Quaestio 1
Quaestio 1
An potentiae animae ab essentia animae distinguantur
IN hac 16. distinctione in qua magister de imagine loquitur: quia de illa loqui solent: est difficultas inter sapientes hic tractata de potentiis anime et essentia eius. quomodo essentia anime et eius potentia in4iter se habeant. gratia illius quaeram hunc questionis titulum: an potentie anime ab essentia anime distinguantur.
¶ Pro questionis solutione acceptiones vocabuli assignabo: et ostendam in quo est controuersia inter magistros ex opinionum pluralitate. aperte dicam ad questionem sicut sentio. quo ad primum scite aristoteles. 5. et nono methaphisice distinguit potentiam quantum ad eius principia in potentiam actiuam et potentia passiuam: et inhabilitatis impassibile: hoc est in qualitatiuam dispositionem secundum quam subiectum potest resistere corruptiuis et motiuis. iste tertius modus potentie ad primam speciem qualitatis pertinet. postea describit potentiam actiuam et passiuam: dicens quam potentia actiua est principium transmutandi alterum inquantum alterum. et potentia passiua est principium transmutandi ab altero. postea scito beatus thomas in prima parte. q. 77. et. 15. tenet generaliter quod potentia distinguitur ab anima et est accidens: quarum quedam inherent anime tantum vt potentie non organice: vt intellectus / voluntas / et memoria sunt accidentia secundum eum. Prgani ce: quales sunt sensitiue: sunt accidentia et inherent toti composito: hoc est: aggregato ex anima et determinata portione carnis.
¶ his premissis pono conclusiones ad questionem responsiuas. quarum prima est. aliqua potentia est accidens. probatur. omne illud quod potest aliquid agere est potentia actiua / saltem. aliquod accidens est huiusmomodi. igitur. maior patet ex aristotele. 5. et nono methaphisice. vt in notabili premisso declaraui mus. minor patet de calore qui est potens calefancere.
¶ Secunda conclusio. anima est sua potentia principalis loquendo de potentia non organica. hoc est: anima realiter est suus intellectus et voluntas et memoria. probatur. da oppositum: intellectus anime est accidens ab essentia anime distinctum et est accidens absolutum cum est de secunda specie qualitatis secundum eos. modo deus de potentia absoluta potest destruere omne accidens (potissimum absolutum) conseruando substantiam eius: cum substantia non dependeat ab accidente: mirabile est quod deus non potest conseruare substantiam destruendo accidens eius. et si hoc deus potest: dabitur anima intellectiua nec habens intellectum nec voluntatem: et istis seclusis anima potest adhuc intelligere vel velle. Iohannes capriolus in tertia distinctione primi dicit se daturum triplicem instantiam: quod in absolutis deus non potest semper serua re vnum distinctorum reliquum destruendo. primo quando vnum est de ratione alterius vt diffinitum et diffinientia secunda vbi vnum naturali sequela consequitur principia alterius posita extra suam causam: vt subiectum et passio. tertia vbi vnum est reliquo essendi ratio: vt essentia et esse. propterea infert: nec subiectum sine passione esse potest sine vel econuerso. nec essenntia sine esse vel econuerso. proficiant eis eorum instantie. nec nominalium vnus / nec scotistarum aliquis existimat discrimen aliquod inter esse et essentiam ex parte rei. quelibet essentia est suum esse et econuerso. nec passio est accidens vt ipsi ponunt vt alibi videri habet. apud me hec maxima est vtrobique admittenda. in quibuscumque rebus creatis et distinctis quarum vna non est pars alterius deus potest quamcumque illarum conseruare reliqua corrupta siue sit accidens siue substantia. et ita nominalium quilibet concedit.
¶ Secundo arguitur ad idem. secundum aristotelem secundo de anima diffinitio potentiarum couenit anime: in qua dicit quod anima est qua viuimus / sentimus / et intelligimus. modo hec diffinitio potentiis anie conuenit: quia potentia vegetatiua viuimus. potentia sensstiua sentimus. potentia ntellectiua intelligimus: ergo ille potentie non sunt distincte ab anima.
¶ Tertio arguitur. omne illud quod est principium principale actus nutritionis est potentia nutritiua. sed sic est de anima. et eodem modo probari potest quod animaest potentia principalis argumentatiua / motiua localiter / sensitiua / et appetitiua.
