Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in librum secundum Sententiarum (Redactio B)

Distinctio 1

Quaestio 1 : An causalitas creaturarum praesupponit productionem personarum in diuinis ad intra

Quaestio 2 : An mundus incepit esse, capto mundo pro toto universo Deo secluso

Quaestio 3 : An Deus mundum sive mundialem machinam creaverit intelligendo et volendo tantum

Quaestio 4 : An fuerit possibile mundum fuisse ab aeterno

Quaestio 5 : An enti successivo repugnet aeternitas

Quaestio 6 : De conservatione Dei: an creatio et conservatio realiter differant, et de earum quidditatibus

Quaestio 7 : Utrum Deus habeat vim conservativam et effectivam respectu omnium

Quaestio 8 : An possit probari in lumine naturali quod Deus est causa efficiens omnium aliorum a se

Quaestio 9 : An Deus sit causa finalis omnium; quae est causalitas causae finalis; et an Deus omnium sit causa finalis

Quaestio 10 : De relatione creature ad deum: an ipsa distinguitur a creatura: et ita de qualibet relatione in uniuersali

Quaestio 11 : An natura angelica naturae animae praestet in nobilitate entitativa

Quaestio 12 : An angelus et anima specie differant

Quaestio 13 : An homo sit perfectior sua anima intellectiua: et quodlibet individuum superioris speciei perfectus quolibet individuo speciei inferioris

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum motus localis sit res successiva ab omni re permanente et permanentibus distincta

Quaestio 2 : An motus alterationis sit aliquis fluxus distinctus a mobili et qualitate quae in motu acquiritur

Quaestio 3 : Penes quid habet attendi velocitas motus localis penes effectum

Quaestio 4 : Penes quid attenditur velocitas motus penes causam

Quaestio 5 : An locus sive aliud quodlibet continuum ex punctis confletur

Quaestio 6 : An puri continui detur minima pars

Quaestio 7 : An detur minimum naturale

Quaestio 8 : An angelus sit in loco

Quaestio 9 : An angelus determinet sibi locum, sive quoad magnitudinem sive parvitatem, sive quoad locum naturalem sive violentum

Quaestio 10 : An plures angeli possunt esse in eodem loco adaequato

Quaestio 11 : An angelus potest se movere localiter

Quaestio 12 : An potest se movere successive et subito per medium

Quaestio 13 : An tempus sit res successiva mensurativa durationis rerum corruptibilium

Distinctio 3

Quaestio 1

Quaestio 2 : De notitia angelorum: an cognitio angeli distinguitur ab angelo

Quaestio 3 : > An notitia actualis in angelo distinguatur ab habituali vel a specie intelligibili sicut notita actualis et habitualis distinguitur ab essentia angeli

Quaestio 4 An sint ponendae species in medio repraesentative rerum quorum sunt species

Quaestio 5 : An angelus possit se intelligere per essentiam suam

Quaestio 6 : An angelus naturaliter cognoscat vel cognoscere possit distincte Deum in via

Quaestio 7 : An ad hoc ut angelus cognoscat creaturas alias a se requiritur quod habeat proprias et distinctas rationes cognoscendi eas

Quaestio 8 : An si angeli non fuissent creati cum habitibus vel speciebus poterant ipsi species acquirere vel res aliquas de novo cognoscere

Quaestio 9 : An angelus potest tot habere notitias actuales quot habet species

Quaestio 10 : An notitia intuitiva potest esse de obiecto non existente

Quaestio 11 : An notitia intuitiva potest supernaturaliter esse sine potentia obiecti

Quaestio 12 : An notitia intuitiva producatur a sola potentia, vel ab obiecto

Quaestio 13 : An intellectus noster possit se intuitive cognoscere

Distinctio 4

Quaestio 1 : An angeli creati sunt in gratia

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum prius angeli meruerint beatitudinem quam ipsam acceperint

Quaestio 2 : An angeli prius meruerint et demeruerint beatitudinem et damnationem antequam illas acquisiverint

Quaestio 3 : An Deus poterat creare angelos beatos in primo instanti et malos miseros

Distinctio 6

Quaestio 1 : An primus angelus poterat appetere aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Quo peccato peccavit primus angelus, et ad quod genus vitii reduci habet

Distinctio 7

Quaestio 1 : An angeli beati maneant perpetuo in actu bono et mali damnati in actu malo, et an possint bonos actus habere, et quid causae est quare ita est?

