fuisset pars essentialis nature humane in christo. nec fuisset idem corpus viuum et mortuum. nec fuisset dei tas vnita illi corpori in sepulchro in triduo nisi per nouam assumptionem.

20

¶ Secundo. non essent eadem corpora sanctorum viua et mortua. et per consequens non essent adoranda sicut corpora sanctorum: contra ritum ecclesie. patet. quia sancti numquam ista corpora habuerunt: si non sit in eis mortuis eadem forma corporeitatis quae fuerat in eis viuentibus.

21

¶ Ad primum dico negando sequelam. dico quod corpus illud quod iacuit in sepulchro fuit illud idem cui inhesit anima christi vel quam informauit. in hoc non stes quod inhesio soli accidenti conueniat. et fuit pars essentialis humanitatis christi: assumptum a verbo in instanti conceptionis christi. non quod humanitas illa fuit in aliqua instanti temporis antequam assumeretur. hoc est. nunquam fuit supposita supposito proprio: sed alieno. nec illud corpus fuit vnquam a verbo dimissum. et item non erat de nouo assumptum. Propterea idem fuit corpus viuum et mortuum: corpus inquam: pro al tera parte compositi: scilicet pro materia animadum viuificat est vita. et corpus ipsum viuum / ratione vite informantis. et totum compositum vi uum ratione partis. quod anima est abstractiue: suoinformabili communicat concretiue: scilicet a vitaviuum. et cum illa anima separabatur corpus erat mortuum. et per consequens idem corpus nume ro fuit viuum et mortuum: capiendo corpus promateria. et sic capitur cum dicimus / homo componitur ex corpore et anima. corpus de predicamento substantie est compositum ex materia et forma. talis est modus loquendi etiam apud nominalem non ponentem res in predicamento. hoc modo non est idem corpus viuum et mortu um: quia est alia pars. et sic potest capi quando dico: hoc est corpus meum: pro toto composito. licet vsitatius capiatur pro parte compositi: et sic Christus accepit consecrando. demonstrando meipsum. vere dico hec est substantia mea etiam vsitate. etiam vere dico hoc est animal meum diuidendo me. ille est homo meus. sed modus loquendi non est consuetus. sicut in simili dicimus: ille est asinus platonis. et tamen non dicimus: ille est corpus Platonis.

22

¶ Tertio modo capitur corpus vt tantum valet sicut res longa / lata: pro¬ funda. et sic accidens corporeum est corpus. hoc modo esse corpus est accidentale duabus primis acceptionibus. Pont em deus ponere corpus sortis duobus primis modis mutuo et non extra seinuicem. sed naturaliter quicquid est corpus duobus primis modis est corpus tertio modo. sed non econuerso. est praedicatio disparata inter primas acceptiones.

23

¶ Thomiste habent dicere / quod quando christs erat mortuus in materia erat forma cadaueris. quia secundum eos deus non potest facere materiam sine forma substantiali. sed hoc nolo dicere. Dico quod in triduo mansit corpous sine forma substantiali. patet. da oppositum. sequitur quod assumpsit vna formam de nouo in triduo.

24

¶ Sed dicis. sic assumpsit cibum transmutatum in corpus eius de nouo. et glosa super illo: caro mea requiescet in spe i. non deficiet in interitum. ergo non fuit corrupta. Si dicas. glosa loquitur de corruptione quae est putrefactio. non quod sit resolutioad materiam primam vsque.

25

¶ Contra. dicit Augu. in sermone de assumptione Uirginis / quod corpus de quo loquitur glo. et psal. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. psalmo. 15. fuit priuilegium Christi. sed non putrefieri non est priuilegium Christi. quia pie creditur hoc sue matri fuisse collatum.

26

¶ Insuper. quod honestius et decentius est vbi fieri potest dandum est corpori Christi. sed istud fieri implicat ex 12. distinctione huius. igitur.

27

¶ Amplius. pena litates Christus assumpsit ad consummandum opsredemptionis / quod in morte consummatum est. ergo in morte nulla penalitas debuit induci: nec inducideeuit. ergo nec forma cadaueris quae proxime putre dini parat viam.

