Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

An anima Adae et Evae et breviter omnium simul creatae sunt

¶ Questio quarta. QUarto circa hanc distinctionem quo ad animam quaeritur: an anims ade et eue et breuiter omnium simul create sunt.

¶ Respondetur. non capio animam pro homine persinodochem: vt Gemn. 46 vt omnes anime quae egresse sunt de femore iaIcob absque vxoribus filiorum et in gresse sunt cum iacob in egiptum fuerunt. 7.6. sed proprie capio pro altera per te compositi. hoc supposito: respondeo ad quaestionem negatiue. probatio si anime fuissent create ante corpora et omnes simul: vel fuissent in via vel in termino si 2 numquam corpora informassent ad merendum siprimum: tunc merita illa fuissent eis applicata: et earum in corpore. consequens est contra apostolum ad romanos nono de iacob et esau deicntem. cum nondum nati essent aut aliquid egissent. etc. et licet dicere potes dato quod eorum anime erant: Iacob et esau non erant. hoc non eui tat argumentum de meritis quae debebant eis ap plicari ratione actuum anime prius commissorum. et psalmista finxit sigillati corda eorum: hoc est animas. et de Ecclesiasticis dogmatibus. 12. scribitur. animas hominum non esse ab initio simul creatas sicut origenes fingit: sed formato iam corpore animam creari et infundi. hce tet philosophus auicenna. 6 naturalium libro. 3. c. 3 dicens manifestum est animas incipere cum incipit. materia corporalis apta ad seruiendum eis: et corpus creatum est regimen eius et instrumentum.

¶ Contra hoc arguitur ageli corporum celestium motores creati sunt ate orbes quos mouent: saltem ante motum illorum. ergo omnes motores / et non motores simul producti sunt. et p consequens sic erat de animabus intellectiuis corporum motiuis.

¶ Secundo arguitur per istud quod iob. 40. scribere. dixit dominus ad Iob. Ecce vehemoth quem feci tecum. sed Iob non fuit sanctus cum vehemoth quam tum ad corpus. ergo quantum ad animam. et per consequens idem erit de omnibus animabus intellectiuis.

¶ Ad primum dicitur non esse simile. anime huane non modo mouent corpora: sed ipsa informant vt nec ante corporis dispositionem quod informant producuntur.

¶ Ad secundum dicitur quod vehemoth est elephas qui per diabolum intelligitur. et duobus modis exponi potest. vno modo sic: quem feci tecum. i. sicut te maincheus et heretici illi non credunt deum bonum creasse mala. aliomodo quem fecitecum in natura intelligendi. non quod proprie intelligat: cum sit brutum. sed elephas bonum habet iudicium: donesticatur. et docetur salutare regem et coram eoflectere genua. propterea dicit aristoteles in de anima libus: quod omium siluestrium maxime domestica bilis est elephas. non est ergo sermo quod animaIob creabatur cum demone.

¶ Tertio arguitur. si anima in nullo instanti producitur antequainformet corpus: sequitur quod non creatur. consequens est contra glosam super illo psalmiste. qu finxit sigillatim: que dicit anime fiunt ex nichiloet in ecclesiasticis dogmatibus capitulo. 13 dicitur: anime cum corporibus per coitum non seminantur sed creantur. et Eccle. vltimo reuertatur puluis in terram vnde erat et spiritus redeat ad dominum qui dedit illum. et 16 de animalibus dicit philsods / intellectus est ab extrinseco. consequentia probatur. quod producitur in corpus. non creatur. quia si sic. ignis creare potest: quod negaret arist.

¶ Ad tertium nego sequelam. licet deus animam in primo instantis in quo est vel in vltimo in quo non ( de quibus nunc non curo) in corpore producat non tamen presupponit corpus in sua a tione. cum cor pus et animam et omnia producit sicut vult. quelibet res in mundo respectu dei vocatur creatura proprie capiendo creaturam. et licet forma ignis sit ab ignegenita: tamen eadem est a deo creata. quia potest illam formam producere sine materia. secus est de aliis agentibus naturalibus quorum nullum creare potest. ex nichilo nihil fit vt dicunt omnes naturaliter loquentes primo phisicorum. concedo ergo quod anima intellectiua creatur a deo qualitercunque vocabulum ceperis. hoc dico. potest quis in terminis stans dicere ad hoc quod aliquid creetur oportet quod producatur ab omni agente suo quod in illa actione non presupponit materiam.

¶ Quo fit. licet anime sint perpetue aperte post: et angeli stelle materia praima / omnes simul create sunt: non sequitur quod anime omnes simul create sunt.

¶ Dubitatur an animacorporis forma sit perpetua et immortalis.

¶ Respondetur intellectus est forma corporis humani aristoteles dicit 2 de anima: anima est actus primus corporis phisici organici in potentia vitam habentis.

¶ Insuper. hoc intelligitur realiter. ergo habet intellectum tanquam partem eius. modo intelligit per materiam: nec per forma corporeitatis vel sensitiua si ponatur: ergo intelligitur per animam intellectiuam

¶ Insuper ponit btintudinem hominis in speculatione intellectus consistere: decimo Ethicorum. illud non fieret si anima non esset pars hominis. et nono Ethicorum dicit: ad hominem pertinet corpus humanum et anima intellectiua. perpetuitas anime est nota ex verbis christi dicentis: nolite timere eos qui corpus occidunt / animam autem non possunt occidere. et Aristoteles ex separatione anime a corpore quo ad operationem: hoc est intellectionem vel volitionem: concludit quod anima potest separari a corpore. Unde primo de anima dicit: si animae intellectiue est aliqua propria passio in qua non communicat cum corpore: ipsa est separabilis a corpore in separatione anime. Si intellexisset Aristoteles ex separatione anime a corpore solum separationem quo ad operationem: petiuisset principium proponendo idem per idem. Uoluit ergo per separationem quo ad operationem concludere quod anima potest separari a corpore simpliciter. et hoc est quod dicit secundo de anima / separatur intellectus ab aliis sicut perpetuum a corruptibir li. licet 12. Metha. sub dubio reliquaerit an aliqua forma remaneat post corruptione compositi. in speciali de anima loquens hoc exposuit: vt in. 45. distinctione quarti iam diximus.

¶ Contra hanc dubitationem arguitur per illud quod scribitur. I ad Thim. vlti de deo qui solus habet immortalitatem. ergo anima non est immortalis.

¶ Respondetur. anima potest corrumpi et destrui a deo. deus autem nec potest corrumpi / nec a creatura / nec a toto mundo. Secundo: anima est mutabilis et angelus: non autem deus. de quo psalmista vere ait. Tu autem idem es et anni tui non deficient.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4