¶ Probatur hec conclusio auctoritate augustini / dicentis. 10. de trinitate. c. xi. hec tria: memoria intelligentia voluntas / non sunt tres vite: sed vna vita nec tres men¬ tes: sed vna mens consequenter vtiquem. neu tres substantie sunt: sed vna substantia. memoria quippequod vita mens et substantia dicitur ad seipsam dicitur. quod vero memoria dicitur ad aliud dicitur. hoc de intelligentia quoque et voluntate dixerim. Et intelligentia quippe et voluntas ad aliud dicitur. vita autem vna queque ad seipsam et mens et essentia. quo circa tria hec est vnum sunt quod vna vita vna mens vna essentia et quicquid aliud ad se fingula dicantur etiam simul singulariter non pluraliter dicuntur. eo vero tria quo ad se inuicem referuntur. ecce aparte dicit menoriam intelligentiam / voluntatem non esse tres substantias / sed vna. licet cum dicuntur respectie i. exprimuntur vocabui respectu importantibus: dicam tur tria idem tribus vocabulis non sinonimis exprimitur. Item. xii de trinitate. c. 3. Sicut vita caro est duorum in masculo et femina: sic intellectum nostrum actionem vel consilium et executionem et rationem et appetitum rationalem vel quo aliomo do signifentius dici possunt vna mentis natura conplectitur. et quemadmodum de illis dictum est. erunt duo in carne vna. sed de his dici posset duo in mente vna. et continuo sequitur. c. 4. Cum ergo disserimus de natura mentis humane de vna quadam re disserimus. nec eam in hec duo que commemoramus nisi secundum officia geminamus. vnde clare trahitur quod est nunc: natura que diuersificatur secundum officia.
¶ Tertia conclusio. intellectus est voluntas. probatur. hec anima est intellectus. et hec anima est voluntas. ergo voluntas est intellectus. et conuertens illius conuerse est tertia conclusio. probatur maior. aliquid est intellectus. et non accidem ex secunda conclusione. nec est alia substantia ab anima qualibet alia seclusa anima potest intelligere. ergo est intellectus. sicut recte in li. de spiritu et anima dicitur: quod anima est intellectus dum intelligit et voluntas dum vult.
¶ Secundo arguitur ad idem non est petenda pluralitas vbi paucitas sufficit. sed omnia optime saluantur ponendo intellectum esse substantiam anime. nec possunt ita bene faluari res. multiplicando distinctas. igitur. eodemmodo probatur minor. ex eodem fonte sequitur quod quelibet potentia cognitiua est realiter suamet appetitiua.
¶ Quarta conclusio. potentie anime organt ce tam sensitiue quam appetitiue realiter distinguuntur ab anima. patet de sensu vel de vna potentia: idem est iudicium in omnibus. sensus non est interlectus: et loquor de sensu hominis. igitur. assumptum patet. sensatto quelibet est extensa. intellectio nulla est extensa. ergo habent varia subiecta quorum vnum est diuisibile et extensum et aliud inextensum Si sensatio sit non extensa: sequitur hec conclusio: quod anima potest habere duas noticias intuitiuas specie distinctas simul et semel de eodem obiecto quod est inconueniens. patet. videat sortes a. albedinem visi o albedinis est extensa: et habeo intentum. vel est inextensa et anime ingeret. et cum erit vna alia noticia intuitiua intellectiua: dabuntur due intuitiue specie distincte eiusdem obiecti. si sint eiusdem speciei sese intendunt nec vna debet plus denomi nari sensitiua quam altera. propterea inconueniens est quod dentur de eodem obiecto in eadem potentia dueintuitiue noticie specie distincte.
¶ Tertio arguitur ad idem. per te inheret intellectui tanquam suo subiecto. ergo est noticia intellectiua. tenet consequentia omnis noticia intellectui inherens est intellectiua. patet. aliqua est talis. et equa est ratio in omnibus. ergo omnis noticia intellectui inherens est intellectiua. sed dicis. vna non potest haberi nisi mediante organo corporeo: et illa est sensitiua. alia sine organo potest acquiri: et illa est intellectiua et non sensitiua. contra organum nichil facit ad noticiam habendam. solum potentia et obiecta concurrunt cum speciebus inter causas secundas. dicis. aliqua qualitas concurrit. contra. ergo tunc noticia sensitiua erit intellectiua perfectior: cum plures causas perfectiores requirat ad eius productionem.