28

¶ Ad secundum respondetur. argumentum est commune vtrique parti. quod patet. licet tu ponas totum remanens paulo post mortem fuisse partem alicuius sancti: tamen cito corrumpitur illa forma corporeitatis quae fuit in animali. et est descensus informis. tunc captis cineribus alicuius sancti: vel tu vocas illos cineres in vrna partes talis sancti vel non. Si non: contra mundum loqueris. Si primum: oportet te dicere ratione partis: hoc es ratione materie quae interdum fuit pars talis sancti / et adhuc ipsa est conseruata. Sic dico quando sanctus moritur in primo instanti non esse sancti (si non comburatur) introducitur forma cadaueris. quia generatio vnius est corruptio alterius / primo de generatione. et instans transmutationis attribuitur posteriori passioni. 8. Phisicorum. Dico ergo quod in hoc instanti quod est christum instans esse huius cadaueris: materia eius fuit pars sancti mortui. et cadauer adoramus ratione partis. sicut tu adoras cineres vel clausum in vrna: licet alie forme sint introducte. ergo illud quod relinquitur in morte hominis sancti vel reprobi non conbusti per legem communem est cadauer / et suppositum: quod res per se subsistens que non est pars alterius nec alteri innititur vt forma materie: vel pars toti¬ / vel vt natura suppositanti. Dixi per legem communem: propter christum cuius materia mansit si ne forma substantiali in triduo vt in argumenti precedentis solutione diximus: que materia erat sustentata a verbo.

29

¶ Tertis arguitur. sequeretur quod non fuisset idem corpus in eucharistia si aliquis consecrasset in triduo et modo vel post vltimam cenam ante mortem christi. hoc est inconueniens. et quod sequatur patet. in triduo fuisset sola materia vi istorum verborum in eucharistia: non autem post vltimam cenam antemortem vel nunc.

30

¶ Respondetur. capiendo corpus pro altera parte compositi: puta pro materia: hoc nego. termminus primus conuersationis panis est corpus vt tantum valet sic materia. et terminus concomitans et secundarius est illud quod materie coniungitur. modo nunc anima corpus christi informat. et suus sanguis in triduo anima christi non informauit corpus. vi consecrationis panis in triduonon fuisset anima Christi in eucharistia. quemadmodum alii habent dicere in triduo si petrus consecrasset corpus christi sub speciebus panis. vi illius consecrationis fuisset panis conuersus in corpus christi capiendo corpus pro materia cum forma corporeitatis quae non expellitur a materia in morte naturali. et anima vel sanguis effusus ratione illius consecrationis non fuisset sub speciebus panis. eodem modo dico ego: hoc dempto: vbi alii ponunt aggregatum ex materia et forma corporeitatis proprimo termino: pono materiam primum terminum. nec alia est difficultas. propterea illic non immoror

31

¶ Quarto arguitur. secundum Aug. super illo psalmo Deus deorum locutus est. Christus post resurrectio nem discipulis eandem ostendit carnem quam viderant in cruce: et quae latuerat in sepulchro. verum est capiendo carnem pro carnis materia vel per synodo chen.

32

¶ Quinto arguitur. in nutritione bruti acquiritur noua partialis forma. ergo in mutatione hominis acquiritur noua partialis forma. sed hoc non potest sustineri si ponatur vna forma intellectiua in homine. ergo ponenda est forma corporeitatis.

33

¶ Sexto arguitur. si non ponatur alia forta ab intellectiua in homine idem corruptum numero potest reproduci. patet: si frustum animatum brachii vel lumbi auferatur et rursus reuniatur recemnter lesum: redibunt eedem partes: ergo et idem totum.

34

¶ Ad quintum concedo antecedens. forma bruti est extensa. et generatur noua partialis forma in illa parte cibi quando primo transmutatur in substantiam aliti. non est idem in homine est nisi vna forma in homine: scilicet impartibilis: que a deo producitur. partem incorporatam in nutritione illa anima informat: et propterea non est idem. sicut homo aliter generatur quam brutum: ita aliter nutritur quam brutum. fateor tamen inducutur noue forme antequam cibus conuertitur in substantiam aliti. patet in glutine / sanguine: rore: et causabio: quando fiunt digestiones in stomacho: epate: et in venis. Sed in quarta digestione in membris eust anima intellectiua primo introducta

35

¶ Ad sextum dicitur: quod homo non proprie corrumpintur: cum vtraque pars vel que fuit pars maneat separata. Tamen si in parte bruti abscissa: et forma corrupta: rediret eadem forma naturaliter: proprie corruptum rediret naturaliter. quod in qua dragesimatertia distinctione quarti recusauimus.