Distinctio 8

Quaestio 1 : An angeli sint corporei et an possint assumere corpora

Quaestio 2 : An angeli fallantur et errent

Quaestio 3 : An daemon possit sensibus humanis illudere

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum omnes homines salvandi assumantur ad novem angelorum ordines

Quaestio 2 : Utrum angeli superiores illuminent inferiores et contra

Quaestio 3 : An angelus sibi relictus potest cognoscere secreta alterius angeli vel hominis

Quaestio 4 : De angelorum locutione

Quaestio 5 : Quonam pacto angeli inter se mutuo loquuntur

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum angelus potest hominem erudire vel facere peccare

Quaestio 2 : Utrum cuilibet hominum deputetur angelus bonus a principio nativitatis ad eius custodiam

Distinctio 12

Quaestio 1 : An materia sit altera pars compositi essentialis

Quaestio 2 : An Deus potest facere materiam sine forma substantiali et accidentali

Quaestio 3 : Utrum caelum sit ex materia et forma conflatum

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum lux sit forma accidentalis, vel substantialis corporis lucidi, an alia substantia

Quaestio 2 : Utrum lumen producatur in medio subito an successive

Quaestio 3 : Utrum lumen videatur

Distinctio 14

Quaestio 1 : An sint plures caeli, et de ordine eorum

Quaestio 2 : An caelum moveatur ab oriente in occidentem et contra sicut diximus

Quaestio 3 : An sit necesse dicere pro motibus in caelo apparentibus quod idem caelum moveatur ab occidente in orientem et contra

Quaestio 4 : An sufficiat unum uni planetae

Quaestio 5 : An sit aliquod caelum aquaeum

Quaestio 6 : An in haec inferiora agat

Quaestio 7 : Utrum sit aliqua influentia caelestis a luce, lumine et motu distincta, et an agat in haec inferiora

Quaestio 8 : An per influentias siderum potest astronomus futura praedicere, per influentiam qua caelum in vires sensitivas et intellectivas influit

Quaestio 9 : An mulieres cum Diana et Herodiade equitent sicut recitatur, et an daemon haec faciat quae apparent

Quaestio 10 : An luna sit luminare minus

Quaestio 11 : An cometa significet mortes regum

Quaestio 12 : An centrum gravitatis terrae coincidat cum centro magnitudinis eiusdem

Quaestio 13 : De aqua quomodo ipsa non circuit totam terram cooperiendo

Quaestio 14 : Quid causae est ut mare fluat et refluat bis in die naturali vel prope diem naturalem

Quaestio 15 : An mare fuerit a Deo productum falsum

Quaestio 16 : An in quinto et sexto diebus omnium animalium genera tam in mari quam in terra convenienter producta sunt

Distinctio 15

Quaestio 1 : An aqua sit in reptili et universalius an elementa sint realiter in mixto

Quaestio 2 : Utrum in homine in sexto die creato sit alia forma quam anima intellectiva?

Distinctio 16

Quaestio 1 : An potentiae animae ab essentia animae distinguantur

Quaestio 2 : Utrum sensus communis sit in corde vel in cerebro tanquam in suo organo

Distinctio 17

Quaestio 1 : In qua plaga terrae homines optime vivunt

Quaestio 2 : An Nilus, Ganges, Tigris et Eufrates de quattuor paradisi fontibus scateant

Distinctio 18

Quaestio 1 : De ratione seminali: quae res est ipsa

Quaestio 2 : An corpus Evae erat plasmatum ex sola costa Adae

Quaestio 3 : An mater concurrit per suum menstruum effective ad generationem prolis

Quaestio 4 : An anima Adae et Evae et breviter omnium simul creatae sunt

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum homo pro statu innocentiae habuit immortalitatem

Distinctio 20

Quaestio 1 : An in statu innocentiae fuisset generatio

Distinctio 21

Quaestio 1 : An temptatio daemonis ex invidia oriebatur ad hominem callide

Quaestio 2 : An primus parens poterat peccare venialiter in statu innocentiae

Distinctio 22

Quaestio 1 : An peccatum Adae fuerit peccato Evae gravius

Quaestio 2 : An ignorantia excusavit peccatum Adae et cuiuslibet alterius

Distinctio 23

Quaestio 1 : An Adam in statu innocentiae habuit notitiam intuitivam de Deo

Quaestio 2 : An Deus poterat fecisse hominem impeccabilem

Quaestio 3 : An stante statu innocentiae Adam aliquam deceptionem incurrere poterat