¶ Quarto arguitur. notitia sensitiua per te anime in tellectiue inheret. ergo notitia sensitiua potest esse in anima separata. sed dicis. in sensu diuiso notitia sensitiua potest esse in anima separata. sed non est possibile quod noticia sensitiua sit in anima separata: si anima sit separata illa qualitas non est amplius sensitiua.
¶ Contra hoc arguitur. ipsa est adhuc anime noticia. quia per illa qualitatem anima vitaliter immutatur. sicut potest esse respectu anime separate vel angeli noticia. per eam cognoscit et non est intellectiua quia sic eodem modo debebas ante dicere quod illa noticia erat intellectiua: cuius oppositum dicis. et tunc sic. hec qualitas (quocumque nomtne vocetur) manet in anima separata: et anima per eam potest cognoscere. ergo similem noticiam in specie potest acquirere cum est separata.
¶ Quinto arguitur. in appetitu sensitiuo sunt ponende virtutes alterius rationis a virtutibus in intellectu et in voluntate: vt in tertio dicetur. et hoc non potest commode saluari ponendo duplices in intellectu vel voluntate. ergo appetitus sensitiuus distinguitur ab appetitu intellectiuo. et si iste rationes non demonstrent conclusionem hanc quartam: sicut tamen mihi probabiliores multo rationibus ad oppositum quare cum antiquis teneo illam conclusionem.
¶ Ex omnibus his sequitur quod potentie non organice: vt intellectus / memoria / et voluntas / non sunt accidentia. nec potentie organice. sed quedam res extense. vt potentia visiua est visus. et visus nihil aliud est quam determinata portio oculi: scilicet caro illa et anima carnem illam informans. et sic de potentia auditiua. sed alia sunt accidentia et qualitatiue dispositiones requisite ad audiendum quam ad videndum quare oculus nihil potest audire sicut nec auditus videre.
¶ Secundo sequitur quod falsum est dicere quod potentie anime intellectiue sunt partes eius. nec sunt partes essentiales nec integrales anime intellectiue cum anima est impartibilis: nullas habet partes proprie dictas. Iam paucis contra conclusiones obisciemus quatenus melius conclusionum veritates cognoscantur. Contra primam conclusionem non obiiciam de conclusionibus sequentibus. et de istis duobus correlariis est disceptatio inter philsopos
¶ Contra secundam conclusione arguitur rationibus. Primo sic arguitur. actus et potentia pertinent ad idem genus. sed actus istarum potentiarum: scilicet intelligere et velle: sunt accidentia anime. ergo et potentie.
¶ Secundo. si anima secundum suam essentiam sit immediate principium operationis: cum semper sit in actu: quia est actus: semper agit et operatur. igitur semper habens eam intellexit. sicut habens animam vel essentiam anime semper viuit.