36

¶ Septimo arguitur. Omnis productio effectus fit a determinato agente secundum Platonem in Thi¬ meo. nichil est ortum sub sole cuius non precesse rit legittima causa: sed sepe moritur animal vbi non est determinatum agens natum inducere formam substantialem. patet. submergatur equus in aqua: producitur forma cadaueris per te. queritur a quo producitur. fi dicas ab aqua. contra. si a lapide vel a cultello fuisset occisus: esset idem cadater in specie. non apparet in illo discrimen specificum. et fortasse numero est idem. sed ab agentibus speciebus distinctis non producitur idem effectus numero.

37

¶ Octauo non introducuntur qualitatiue dispositiones in ita breui tempore quando animal decollatur pro forma cadaueris. ergo non producitur noua forma substantialis. sed ponendo formam corporeitatis in animali omnia ista possunt saluari / quod non producatur aliqua forma de nouo: sed solum sensitiua corrumpitur in animali. in non animalibus numquam corrumpitur vna forma substantialis qui apparet transmutatio sufficiens pro introductione noue forme.

38

¶ Nego minorem septimi argumenti. quandocumque moritur brutum: illic determinatum agens generare intendens. nunquam esset corrum ptio nisi quia agens intenderet producere aliquid de nouo illi corrumpendo incompossibile. licet frequenter nos fugiat quod est agens generatiuum. est ordo vnius forme ad aliam. vt tali animali tale sequitur cadauer: quam a celo / humoribus / spiritibus / continenti / et huius producitur. sicut corrupto vinon succedit acetum vel crusta secundum applicationem agon tis. Et praeterea. dato quod equus ab aqua ligno vel cultello occisus relinquat idem cadauer in specievel numero: nullum est inconueniens crebro cause specie distincte effectus eiusdem speciet vel eundem numero producunt. patet: sol et ignis producunt calores eiusdem speciei. et lapis et ferrum producunt eundem ignem mutuo. etiam producunt effectus specie distinctos siue ergo cadauera specie distinguantur si ue non: sufficit producere vna forma de nouo. cum materia non stat sine forma substantiali. et nulle due forme substantiales informant eandem materiam est facile in multis bene dicere. est introductio noue forme. et si in vacuo destruetur animal defectu aeris: et nullum agens creatum possit formam producere: deus forma producit. supplet vniuersaliter defectum causarum secundarum.

39

¶ Ad octauum. quando gallina vel homo repente decollatur non introducuntur qualitatiue dispositiones pro forma cadaueris: hoc negatur. etiam cum forma cadaue ris est introducta: ipsa producit accidentia sibi propicia si ante non fuerunt. vt patet quando vnum elementum producitur immediate in aliud.

40

¶ Nono arguitur: homo generando producit aliquam formam. sol et homo generant hominem 2. phisicorum. alioquin esset brutis inferior. sed non intellectiuam illa a solo deo creatur. ergo producit forma corporeitatis. diceret vna positio. alia ergo producit animam sensitiuam

41

¶ Respondetur negando quod homo aliquiuam formam producat. quando materia est organisata in vte ro pro anima intellectiua: deus illam creat. non pono hanc organisationem per formam corporeitatis. et agens producens formam posteriorem corrum pit priorem posteriori in compossibilem per naturam: quatenus perfectiorem producat quando est transitus a forma spermati sanguinis embrionis: et ascendendo in formis ab imperfectioribus ad perfectiores. et si deus non produceret animam intellectiuam corpore organisato cum forma proxima ante introductionem anime intellectiue: homo nullam formam substantialem producere potest. bpposito dato produceret formam brutalem perfectiorem in mundo inter bruta. et queritur de natura illius bruti: deus ergo nullam talem naturam dedit homini in productione alicuius anime vel alterius forme. et nego propterea quod homo sit bruto imperfectior. non vtrobique in causis secundis perfectior causa effectum perfectiorem producit. nullam substantiam producit angelus: et tamen ignis ignem producit. fide et ratione iunctis. hoc de homine et angelo concludimus. in puro lumine naturali vix ita dicere tur. quando substantia producit substantiam: semper substantia nobilior nobiliorem substantiam producit. propterea adhuc significatur quod ex parte productionis deus est nobilissimus. apud multos probabile reputatur quod nullum brutum substantiam producat. homo disponit materiam pro anima intellectiua recipienda que beatitudinis et rationis est capax: propterea inter animalia optimum ordinem et finem producendi accidentaliter habet.

