Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An mater concurrit per suum menstruum effective ad generationem prolis

TErtio circa hanc distinctionem queritur. An mater concurrit per suum menstruum effectiue ad generationem prolis. Super posita questione. varie sunt sapientum positiones teste Plutarcho in placitis philosophorum. Partem negatiuam llypocrates Plato et Aristoteles tenuerunt: affirmatiuam Pythagoras Democritus et Epicurus: quos medicorum princeps Galenus insequutus est: et vna theologorum turba vt Alexander doctor seraphicus et conterraneus. et multi posteriorum: mihi autem positio Aristotelis videtur probabilior: et illi magis adhereo. Tum propter viri soliditatem in materia naturali. Tum. non tantifacio rationes in oppositum sicut pro ista parte.

¶ Pro qua sic arguitur: quia da partem al firmatiuam: menstruum mulieris vel sperma ( vocetur / quo nomine volueris) ingreditur compositionem fetus / et mater actiue ad generationem prolis concurrit: sequitur quod virgo potest parere per sensu composito: consequens est falsum naturaliter loquendo (saltem sine opera demonum). Immo sic intelligo sequitur possibile est virginem naturaliter parere sine semine viri. hoc consequens nullatenus eut concedendum: ergo nec antecedens. Probo consequentiam: mulier de nocte polluta emittit semen quod in matri ce recipitur: illud semen ingreditur compositionem fetus: mulier etiam actiue concurrit: ergo ibi generabitur proles. Non valet dicere non est ibi semen in copia. quia dando mulierem calidam propter cibos calidos et alia accidentia ipsa potest tantum seminis emittere sicut vir. et feminasufficit ad generationem.

¶ Fortasse dicis: potest ipsa concipere: sed non non parere naturaliter / quia in egressu fetus claustra pudoris aperiantur: et sic desinit esse virgo. Hoc non valet. quia pono quod talis erat lesa ferro vel scissa ad curam morbi in iuuentute / vel alicuius alterius accidentis. Iam ipsa pariet sine factura claustrorum: cum quando ipsa adhuc epheba esset claustra exant: fracta: ergo ibi concedere oportet virgo parit naturaliter.

¶ Forte dicis. mulier concurrit actiue partialiter: sed non totaliter: sicut sol ad productionem bouis sol et homogenerant hominem: secundo physicorum: et licet sic non sit de homine tamende boue herbis / et arboribus patet: et tamen sol se solo non generat fructus. Idem patet de anima et obiecto producentibus noticiam intuitiuam. et tamen nec anima se sola sine presentia obiecti potesproducere noticiam intuitiuam: nec obiectum se solo. Si militer calor concurrit ad productionem ignis: sed non sine siccitate. Istuid non valet. nec est si le de causis specie distinctis naturaliter subordinatis et de causis eiusdem speciei specialissime: quem admodum sunt mas et femina: vtrobique in talibus agem tibus videtur: quicquid duo possunt producere vnum augmentatum ad equiualentiam duorum potest simile in specie producere. Si pedale seminis femine et pedale maris sufficiant ad generationem embrionis: quare bibedale seminis mulieris non fufficiet: considerato quod femina habet receptaculum idoueum:

¶ Si dicas: licet hec se mina sint eiusdem speciei specialissime: tamen accidentaliter differunt. semen viri est calidius propterea etiam requiritur. Capiatur semiramis vel Cleopatra calida cum vno frigido.

¶ Fortedi is. hec vltima replica est gladius Golie et equemilitat contra me: si ita esset quod semen Cleopatre est eiusdem species specialissime cum semine Titiiet equaliter qualificatum: quare citius maris semen ingreditur compositionem quam femine:

¶ Respondetur non capis verum colorem Nolo dicere quod semen mulieris et viri sunt eiusdem speciei specialissime: sed hos capio contra aduersarium hoc adducentem. si sic sola mulier sufficeret generationi: sed volo habere quod semen eqiuoce dicitur de semine femine et maris. Mulieris semen est quaedam aquositas vrine similis dicit Auerroys secundo colligit: capitulo de iuuamento membrorum generationis: vbi multa tangit quae conducunt proposito. Insuper Auerroys vnum recitat ibidem: quod si verum sit: est ratio efficacissma pro Platone et Arissotele: quod queda mulier in balneo calido se balneans 4s concipiebat. aliqui mali viri in balneo semen emter serunt quod huius mulieris membrum attraxit: e sic ipsa sine dispersione seminis concipiebat dicit ine matum confidisse in sacramento illius mulieris hoc idem confirmat auctoritate Amerdadich.

