Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum sensus communis sit in corde vel in cerebro tanquam in suo organo

¶ Questio secunda. SEcundo circa eandem distinctionem queritur: vtrum sensus communis sit in corde vel in ccrebro tamquam in suo organo. quaero hanc questionem propter melta que in theologia et moraliiphilsphia tangimus dicentes virtutes et vicia esse in appetitu sensitiuo: de quo sensu principaliter homines intelligunt.

¶ Pro huius questionis solutione scito. Aristoteles in de somperno et vigilia: et tertio departibus animalium dicit: quod sensus commnnis est in corde. hoc auerrorus in principio sui colliget insequitur. et patet hec opinio. vbi est appetitus sensitiuus ibi est sensus communis. sed appetitus sensitiuus est in corde tamquam in primo et principali organo. Probatio. quoniam in illo organon debet poni appetitus sensituus in quo appetendo apparet prima et principalis corporis conmotio. sed hoc est in corde. patet in iracundo: cuius sanguis ad cor fuit: vt colericus quilibet satis in se expritur. et patet hoc ipsum in timore et in aliis passionibus appetitus sensitiui.

¶ Secundo arguitur ad idem expcrientiis. Si quis tangatur in corpore vel ledatur cadendo vel aliter: protinus in corde sentitur. propterea vulgares clamant se ad cor percussos et dolorem illatum sentire in corde. Secunda experientia est de formatione embrionis. Primo em apparet cor factum siue am pula quedam ex qua fit cor. et consequenter circa ipsum fiunt et formantur alia membra. Primo viuit: et vltimo moritur.

¶ Ad hoc arguit commentator in secundo colliget sic. cum calor et spiritus expanduntur ad exteriora tunc praesent sensus partingere in suas operationes. et cum reuertuntur calor et spus: non praesent exire in illas operationes. ergo virtus sensitiua primo siue appetitus sensitiuus primo ponendus est in loco illo vnde veniunt calor et spiritus et ad quem reuertuntur in somno. sed hoc est cor. igitur.

¶ Preturea. actus sensus est ex calore et spiritibus. ligamen sensuum est ex frigore et spirituum defectu. cerebrum autem est frigidum et sine spiritibus nisi eos a corde habeat. ergo cerebrum non est conueniens organum primi sensus.

¶ Insuperarguit Aristoteles tertio libro de partibus nominalium et in de sompno et vigi. sic. animalia mouentur persensum et appetitum. et ideo idem est principium motus et sensus in animali. sed in corde est primum principium motus: quod patet a signo. quia motus incipit a spiritibus. et cor est fons et origo spirituum. et quia etiam ab appetibili fit prima commotio corporalis in corde et circa cor: ergo in corde tanquam in primo fonte det collocari primus sensus / et primus appetitus sensitiuus: a quo prouenit motus in animali. rationes he pro via Aristotelis sunt apparentes.

¶ Plato Galenus / Auicenna / et medici tenent oppositum: quod primum sensitiuum siue sensus communis est in capite. et pro illa via arguitur sic. In somperno omnes sensus exteriores ligati sunt ita quod non praesent exire in actum sentiendi: non solum superius caput virsus: sed inferius pedes versus. hoc non est rationabile si in corde esset primum sensitiuum. quia in corde non deficiunt calor et spiritus in somperno: immo habundant. cum sompnus sit conuentus caloris circa cor. Similiter non deficiunt calor et spiritus in sompno circa pedes. quia ad illam partem non mittuntur vapores a corde: sed sursum ad caput. propter quod dicit philsodes quod in somno infrigidantur superiora. sed inferiora et interiora circa pedes fiunt calida. ergo si sensus communis esset in corde: nulla esset causa quare in pedibus sensus tactus ligaretur: licet in partibus superioribus ligaretur propter defectum caloris et spiritur sed si ponatur sensus communis in cerebro: sine quo sensu communi non possunt perfici sensationes secundum aliquos exteriores: tunc rationabile est quod in sompno omnes sensus exteriores vndique fiant impotentes: propter hoc quod sensus communis fit impotens ex defectu caloris et spirituum in organo eius quod est cerebrum.

¶ Ad hanc rationem responderi potest / quod non solum sensus exteriores sunt ligati: sed sensus communis. ratione ligationis sensus conmunis: sensus alii ligantur. tamen sensus communis non est ligatus ob sui frigiditatem sicut ligantur organa in capite: sed est ligatus propter turbationem spirituum ab euaporatione grossa et mul¬ ta. non quin potest sensus communis habere noticias actuales tam apprehensiuas quam iudicatiuas: sed fit quod sensus in sompno non percipiunt sua propria obiecta ante excitationem. nec cantum audiunt: nec praesentem vident: nec tangentem calorem paruum percipiunt / nisi ab aliquo magno excitentur. nichil valet quod aliqui dicunt: a corde ad cerebrum sunt vie notabiles que propter calorem cordis prius ab soluuntur a ligamento sompni quam vie a cerebro ad organa exeriora. ideo per species reseruatas in capite fiunt prius sompnia quod fiat expergefactio aliqui sunt qui statim cum dormiunt sompniant soleo dicere de meipso: solum prius natura dormio quam sompniam. potest dici: est sensus communis minus principalis in capite et principalior in corde. ecce questionem cecam: de qua recte d. cit conmentator tertio de anima. licet teneat patrem sensitiuum in corde: quod instrumentum per quod corpus desiderat primo et vniuersaliter non est cognitum a nobis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2