¶ Quarto arguitur auctoritate Augustini. 15 de trinitate. c. 7. volentis ostendere discrimen trinitatis quod in nobis est: scilicet memorie / intelligentie / voluntatis / ab ea que est in diuinis: ponit illa in nobis differre: in deo vero esse vnum: et idem. vnde sic aitin homine inuenimus trinitatem id est mentem et noticiam qua se nouit et dilectionem qua se diligit: sed hec tria sunt in homine vt non ipsa sint homo. Quod per hoc ostendit: quia homo includit corpus. hec autem non sunt corpora. Consequenter ostendit quod non sunt anima: cum subdit detracto etiam corpore si sola anima cogitetur aliquid eius est mens tanquam caput vel oculus vel facies: sed non hec vt corpora cogitanda sunt: non igitur anima sed quod excellit in anima mens vocatur. ecce clare dicit animam non esse mentem: sed aliquid quod est in anima et excellens in ea mens est. hec ibi Item infra eodem. c. post modicum: ait. Item quod in hoc magna distantia est: scilicet inter trinitatem dei et nostram: quod siue mentem dicamus in homine eiusque notitiam et dilectionem siue memoriam intellectiuam et voluntatem: nihil mente meminimus nisi per memoriam: nec intelligimus nisi per intelligentiam nec amamus nisi per voluntatem. At vero illa in trinitate quis audeat dicere patrem nec seipsum nec filium nec spitritum sanctum intelligere nisi perfilium: vel diligere nisi per sptum sanctum. per se autem meminisse tatomodo vel sui vel filii vel spiritus sancti bum vbi vult dicere quod non memoramur per intelligentiam nec intelligimus per voluntatem nec volumus per mentem. ergo distinguitur: quia que sunt idem quicquid conuenit vni conuenit et alteri. Et epilo gans hoc idem. c. xvi. eiusdem dicit. Nec distant in eis ista sicut in nobis aliud est memoria aliud intelligentia aliud dilectio siue charitas. Item beatus Augustinus / loquens de illis loquitur tanquam de distinctis. vnde dicit ea trinitatem. trinitas non est nisi distinctorum et dicit hec tria in aucto ritate statim allegata: quae autem tria non sunt idem c. xxix. sicut habemus in corpore membra et quinque sensus singula ad suos vsus apta quibus quasi instrumentis vtimur: ita et anima habet in se quasdam vires quibus vtitur velut instrumentis ad vsus congruos. Est namque ratio in anima qua sicut in suo instrumento vtitur ad ratiocinandum. et voluntas qua vtitur ad volendum. non est enim ratio et voluntas tota anima: sed est vna queque ali¬ quid in anima. ecce aperte dicit voluntatem et rationem esse instrumenta anime. instrumentum autem distinguitur ab eo cuius est instrumentum. Item magister distinc. 3 li. primo loquens de memoriaintelligenta et voluntate dicit: illa tria naturales proptr. etates siue voces sunt ipsius mentis. et a se inuicem differunt. quia meoria non est intelligentia nec voluntas / nec intelligentia voluntas siue amor. et premisit de illo verbo beati Augustini / qui dicit illa tria esse vnum / vnam mentem / vnam essentiam Quod vtique non videtur esse verum iuxta proprietatem sermonis.
¶ Ad primum istorum dicitur si sit sermo de genere praedicamentali ponendo res in predicamento more realium predicamenta distinguentium penes rerum multitudinem: auctoritas verum habet de illo quod est in potentia obiectiua: puta pro illo quod non est et potest esse. illud quod modo est in potentia postea actualiter est. si sit sermo de potentia que est principium actus vitalis quem admodum debet arguens capere. et tunc assumptum est falsum. et patet secundum arguentem. anima est principium potentie et tamen secundum eum potentia est accidens et anima substantia secundo dico ad illam auctoritatem philosophi nono methaphisice: non intelligitur auctoritas hec de genere logico: sed degenere obiectiuali: ita quod potentia et actus versantur circa idem obiectum. dicimus vnum actum a toto genere alium in bonitate excedere: hoc est ex parte obiecti.
¶ Ad secundum dicitur quod ipsum parum apparentie habet. quamdiu materiam informat semper est in actu sicut forma est actus. non oportet quod si semper quamdiu informat sit in actu primo: quod sit in actu secundo producendo actum.
¶ Ad 3. dicitur proprie res non ponuntur in predicamenro: sed vocabula ratione modorum significandi absolute vel conotatiue. non inconuenit aliquid poni in omnibus predicamentis tamquam rem significata.