42

¶ Iam arguitur contra eandem conclusionem probando quod sit vna anima sensitiua ab intellectiua distincta. et erit decimum argumentum: quo sic arguitur. impossibile est naturaliter quaelitates contrarias esse in eodem subiecto. sed actus appetendi aliquid renuendi sunt contrarii. et tamen sunt simul / per te: si sit nisi vna anima in homine. appetitus sensitiuus desiderat cum obiecto ei conueniem ti coniungi: vt comedendo cibum vetitum. appetitus rationalis illud obiectum renuit.

43

¶ Confirmatur hec ratio: eadem potentia non simul elicit idem obiectum naturaliter et libere. sed appetitus sensitiuus apperit aliquod obiectum naturaliter. et appetitus libere illi conformiter appetit: interdum conformiter secundum rectam rationem: nonnunquam difformiter non refert. ergo oportet dare duo subiecta istorum actuum quorum alter naturaliter et alter libere elicitur. ad hoc potest introduci aristoteles. 3 de anima dicens: in eodem sunt appetitus contrarii.

44

¶ Refpodeo: hec argumenta non habent colorem contra hoc quod tenere intendo in sequentibus: puta quod sensatio acetus appetitus sensitiui inheret aggregato ex organo et anima actus isti de quibus fit mentio non inherent eidem subiecto primo. et per consequens inter illos non est contrarietas. contraria funt nata fieri circa idem: ex predicamentis. sed adhuistud non tenendo argumenta non concludunt. tenendo / quod sensatio / intellectio / appetitio sensitiua / et appetitio intellectiua anime inherent tanquam suo subiecto prinmo concedo maiorem argumenti: ad minorem dico. quod ipsa est vera quando sequuntur eandem apprehensionem. secus est si diuersas apprehensiones sequantur. modo actus appetitus sensitiui sequitur sensationem. actus appetitus intellectiui siue rationa¬ ma causa quare vocantur appetitus sensitiuus et intellectiuus. modo isti actus non sunt contrarii. sed actus sensitiuus obiecti appetitiuus contrariatur actiui sensitiuo renuendi idem obiectum. et hoc si fuerit secundum eundem sensum. actus appetendi et refugiendi idem obiectum diuersis sensibus apprehensum stant simul. et non sunt contrarii. patet experimento. si carnem multum calidam famenti catto porrexeris: gustus catti appetit et ad carnem accedit: gustu cattus allectus: vt eam capiat. sed tactus abhorret. et pro tempore prope carnem cominus sedendo carnem renuit. sic de pisce in aqua secundum carmen vulgare. cattus vult piscem sed non vult tangere limpham. sic de medio sensus et intellectus dici potest. vt iudicando secundum sensum solem minorem terra et secundum intellectum maiorem quousque iudicium sensus intellectus corupuerit sicut actus rationalis potest remouere actum sensualitatis cui non formaliter contrariatur: sed solum virtualiter. proportionabiliter actus intellectiuus vnus alteri contrariatur quando vterque est liber et in idem obiectum latus vel a principio liberro productus. actus naturaliter continuatus qui a principio libero procedit de prosequutione a. ob iecti contrariatur renutioni libere eiusdem obiecti. hoc non obstante actus vnius sensus qui est prosecutus a. obiecti: et intellectus qui est fugitiuus eiusdem: possunt dici virtualiter contrarii: pro quanto diuersificandi in idem obiectum tendunt: vnus prosequendo et alter fugiendo. et sic vnus illorum alium corrumpit in aliquo tempore secundum actiuitatem et resistentiam vnius et alterius. sicut forma substantialis aque calorem corrumpit quem secum pro tempore compatitur. secum virtualiter contrariatur. licet formaliter per ista soluitur argumentum et dictum ari in. 3 de anima.