Quaestio 4 : An Deus debuit promittere hominem temptari

Distinctio 24

Quaestio 1 : An portio superior et inferior sint duae potentiae distinctae

Distinctio 25

Quaestio 1 : An liberum arbitrium sit aliud a voluntate distinctum

Quaestio 2 : An potest probari in lumine naturali in nobis libertas

Quaestio 3 : An voluntas coagat ad suum actum elicitum

Quaestio 4 : An aliquid aliud a voluntate cum ipsa concurrat ad productionem actus eius

Distinctio 26

Quaestio 1 : An gratia cooperans et operans cum caritate eadem sit in essentia animae vel in eius potentia

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere naturae

Distinctio 27

Quaestio 1 : An liberum arbitrium cum gratia potest mereri aliquid de condigno

Distinctio 28

Quaestio 1 : De facultate liberi arbitrii: an requiratur gratia Dei praeveniens

Quaestio 2 : An homo sine gratia gratum faciente potest implere praecepta Dei et hominum

Quaestio 3 : An homo potest se immunem praeservare a peccato

Distinctio 29

Quaestio 1 : An Adam cum auxilio Dei generali sine gratia Dei, hoc est sine Dei speciali ope poterat actum elicere bonum moraliter

Distinctio 30

Quaestio 1 : An iustitia originalis reddit voluntatem promptam Deo parere et harmoniam inter vires inferiores et superiores

Quaestio 2 : De peccati originalis qualitate

Quaestio 3 : De essentia iustitiae originalis

Quaestio 4 : An beata Dei genitrix fuit concepta in peccato originali

Quaestio 5 : Utrum aliquid de alimento transeat in compositionem hominis vel alterius animalis

Quaestio 6 : Utrum generatio fiat de superfluo alimento an de substantia generantis

Distinctio 31

Quaestio 1 : Utrum potentia generativa inter alias potentias sit magis infecta

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum originale peccatum tollat baptismus

Quaestio 2 : Utrum omnes animae humanae sunt aequales

Distinctio 33

Quaestio 1 : An decedentes cum originali solo puniantur poena sensus

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum sit aliquod summum malum nihil boni habens nec bono inhaerens

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum peccatum corrumpat animam vel aliquid eius

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum aliquis poenam patiatur sine culpa

Quaestio 2 : Utrum omnis culpa sit peccati poena

Distinctio 37

Quaestio 1 : Quid est peccatum

Quaestio 2 : An Deus sit actor mali

Quaestio 3 : An Deus concurrat ad peccatum

Quaestio 4 : Utrum Deus prius agat et coagat ad actus voluntatis creatae an contra

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum voluntas potest contravenire iudicio rationis

Quaestio 2 : An voluntas feratur vel ferri potest eodem actu in fine et in medium ad illum finem ordinatum

Distinctio 39

Quaestio 1 : Quid est synderesis et conscientia, et in qua potentia consistunt

Quaestio 2 : An quilibet contraveniens conscientiae suae peccat

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum aliquis tantum meretur quantum intendit mereri

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quae relatio requiritur ad hoc quod actus voluntatis fuerit moraliter bonus

Distinctio 42

Quaestio 1 : An actus interior et exterior sunt unum et idem peccatum

Quaestio 3 : An sit aliqua pura omissio: hoc est quaerere an aliquis peccet nullum actum voluntatis habendo

Quaestio 4 : Quid remanet in peccatore transeunte actum peccati a quo dicatur peccator

Quaestio 5 : An quaelibet pars peccati sit peccatum

Quaestio 6 : An bona circumstantia malitiam actus diminuat

Quaestio 7 : Utrum idem actus sit bonus et malus meritorie et demeritorie vel mortaliter

Quaestio 8 : An veniale potest esse mortale, et de discrimine inter veniale et mortale

Quaestio 9 : An omnis gula sit mortifera

Quaestio 10 : An omnis avaritia sit mortale peccatum

Quaestio 11 : An omnis acedia sit grave peccatum

Quaestio 12 : An omnis ira sit peccatum

Quaestio 13 : An omnis invidia sit peccatum mortale

Quaestio 14 : Utrum omnis superbia sit peccatum mortale

Quaestio 15 : An quodlibet peccatum mortale contineatur sub aliquo istorum peccatorum mortalium de quo mentionem fecimus