¶ Ad quartum ad auctoritatem augustini: ostendimus in probatione conclusionis augustini fuisse illius opinionis quod intellectus / voluntas / et memoria realiter distinguuntur. sed ad auctoritates: dicitur quod capit memoriam intellectiuam et voluntatem vt includant actus suos: scllicet noticiam et dilectionem. et ideo indifferenter nominat nomine potentiarum vel actuum. et patet. quia in principio auctoritatis allegate ponit mentem / noticiam / et dilectionem. vltima duo vt liquet sunt nomina actuum. vnde cum dicit non anima sed quod excellit in ea mens vocatur: nichil aliud vult quam quod mens non nominat animam absolute quantu ad essentiam: sed quantum ad actus qui in eo excellentiores sunt: scllicet noticias et dilectiones. Similiter in eo quod subditur accipit memoriam intellectum et voluntatem prout includunt actus: quod cuilibet innotescit suum processum consideranti: quia ostendere elaborat differentiam trinitatis diuine a trinitate create imaginis per hoc pater non intelligit per filium nec amat per spitritum sanctum: sed per propriam essentiam. quia vna et indistincta est formaliter noticia et amor: nos autem alio actu amamus: alio actu intel¬ ligimus. Et ita non intelligimus nisi per intellectum: vt intellectus includat actum intelligendi. et non amamur nisi per voluntatem: hoc est: actum voluntatis. non enim potentiis siue distinguantur siue non: intelligimus aut amamus: sed earum actibus elicitis. deus autem sua essentia formaliter intelligit et amat nec habet actum distinctum ab essentia et hoc vult Augustinus cum vna res distinctis nominibus vocatur. loquimur de ea tanquam de pluribus. et potissimum in ea disputatione qua inquiritur idemptitas vel distinctio rerum. et patet manifeste in communi modo loquendi: dicimus hec tria sapientia / bonitas / et potentia / in deo idemptificantur. duas dicimus portiones anime superiprem et inferiorem: et est modus vulguatissimus. et tamen ille due portiones sunt vna et eadem res: vt in distinctione vicesimaquarta patebit. ad Anselmum et magistrum non respondeo. licet possunt glosari: videtur: fuisse illius opinionis. nego eos et tenentes illanviam. et nimirum. cum secundam conclusionem et consequenter reliquas tenet Augustinus. et communior scola scolasticorum: et rationes pro parte opposita nullins momenti sunt. sanctus Thomas in libris de anima nititur opinionem modernorum refellere que tennit potentias anime esse animam nunc autem est opinio tam communis paris i vt alia non egreditur septa conuentus predicatorum nisi quaetenus impugnetur. non quod argumenta aliis silentium imponat: sed nec neutris assensum praebeant qui vtriusque partis rationes et auctoritates audiunt.
¶ Contra tertiam conclufionem arguitur. ex ea sequitur quod intellectus vult. similiter hec conclusio: sequitur quod voluntas irt telligit: iste conclusiones sunt contra omnem modam loquendi: et quod sequatur patet sic. hic intellectus intelligit: hic intellectus est voluntas. ergo voluntas intelligit. expositorie in tertia figura. Alis conclusio patet. hec voluntas vult. hec voluntas est intellectus. ergo intellectus vult. consequentia tenet vt prius. et premisse sunt vere secundum dicta: quia non pono distinctionem realem vel formalem more conterranei intervoluntatem et intellectum.
¶ Respondetur: concedendo conclusiones illatas. sed voluntas non intelligit voluntate. anima voluntate sintelligit: sed nons intelligit voluntate. prior pars patet. anima hoc intellectu intelligit. hic intellectus est voluntas. igitur secunda pars dicit quod voluntas est principium intelligendi. quod est falsum. ad illam distinctionem formalem. nullam talem pono. omni modo intellectus est voluntas nec est distinctio vlla nisi rationis et in connotatis. et non sunt termini sinoni mi. intellectus actum intelligendi in obliquo importat. hoc non connotat volutas: sed aptitudinem ad actum volendi. sunt tamen termini conuertibiles. nichil de intellectu enunciatur quin illud idem de voluntate enunciatursigtiue captis vocabulis.
¶ Ulterius sequitur intellectus libere habet actum. probatur. hoc complexum / libere habens actum / enunciatur de voluntate. et quicquid vere enunciatur de voluntate idem vere de intellectu enunciatur. hoc etiam expositorie deduci potest. similiter potest ostendi / voluntas libera naturaliter habet actum patet. hic intellectus naturaliter habet actum. hic intellectus est voluntas libera. igitur. sed voluntas libera non vult naturaliter suum actum voluntatis. licet iste propositiones sint vere de virtute sermonis: non vtimur illo modo loquendi. et ratio quod est. apud multos antiquos putabatur quod potentie anime intellectiue non idemptificarentur. et multi eorum modum loquendi imitantur. et talis est modus ad huc loquendi nominalium: qui tamen in libris de anima in artibus et theologia concederent millies has propositiones et similes.