45

¶ Ad confirmationem nego eam. eadem potentia respectu eiusdem obiecti habet noticiam intuitiuam et abstractiuam: iudicatiuam et apprehensiuam. non iudicatiuam: sensitiuam: et intellectiuam. PRreterea. anima intelligit obiectum naturaliter et idem vult libere. Similiter voluntas habet vnum actum naturaliter productum ab actu libero. vt qui efficaciter vult finem: et scit a. medium solum possibile naturaliter: tunc voluntas vult tale medium et potest idem libere velle. anima in vno membro mediante certa dispositione illius membri resistit sibiipsi in alio membro: existenti cum alia dispositione. sic anima actu sensitiuo immutata sibiipsi resistit actu opposito libere immutante. ita quod ipsa mediante vno actu nitatur mouere corpus ad aliquid prosequendum. et ipsamet mediante alio actu renitatur atque corpus impediat ne moueatur. et si equalitas fuerit resistentie ad actiuitatem mirabilis erit pugna. et si obiectum non prosequatur: fuga non habet victoriam positiuam: sed sufficit quod prosequutioni resistat. sed cum obiectum non attingitur: nomen victorie ei conuiuentibus oculis alludit. pari forma est quedam rebellio et bellum ciuile interdum ini regno anime et gens insurgit contra gentem: vt in auaro mercatore existente in periculo exonerande nauis pre¬ ciosas res et paramatas perdendo vel vitam: cum iudicat illas incompossibiles et piger vult et non vult. sed nulla est contrarietas realiter vt patet quarto methaphisice.

46

¶ Ut paucis quaestionem solua ponam aliquas propositiones rationum solutiuas. quarum prima est. cor et epar in eodem supposito sunt eiusdem specie in specialissime entitatiue: similiter oculus et venter: et sic de quacumque parte integrali eiusdem suppositi cum alia. et per consequens sequitur.

47

¶ Secunda propositio. sunt homo genee substantialiter: sunt tamen et herogenee accidentaliter.

48

¶ Si contra ista adducas comentatorem. vi. phisicorum textu commenti. 59. dicentem: in generatione simplicium et mixtorum homogeneorum vt aque et lapidis: primum genitum est eiusdem speciei cum posteriori genito: sed in generatione animalium prius genitum differt specie a generato posteriori vt coret caput. dico ipsum intelligere de specie accidentali et instrumuentali.

49

¶ Tertia propositio. sensitiua anima est perpetua. patet. intellectiua est perpetua. ergo sensitiua ab inferiori ad superius sine errore.

50

¶ Quarta propositio. separetur vegetatiua ab aliis tamquam perpetuum a corruptibili: hec insequitur sicut praecedens.

51

¶ Quinta propositio est. quando homo nutritur aliquid corrumpitur et nichil generatur. patet. corrumpitur forma cibi vltimi ex qua homo nutritur ex materiam illius cibi anima infirmat sicut iam in quodam argumento diximus.

52

¶ Sexta propositio / sortes per eandem formam est animal homo et substantia entum est risibilis secundum quod homo et non secundum quod animal et sensitiuus secundum animal. et quod non risibilis secundum quod animal.

53

¶ Septlma propositio. sortes per eandem formam est similis vni / et illi dissimilis.

54

¶ Octaua propositio. dantur due res eiusdem speciei quarum vna potest ridere et non alia. patet de homine et suo digito. vterque tamen est risibilis sicut vterque est homo absolute loquendo. ad esse risibile sat est habere animam intellectiuam risus productiuam et susceptiuam eius in se vel in organo. signum risus et leticie per os et faciem exterius legitur aliquis facie et ore orbatus potest talem leticiam habere.

55

¶ Nona propositio anima sensitiua est impartibilis.

56

¶ Decima propositio. anima sensitiua mouetur. motibus contrariis naturaliter. patet de anima intellectiua cum est in duobus locis. et licet quiescat in digito et moueatur in pede: non quiescit et mouetur. non sequitur: quiescit in digito: ergo quiescit.

57

¶ Undecima propositio. anima appetit naturaliter a. obiectum vna appetitione. patet appetitu sensitiuo. et illa non potest non appetere hoc appetitione libera potest tamen appetere hoc: et secundam appetitionem ad nutum resecare: et non priorem.

58

¶ Duodecima propositio. anima est attractiua cibi / retentiua eius: quem ad corporis varias partes mittit: et superflui digestiua aliquid in animali hoc facit principaliter: et non nisi anima. sed hoc est mediantibus diuersis instrumentis.