Quaestio 16 : An Deus potest punire aliquod peccatum ad condignum

Quaestio 17 : Quae sunt peccata in caelum clamantia, et quare ita appellitantur

Distinctio 43

Quaestio 1 : An peccatum in Spiritum Sanctum sit remissibile

Quaestio 2 : An sit dabilis actus venialis in actu voluntatis spontaneo circa cuiuscumque praecepti vel prohibitionis materiam

Distinctio 44

Quaestio 1 : An potentia peccandi sit a Deo, similiter et actus eius

Quaestio 2 : An inferiores superioribus parere obligentur

Quaestio 3 : An licite Christiani principes possint impetere Saracenos, proprie Hagarenos, Tartaros et reliquos gentiles bella movendo

Quaestio 4 : An Christiani possunt filios infidelium invitis parentibus baptizare

Quaestio 5 : An politia regalis per hereditariam successionem eidem praestet per electionem

Quaestio 6 : An rex sit dominus omnium quae sunt sub suo regno

Quaestio 7 : An quis per peccatum mortale perdit dominium rerum suarum

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Utrum homo pro statu innocentiae habuit immortalitatem
1

IN hac distinctione 19. magi ster loquitur de conseruatione hominis quantum ad indiuiduum. In distinctione sequenti loquitur quantum ad esse speciuocum per prolis generationem. quo ad distinctionem presentem que ram / vtrum homo pro statuinnocentie habuit immprtalitatem: vt hoc complexum statu innocentie sit determinatio illius determinabilis immortalitatem. hoc est: volumus querere vtrum homo habuit immortalitatem prostatu innocentie. non intendimus querere vtrum homo existens in statu innocentie habuit immortalitatem absolute vel pro alio tempore. immortale (vt ex elenchis patet. potest biphariam capi. Uno modo vt contradictorie opponatur ad ly mortale. et tunc tantum valet sicunt non potens mori. Alio modo. potest capi quodam modo sub contrarie ad mortale. et tunc tantum valet sicut potens non mori. et sic mortale et immortale competunt eidem: sicut subcontrarie possunt simul verificari. his praemissis / ponon conclusiones ad questionem premissam.

2

¶ Prima est. Adam non mortuus fuisset pro statu innocentie: hoc est stante statu innocentie. prbatur hec conclusio ad Romanos. 5. per vnum hominem peccatum intrauit in mundum: et per peccatum / mors. et. 8. corpus propter peccatum mortuumlest. ergo voluit dicere apols: si homo non peccasset non fuisset mortuus. Et propterea dominus mortem conminatus est primo homini ne peccaret cornedem do de fructu vetito Genesis 2. inquiens. quacuno die ex eo comederis morte morieris. hoc est: incurres necessitatem moriendi. Et ad Romanos sexto. Stipendium peccati mors.

3

¶ Secunda conclusio. adam poteratt diu multum viuere naturaliter. probatur. erat benep lasma tus et prudens ante diluuium post peccatum homines diu vixerunt. 800. et noningentos annos adam ante peccatum habuit plus prudentie et meliorem viam ad longe viuendum. igitur.

4

¶ Sed an adam poterat se preseruare naturalitercum fructibus quos deus illi dedit est difficultas et pro ea ponuntur conclusiones.

5

¶ Tertia conclusio. poterat deus auxilium produxisse quod adam naturaliter semper poterat viuere. probatur. poterat adatenere in aere temperatissimo: dare ei cibos ad manutenendum naturam: vt fructus paradisi cum pulchra limpha eiusdem.

6

¶ Si dicas. adam comedendo incurrisset senium. quia est agens phisicum et in agendo repassus fuisset: et tandem de bilitatus: sicut vinum per continuam proiectio nem aque in ipsum primo de generatione. et sic incurrisset senium.

7

¶ Contra. ied senium i. plures annos incurrisset: non tamen debilitatem. probatur. alioquin morbo laborans non potest redire ad statum pristinum sanitatis quod est contra ex perientiam.

8

¶ Secundo arguitur ad idem. licet humidum radicale diminuatur. potest fieri reparatio per humidum cibale ita purum sicut erat a principio. ergo homo tunc stabit in ita bona dispositione secundum corpus. secus est de vino et aqua mixtis. vinum naturaliter aqua debilitat non semper bonus cibus nec eius mediocris appositiohominem debilitat sed fortificat sicut appositio ignis ad ignem.