¶ Secundo arguitur tertio de anima intellectus et voluntas dicuntur partes anime. sed pars non idemptificatur cum suototo. igitur.
¶ Respondetur distinguendo quod sunt p artes anime. vel partes essentiales vel integrales. et sic negatur. tales partes non habet animasicut dicitur in de spiritu et anima. c. 8. Tota anime essentia in suis potentiis consistit: nec per partes diuiditur cum sit simplex et indiuidua. et si aliquando partes habere dicatur: ratione potius similitudinis quam veritate compositionis intelligendum est. simplex substantia est anima vel quod sunt partes similitudinarie et quodammodo subiectiue denominatione extrinseca et accidentali. et sic concedo. Aliqui termini in sua connontatione important vnum officium anime / et aliqui aliud officium: de quibus anima indirecte tanquam minus connotatiuum denominatiue predicatur. Propterea res importate cum tota connotatione quodammodo dicuntur partes anime. intellectus potentiam connotat ad intelligendum ecce vnum officium anime. Uoluntas habet aliam connotationem in qua aliud anime officium connotatur. Memoria significat animam potentem memorari. et sic de aliis. Terminus anima non habet talem connotationem partialem. et sic quia isti termini important vnam partem significationis anime: dicuntur partes anime importare. quemadmodum diceres: ascendere est solum pars motus angelici: quia non exprimit totum ambitum motus eius. quia potest descendere et circuire.
¶ Tertio arguitur. intellectus possibilis et agens distinguuntur realiter. ergo voluntas et anima nego antecedens. eadem res numero est intellectus agens pro quanto concurrit ad intellectionem: et possibilis pro quanto eam recipit.
¶ Contra conclusionem quartam arguitur. visio est extensa. ergo non potest vllo modo inherere animae.
¶ Respondetur. consequentia nichil valet / si intelligatur quod non potest ei inherere pertialiter visio anime et organo inheret copulatim. modo hoc totum est extensum. et ratione illius visionis oculus dicitur videre.
¶ Nunc videmus quonam pacto intellectus / voluntas / et memoria: realiter cum anima intellectiua idemptificantur et per consequens idemptificantur inter se. quicumque idemptificantur vni tertio idemptificantur inter se. sensus tamen ab anima distinguuntur tanquam totum a parte. et sensus inter se realiter distinguuntur. patet. licet habeant eandem animam tamquam partem principalem: tamen sunt alie partes et dispositiones requisite ad sidgulos sensus sunt tamen homogenee essentialiter inter se. etherogenee et alterius rationis accidentaliter. et licet sensus entitatiue sit perfectior intellectu quia intellectum continet et cum hoc aliquid aliud: tamenintellectus est perfectior potentia quam sensus. quicquid sensus sentire potest / id idem intellectus intelligere potest. sensus solum sensibile sentire potest. omne tale inteml lectus intelligit: et cum hoc imprtibilia que nullo modo sunt ob ecta sensus.
¶ Insuper. tot sunt potentie appetitiue quot cognitiue et cum eis idenptificate. patet. intellectus realiter est voluntas. ergo eodem modo potentia visiua est sua appetitiua: et auditiua sua appetitiua. Amplius patet. licet aliqua sunt potentie que non sunt anima. tamen potentie principa les anime cum ea idemptificantur. Prior pars patet. quicquid aliquid potest esse potentia: vt calor. res quaelibet mouet effectiue ad productionem create noticie que habetur de ea vel haberi potest. Secunda pars patet ex dictis. et licet potentie anime cum ea idemptificentur: actus illarum potentiarum distinguuntur specie tam ab anima quam a potentiis ipsis et inter se. licet voluntas sit intellectus: volitiotamen specie distinguitur ab intellectione: etiam respectu eiusdem obiecti. et in famato modo loquendi dicimus voluntatem et intellectum esse varias anime potentias propter diuersa officia et actuum diuersitatem. quomodo potentie distinguuntur per actus patet ex questione precedenti: vbi dictum est ignis ascendit / desiccat / et calefacit. et tamen est vnus paruus ignis mediantibus diuersis instrumentis. licet potentie per actus distinguuntur: non sunt tot potentie quot actus. alioquin oporteret in abyssum multiplicare potentias contra omnem modum loquendi.
On this page