59

¶ Tredecima propositio. habere diuersitatem operationum non arguit sufficienter diuersitatem potentie. patet. anima vegetatiua arboris habet valde diuersam operationem in arbore. vt videre est in radice et ramis. ergo a fortiori in forma perfectiori. ista propositio sequitur ex variis precedentibus et signanter ex prioribus. sed operationes per se couenientes aliquibus suppositis secundum totas suas species: si in ueniantur in eodem sapposito tales quales in alio non inueniuntur: debet argui quod illa supposita habeant formas substantiales diuersarum specierum. ille est potissimus modus arguendi distinctionis specificate in substantiis. sed quantumcumque sunt diuerse in eodem supposito non concluditur forma rum substantialium diuersitas. quia non repugnat vt nuprime diximus eidem forme substantiali habere dissimiles operationes per dissimiles qualitates. et patet exemplariter adhuc. forma ignis naturaliter calefacit / desiccat / et se mouet sursum / et se constringit per antiperistasim fugiendo aquario vt fortificetur mediante caliditate / siccitate / et leuitate tanquam suis instrumentis hoc facit quantum tanquam res naturalis. vna hoc facit.

60

¶ Questionem paucis ob eius prolixitatem eolligam. varie sunt philosophorum sententie recitate de vnitate vel pluralitate formarum. quarum rectiorem puta via illam que ponit vnam formam in vno supposito per sea qua totum denominaturvnum. non loquor de potentia dei. credo quod potest facere tot formas quot vult vnam materiam informare. post hanc viam si aliquam tenere vellem: est illa que ponit formam corporeitatis in homine vel ab alio animali ab anima sensitiua distinctam. et potest quis si velit illam tueri: dicendo quod quot sunt partes etherogenee in animali tot sunt forme specifice distincte. et forma corporeitatis nil aliud est quam congeries istarum partialium: et superuenit vna fortra specifica a qua totum denominatur: vt intellectiua / asinina / equinina: et ita de talibus. et corrupta forma vltimia non introducitur mox pus mortem alia forma cadaueris a forma corporeitatis quia adhuc materia erit sine forma / vel formis. sed tunc sequitur quod totum est nisi vnum aggregatum et non vnum per se. si ponatur vna forma corporer totius: istud non sequitur: sed ponitur vnum aliud extraneum multiplicado plures forinas in eodensicut multa alia est philosophia quorum aliqua inprobatione opinionis quam tenemus adduximus. reliquas positiones ab illa: magis pegrinas censeo. tenere semper soleo inter opinioues illam quam rationabiliorem puto: quem admodum est illa quae ponit vnam in homine: licet alteri videatur oppositum. suam talis teneat. sicut de igne videmus abvno constructo de quo alter iudicat lignum leuandum: et tertius et quartus aliter de lignis disponendis iudicat: vt videre est dum tenaces in medio multorum prope ignem sedentium ponas.

61

¶ Dubitaturan anima sit in qualibet parte corporis. et dubitano nis. ratio patet. ita dicitur apud omnes.

62

¶ In oppositum arguitur. tunc si scientia esset in pedehominis. est animal in aliqua parte cororis. et go scientia est in anima in quocumque loco est. similiter sequitur quod anima desinit informare cor¬ pus quando digitus abscinditur et moriretur homo.

63

¶ Respondetur. aliqui ponebant animam in corde: licet homo seutiat per alias partes. sicut aranea percipit muscam existentem in parte remota sue tele. aliqui posuerunt anima in cerebro. que opiniones erant in honorem apud hebreos. propterea saluatorem in corde lancea: et corona spinea in capite pupugerunt. Opinio stratonis erat quod anima est in superciliorum interstitio permenidis et melissi quod est in toto pectore sicut recitat plutarchus de plantis philosophorum li. 4. c. 5. sed dicitur anima est in qualibet parte corporis. non tamen oportet scientiam esse in pede nec est necesse accidens inherens vni subiecto: illi in esse vbicumque existit vt in decima distinctione quarti dictum est. scientia potest esse in anima in determinata parte capitis / vel cordis in qua plus viget sensus.

64

¶ Ad argumentum dicitur quod ablato digito anima desinit informare illam partem. et ille homo qui erat digitus est mortuus: sed cum eadem anima informauit reliquum corpus: totus homo manet. ne anima que fuit in digito vadit ad celum vel ad alium locum: sed desinit solum informare partem quam ante informabat de anima intellectiua loquor. sensitiua in bruto est diuisibilis vt patet in anguilla diuisa: et manet in partibus pro tempore separatis. in perfectioribus animalibus non manet post separationem partium principalium. aliqui tamen spiritus mouent capum occisum ad tempus modicum vel forte anima non de sinebat adhuc informare corpus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2