9

¶ Tertio arguitur. calor iuenis est ita fortis sicut calor pueri: et tamen plures habet anos. igitur consequentia tenet cum minore: pueritia / adolescentia siue status augmenti fere ad. 20. annum durat. status iuuentutis siue consistentie ad. 35 vel 40. durant annum. tempore iuuentutis homo generat et animal forte. non autem tempore pueritie. cibos grossos digerit: non autem in puericia. modo isti sunt effectus maioris caloris. modo perquantitatem effectus cognoscitur forma. nono methaphisice. actus notificat potentiam. igitur.

10

¶ Istud confirmatur per hystoriam: tertii Regum. 10. vbi Helyas tesbites iuit ad montem dei oreb in virtute cibi assumpti et praeparati ab angelo: itura quod incedebat. 40. diebus et 40. noctibus. etiam sine miraculo. quod ex illo verbo conuincitur ambulauit in fortitudine cibi illius. et sic Augustinus exponit in libro de mirabilibus sacre scri pture. et si angelus poterat istud artificiose facere: quare hoc negabimus posse fieri a deo per lignum vite.

11

¶ Quarto arguitur. Deus potest preseruare hominem immutabilem in corpore ne vllo modo debilitetur. sic facit in patria et aliquibus post peccatum fecit. patet de Caleph qui annos habebat quadraginta quando fuit missus ad exaplorandum terram promissionis: et tamen mansit in eo equalis fortitudo ad. 83 annum. Iosue. 14. dixit Caleph. hodie. 85 annorum sum / sic valens vt eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis forti tudo vsque hodie perseuerat: tam ad bellandum quam ad gradiendum. Patet etiam de Enoch et Helya. et si deus hec faciat mediante se: potest hoc facere per cibos et refectiones dabiles. Et forte illa erat natura ligni vite. Scriptura videtur illud sonare nec potest tibi constare de opposito.

12

¶ Quarta conclusio. Adam fuit naturaliter im mortalis pro statu innocentie. patet. Istud deus facere poterat ex conclusione precedenti. et scriptu ra videtur istud dare fructui ligni vite quod tantem restauraret comedentem sicut commedens erat alium de impeditus: Genesis 2. ne forte sumat de fructu ligni vite et viuat ineternum. sed istud ex donon dei habuisset. volo dicere. probabile est quod adam per illa que deus illi contulit poterat viuere quamdiu voluisset sine debilitatione. per prudentiam poterat a motiuis extrinsecis se preseruare. et percibos poterat partes refluxas habere. et dato quod caro postgenita fuisset priore impurior: poterat illam purificare per comestionem ligni vite. sicut bonus cibus generat. bonum chimum et chilum. et bona medicina: omnia ad benignum reducit.

13

¶ Quinta conclusio. si adam non peccasset: post aliquantulum temporis vie fuisset ad paradisum celestem translatus: et ita de quolibet alio stante statu innocentie. Probatur. interdum habuisset beatitudinem: et non pro tempore vie. ergo protempore patrie. et non fuisset mortuus / ex prima conclusione. igitur quinta conclusio vera. vel quilibet habuisset determinatum tempus ad merendum: forte equale cum quolibet. et tunc fuisset translatus ad peradisum. vnus tamen plus meruisset quam alter: licet equaliter secundum tempus cum illo viuat:. sicut est inter nos.

14

¶ Contra secundam conclusionem et eius probationes arguitur sic. Adam non commedit car: nes: quia carnis esus ante diluuium non est comcessus. nec bibit vinum. post diluuium homines et vina biberunt et perdicibus vsi sunt. fructus et aqua non generant ita bonum sanguinem sicut vinum et perdices. ergo non poterat ita diu viuere vtendo suo cibo.