¶ Pro hac positione videtur esse Augustinus de cimo super Genesim capitulo quinto: vbi dicit christum non descendisse ex parentibus secundum rationem seminalem: sed si mater actiue se habeat in generatione prolis: beata virgo fuisset actiua respectu corporis christi: et sic illud corpous fuisset formatum secundum rationem seminalem.

¶ Sed contra istam conclusionem arguitur sic: filius assimilatur matri sicut patri assimilatur: ergo mater habet actionem respectu filii sicut pater.

¶ Confirmatur. mater diligit filium sicut pater: ergo actiuitatem habet respectu eius sicut et pater.

¶ Preterea: mas et femina sunt eiusdem speciei decimo Met aphysice: ergo si mas concurrit ad generationem prolis et femina.

¶ Respondetur ad primum concedendo antecedens et negando consequentiam: similitudo non arguit matrem aliquam causalitatem habere respectu prolis: quod patet: proles interdum assimilatur auo: nonnunquam paruo / et ab aliquando ab auoimaginatio facit prolem similem rei imaginate Propterea Iacob virgas populeas virides et amigdalinas ex platanis decorticauit: et posuit in canalibus vbil effundebatur aqua: et sic oues varii coloris proles pepererunt: vt patet Geneseos. xxx. super quo passu dicit hieronymus quod hispani ponunt pulcherrimos equos ate equas tempore quo concipiunt Et simile Quintilianus ad duxit in controuersia qua accusabatur quedam matrona quod ethyopem peperit: quare similitudo nihil arguitr.

¶ Ad secundum respondetur. et idem facit pater putatiuus habens secreto mulierem impudicam habens prolem in adulterio conceptam: hec proles diligitur a patre putatiuo forte plusquam sua propria ab eo: quia putatur sua. Iudicium quo assentit hanc esse suam sobolem est sufficiens causa amoris. qua re Aristoteles in vna causarum quare mater plus biligit filium quam pater tangit certitudinem.

¶ Terti eetum argumentum non mouet. sic sunt iuenis et adultus / frigidus et calidus / eiusdem speciei essentialis quorum vnns generat: alter vero non. Nec ex isto conuincitur: quod nulla mulier sit sterilis. non sufficit receptio spermatis virilis in matrice nisi ipsa fuerit bene disposita: et multa alia que requiruntur ad generationem. Et quia istud tertium argumentum fortasse non nihil coloris habet sic dirigendo ipsum / mas et femina in etate adulto sunt eiusdem speciei: et non orbati: refellitur argumentum. Si vis habere quod sunt eiusdem speciei et eorum semina: similiter redit primum argumentum quod mulier a viro non cognita pariat.

¶ Secundo principaliter arguitur sic. Mulier habet de lectationem in coitu sicut vir: alioquin ipsa impregnata coitum abhorreret cuius oppositum dicit Aristoteles de equa et muliere: et illa voluptas non prouenit nisi per resolutionem seminis.

¶ Preterea: mulier habet instrumenta seminaria intra se: sed illa non ponuntur frustra ergo ipsa ita actiue concurrit sicut pater.

¶ Ad secundus conceditur antecedens negatur consequentia. hoc est propter resolutionem talis humoris aquosi / qui non est sperma nisi equiuoce: sicut Auicenna dicit nono de animalibus. capitulo primo: inquiens. dico quod sperma vi ri equiuocatur in nomine spermatis: sicut hoc nomen oculus est equiuocum / cum dicitur oculus solis et hominis. Non enim cognoscitur in spermate viri et mulieris participatio nisi in nomine.

¶ Propterea frequenter Auicenna sperma mulieris guttam vel aquam mulieris nominat. et refellitur argumentum etiam de iuuenibus: qui anteannos pubertatis oblectamentum patiuntur vt referunt.

¶ Ad secundum concesso antecente negatur consequentia illa sunt necessaria ad distillationem talis humoris: quia sic probares hominem debere parere patet per mamillas quas habet.

¶ Tertio arguitur. pater frequenter est mortuus antequam fetus generetur. ergo nullam causalitatem habet respectu prolis generande plusquam mater. Immo citius mater det habere: cum forma matris est praesens genito. Non curo hic devirtute sermonis quod aliquis dicatur filius sine parente

¶ Preterea arguitur contra vnam rationem commenta toris de muliere concipiente in balneo. ex illo sequitur quod virgo potest parere in sensu composito: quia talis mulier adhuc erat virgo.