15

¶ Respondetur. Fructus paradisiaci et aqua illius plus nutriuissent quam perdices et vina. nosti non omnes fructus esse equalis bonitatis. etiam propinquitas ad solem cum bono aere multum facit ad bonitatem fructus in signum cuius pars pomi soli opposita citius maturescit. et latus arboris soli obiectum per hoc in nemore cognoscitur. aurea mala et punica in regionibus calidis generantur que in regionibus frigidis nullo modo procreantur. mala punica multo sunt maiora in egipto quam in vna hesperia. aer ad bonitatem aque multum facit: patet per conditiones bone aque premissas. semper illic habentur fructus maturi in arbore. in aliquibus locis hesperie / in aliquibus arboribus hoc inuenies. in 17. distinctio ne diximus existentes in paradiso duas habere estates et duas temperatissimas hyemes. ergo toto anno habent maturos fructus et plures in specie quam citra paradisum habeantur. nec vites / nec mala punica crescunt in britannia que in hisperia et marsillia. et sic aliqui boni fructus veniunt ex affrica que neutra hesperia habentur. Adam erat discretus: optimos sciens discerpere fructus et liberos commedere docuisset de sanioribus: et hoc temperanter. Nunquid Symodo cananeus centum et viginti annos vixit. hieronymus et multi siluicole in secundo / tertio / et quarto climate potum cum equis regis bibentes et commedentes herbas. Ad neruum argumenti nego quod perdices et vi num optimum generant meliorem sanguinem in nobis quam fructus et aqua generassent in adam et in existentibus in paradiso. complexio cum cibo multum facit ad boni sanguinis generationem: et temperies cibi: secundum illud vulgare Hypocratis plures occidit gula quam gladius. intemperantia corpus indisponit. Melior sanguis generabitur ex eodem cibo in sanguineo quam melancolico: temperato sanguineo quam in obeso abdonie referto.

16

¶ Contra tertiam conclusionem et sequendo arguitur. Omnecorruptibile de necessitate corrumpetur: primo de celo. Adam erat corruptibilis: vt euentus rei docuit. igitur.

17

¶ Respondetur. aristoteles naturaliter loquitur: nos loquimur vltra legem naturalem lege diuina adhibita.

18

¶ Secundo arguitur. Adam de necessitate incurrisset primam senectutem que in an non sexagesimo clauditur. et postea vltimam sene ctutem vlterius viuendo. ergo auxilium non poterat eum semper praesuare in robore quin longeuus fuisset.

19

¶ Respondetur. licet Adam fuisset logeuus et multos habens annos: non fuisset virtus eius debilitata. calor naturalis eius poterat seruari ita magnus sicut erat in prima eius creatione et ita purus per humidum cibale. nunc vero in nobis sunt quattuor status viuen di variati penes actiuitatem caloris naturalis penes quos quattuor etates sumuntur. Primus status est in quo est motus augmenti et extentio: potissimum in longitudine: vt in pueritia. Secunds status quo permanet in eadem quantitate et fere in eadem mensura virtutis atque caloris. et propterea dicitur consistentia. istas qualitates voluit Auicena equales: quia non multum distant. in prima senectute diminuitur virtus corporis et calor: non tamen multum sensibiliter: et notabiliter in vltima senectute. quando quis innititur baculo. Aliqui vt videmus prius sunt cani quam alii. tuma complexione. tum a tristicia et tediosa vita. Propterea Iacob dicebat Pharaoni se non venisse ad an nos maiorum suorum: secundum illud Boetii. Intempestiui crescunt in vertice cani. Ista in Adam non contigissent cum calor naturalis non fuisset diminutus in eo. stetisset in iuuentute semper quo ad corporis robur. duplex est iuuentus. quedam iuuentus corporis quo ad corporis robur. et de illa intelligo. habuisset calorem naturalem ita intensum et ita purum tota vita sicut in trigesimo anno habet sanguineus bene complexionatus. licet calor naturalis in humido radicali nutriatur: sicut candela ardens in oleo ad cuius consumptionem candela extinguitur. sic ad consumptione humidi radicalis calor radicalis consumitur. sed per humidum cibale purum foueri potest calor naturalis sicut in humido radicali. Alia est iuuentus quo ad annos / et senectus qui ad multos viuere annos. et talis est impartinens absolute cum corporis valitudine. Caleph plures habuit annos quando erat natus. 83 annos quam quando habebat. 40. sed erat tunc ita iuueuis quo ad corporis vires sicut quando erat natus solum. 40. annos. sed bene verum est quo ad nos / annorum congeries sequitur corporis debilitas et eius senectus.

20

¶ Arguitur contra tertiam probationem illius tertie conclusionis. calor pueri rarefacit corpus et ipsum magis extendit quam calor iuuenilis: et plus est de humido. Modo calor naturalis ex humido nutritur.

21

¶ Respondetur. calor iuuenilis id idem fecisset si ho non esset in termino suo quo ad longitudinem. sed alia opera facit quae tantum virtutem in calore arguunt sicut in pueritia quo ad generati onem et motum localem. etiam in latitudine homo adhuc crescit in iuuentute.

22

¶ Ad aliud de humido dico / quod non est plus de humido radicali in puero quam in iuuene. sicut est de calore naturali et fluenti: sic est de humido radicali et fluenti. Nam calor naturalis siue radicalis est calor a natura inexi¬ stens: qui est qualitas introducta a principio natiuitatis expasa expansatione totius corporis. calor fluens est calor spiritus calidi in corde generati et ab eo emissi ad singula membra. Iste calor naturalis non est minor in iuuene quam puero. sic nec humidum cum est extensum per omnia membra hominis / non minoris quam erat in pueritia. et si sanus fuerit et bonon regimine vsus fuerit: non est minus de humido radicali in iuuentute quam in pueritia. et si totus calor naturalis vel humidum radicale resolutum fuerit: dum modo tam magne partes aduenticie ex humido cibali aduenerint: idem est. hoc est in valore tenere humidum radicale et calorem naturalem. sed iuuenis est puero siccior quo ad humiditatem fluentem. et siccitas est lima caloris. eius actionemacuit. sicut vides in sene qui est multum essentialiter desiccatus: est accidentaliter humidus: crebro spuens et humores per capitis emunctoria emittens. mox vrinam senis cautus medicus videns / dicit talis multum spuit: et mane quando surgit. scit hoc omnibus senibus contingere. Sic iuuenes reumaticos videmns et totos sompenolentos. calor in puero cum humiditate aliquas fortiores operationes habet quam in iuuene quo ad extensionem corporis vt diximus / crebro comedendo / digerendo. ad hoc iuuatur ab humiditate quae fluxus et expulsionis est mater. Et licet calor naturalis vel humidum radicale sit ita magnum intensiue et extensiue in iuuene sicut in puero: pro hoc statu in quo sumus virtus eius debilitatur. et quocumque regimine dato in nobis: mors naturalis sequitur: sicut est de extinctione candele consumpto toto oleo.

23

¶ Secundo arguitur. Maior calor arguit maiorem mobilitatem secundum Galenum primo tegni: pueri sunt mobiles / nunc rident / protinus flent / nunc inimici pro modica displicentia / mox pro pomo amici. 8. phisicorum. dicit philosophus eodem die fiunt amici et inimici. iuuenes sunt constantes.

24

¶ Tertio arguitur. humidum radicale generatur ex puriore materia quam humidum cibale. ergo humidum radica le est purius. et eodem modo argumentari potes de calore naturali et calore aduenticio. antecedens patet. humidum radicale fundatur in spermate: quod plures habet digestiones quam humidum cibale quod est in iuuene: et si dicamus quod sanguis men struus compositionem fetus ingrediatur: adhuc ille erit purior. adhuc ille sanguis est magis digestus quam humidum genitum ex cibo in iuuene quia ille sanguis est superfluus in quanto et non in quali secundum phisicos. et sic erit tantum digestus sicut humidum cibale: et cum hoc adhuc in mulierum matrice digeretur.

25

¶ Ad secundum respondetur. non solus calor mobilitatem arguit: sed calor cum humiditate. que sunt mobiliores mulieribus qua minus caloris habent quam viri. sed sunt humidiores.

26

¶ Ad tertium nego antecedens. et ad probationem concedo quod humidum radicale fundatur in spermate vel in menstruo muliebri. sed nego quid sperma melius digeritur et purgatur a superfluitate quod quodcumque humidum cibale in iuuctute genitum. licet pluribus digestionibus purificetur et digeratur sperma. digestiones cibi boni antequam incorporentur in membro possunt esse vigorose et actiue in iuuentute: sic scilicet: quod generabitur habuidum cibale ita purum sicut humidum radicabile. et licet Galenus dicat in commento asphorisini (et qui crescunt) primo asphorismorum: quod calor pueri est suauis et magis gratus sensui tactus: hoc est propterea quod superfluitas pueri est magis temperata quod superfiuitas iuuenis. sed propter humiditatem que plus placet sensui tactus. et licet consilio (vt auguror) phisicorum ad dauidem senem tempore quo nullam mulierem cognoscere poterat adducta est abysaac adulescentula vt frigidus calorem iuuencule calefieret: idem fecisset eadem mulier in etate iuuenili si bono vsa fuisset regimine