¶ Ad primum istorum respondetur. Nolumus dare aliquam causalitatem patri in instanti quo generatur filius: sed loquimur de spermate patris. et hoc non potest iuuare aduersarios quaerendo a quo producitur forma substantialis Scabronis in stercore equi geniti vel Aane genite in aere: non sufficit dicere a celo vel a sole. celum non est animatum: nec viuit: modo viuens praestat non viuenti. Nec potes solum hoc dicere in his que habent spontaneam generationem: quod patet de mula producta in asinaforma asine non sufficit quae est ignobilior forma mule quae producitur a duobus indiuiduis quorum vnum est superioris speciei: et aliud inferioris. et sic medium locum tenet in nobilitate inter illa duo: modo causa equiuoca est prestantior suo effectu. ergo ibi eundum est ad vna causam equiuocam partialem: scilicet causam primam que est praestantior suo effectu. sicut Galenus virtutes seminum vocat diuinas. et Commentator secundo celi: textu commenti sexagesimi noni. Et hoc vnus subtiliorum tenens partem oppositam concedit in hac distinctione: licet in quarta distinctione tertii ad aliud probabile se conuertit.

¶ Sed quaeris an ratio seminalis aliquid faciat ad productionem forme substantialis:

¶ Respondetur. semen est aliquid preuium puta substantia preuia ad productionem alterius substantie. interdum specie differens a termino principaliter intento: vt patet in generatione animalium. interdum eiusdem speciei: vt in triticeo semine respectu tritici generandi. sed ratio seminalis est forma substantialis seminis vel qualitas illam formam consequens: que propterea ponitur ne quodlibet fiat ex quolibet: sed determinatum ex determinato: vt ex ordeo non fit triticum: sed ordeum. et ita in aliis. hoc praenotato dicitur quod forma substantialis seminis nihil facit ad productionem forme substantialis. Probatio. quando producitur forma substantialis: semen non est. et quod non est / non agit: sed qualitas ipsa manens in genito que prius eratum in corrupto potest agere ad generationem illius fome substantialis. Non inconuenit causam partialem equiuocam suo effectu esse ignobiliorem: nec putandum est quod semper requiratur semen medium ad productionem effectus: ignis enim immediate generat ignem: et aer aquam: sed aliqua requirunt semen medium. et multe fiunt transmumutationes ante effectum principaliter intentum: sicut ex semine galli producitur ouum. et iterum ouum ipsum alteratur a calore galline capi vel alterius animalis: et tandem generatur pullus.

¶ Ad secundum argumentum concedo istam conciusionem. Uirgo parit naturaliter in casu Auerroys. nec hoc est contra fidem. Plerique eim theologi concederent: quod si mulier cognoscatur ipsa renitente vel in somno quod ipsa remanet virgo: et licet illos casus non recipiamus: tamen dicimus negocio presenti hoc peculiare esse attribuendum dei matri: quod ipsa ante partum erat virgo / et in partu / et post partum mansit virgo. hoc est sine semine viri: modo mulier de qua loquitur Commentator suscepit semen et peperit. potest etiam quispiam dicere: quod postquam matrix attraxit semen viri / ipsa desiit esse vgo. terminus virgo pro muliere superponitu connotando quod non susceperit semen viri: et non habuit propositum habendi viri: vel si habuit propositum ipsum per penitentiam mutauit ante carnalem copula.

¶ Quarto arguitur. aliqua iumenta sine semine masculi pariunt. ergo secundum argumentum si aliquid valeat et istud valebit. antecedens patet. tertio Georgicorum. postquam poeta de insano amore equarum locutus est inquiens: sed ante omnes furor est insignis equarum. Et mentem Uenus ipsa dedit: et reliqui. et paulo post sequitur ad propositum. Ore omnes verse in zephyrum stant rupibus altis. Exceptantque leues auras et sepe sine vllis coniugiis vento grauide (mrabile dictu) et que sequunt. Idem potest ostendi de ouis venti et de ouis piscium.

¶ Repsondetur. Nmiranda canunt: sed non credenda ponete.

¶ Secudo. potest esse quod in fine iongi curius quod equa commisceatur equo aliis insciis. ouum venti est inhabile ad generationem pulli: sicut aliqui dicunt quod fetus genitus ab equa de qua locuti sumus non diu viuit. modo nos loquimur de perfecto fetu. et dato quod semen maris fuerit illi semini adiunctum: tota perfectio prouenit a semine maris. Placet etiam aliquibus dicere quod semen mulieris materialis ingreditur compositionem fetus: licet nec mulier nec ipsius semen in generatione fetus actiuitatem h abeat vllam. de ouis piscium dicitur primo in arena prope aquam sua oua piscis femina ponit de hinc piscis mas suum semen adiungit sine quo pisces nullos genitos haberes. quod istud sit in arena patet. quia si in aqua foret: oua vorax fluuius consumeret: et omnem virtutem generatiuam e medio tolleret.

¶ Rursus: tempore generationis et partus Salmonum capientes pisces capitali supplicio princeps ferit non ob aliud nisi quia facile tunc esset salmoes capere et omnes salmones de flumine tollere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3