27

¶ Ecce licet homo si compositus ex contrariis: et habet corruptionem intrinsecam sicut alia ethrogenea: et defectum sine hac contrarietate habere potest: cum calor materiam intrinsecam resoluit nisi cibus apponatur. et sic duplex est corruptio ab intrinseco. et cum hoc sint alia lesiua extrinsecus: vt de mon / homo / bruta / aer / ignis / et terra. ab omnibus his poterat se preseruare. non posuisset se in aquanvel terram que inspirationem prohibet et respirationem: sine quibus homo non viuit. nec in ignem. quia tunc non fuisset innocens. demonis vim deus impediuisset non concurrendo cum eis. bruta fuissent homin mitia: sicut leo hieronimo et fratribus aliis. quacumque inedia laborasset: fuisset in capistro dei ligatus quod innocentem hominem minime attigisset. eodem modo aspis vel basiliscus. cibum habuit adamad nutum: et prudentiam longe superiorem quam Galenus vel hipocras. si non adhibuisset remedium conueniens: peccasset. et sic non fuisset in statu innocentie. et eodem modo de omnibus aliis. loco ade reliquos intelligo pro illo statu si fuissent. et si paruuli poterant mori defectu cibi stante eorum innocentia: non mansisset status vniuersalis innocentie parentum: quorum est liberis prouidere. aerem habuit amenissimum. et per consequens non ade corruptiuum. videmus aerem in locis aliquibus vel temporibus accidentia contrahere ratione quorum parum durat homo: vt in regionibus distemperatis in calore et frigo re tempore epidimie / tempore morbi quem neopolitanum dicunt galli eo quod francus miles primo illic morbum contraxit: ergo corpus pessima scabie instar morbi Iob inficiebat. non longe dissimile a sex annis praeteritis vidimus paucissimi erant qui non laborarent quadam tussi et catarro: qui aliquibus durauit. 8 diebus solum: aliis magis: aliis minus. et hoc in omni regione europe. pauci tamen comparatiue mortui sunt. alio tempore ista non contingunt. fortasse celitus he infectiones dilabuntur. has aeris erumpnas non expertus fuisset adam. post peccatum ade in mundum intrauit mors: et statutum est hominibus mori: licet innocentes nati sint et innocenter vixerint: vt patet de christo et diua virgine. Ulterius diximus illam partem probleumatis phisici esse probabilem: quod calor est ita magnus extensine et intensiue in iuuene sicut in puero. et si teneatur oppositum: non infirmantur conclusiones non stre: sed solum vna parua probatio impeditur.

28

¶ Am plius patet. aliquis est mortalis quem non est necesse mori: patet de adam in statu innocentie. sicut ego sum mortalis et nunc non morior. potest tamen deus conseruare virum mortalem imperpetuum sicut vno anno conseruat. sic est in patria ad virum esse mortalem sat est quod potest desinere esse. in patria deus non concurrit ad actionem alicuius creature ad hominem corrumpendum: et propterea corrumpi nequit. aliud est in patria: aliud pro statuimocentie in patria est corpus spirituale suis dotibus dotatum / cibo non vescens nisi ambrosiaco secudum illud Apocalipsis secundo Uincenti dabo edere de ligno vite quod est in paradiso dei mei. in celoest etiam inalterabile. in paradiso terrestri commedissent adam et eua qui in perfecta quantitate producti sunt quo ad nutritione: alique partes fluxissent: et per nutritione alie acquisite fuissent. calorem naturalem diminutum fructus ligni vite restaurasset. probabile est quod vis naturalis erat illius arboris hoc facere: scilicet purificare carnem et ipsam de siccare quotiens esset aliqua inordinatio. sed quia deus talem vim arbori dedit pro hominis sanitate: est donum dei.

29

¶ Amplius patet. adam proillo statu non indigebat igne vel vestibus. non igne ad decoquendos cibos. fructus omnes sol decoxisset qui ade erant cibi. non egebant igne pro secalefaciendo cum aer est illic amenissimus. aer tamen est magis necessarius quam ignis in hoc mundo: vt patet de sepulto vino in terra vel aqua quae mox suffocatur vt valencenis faciunt: ciuium malos filios in solo de nocte fodientes: quos publica voce in die prescribunt ad centum annos adiecto die. nec erubuit adam de membris ante peccatum plusquam de digito vel facie. postquam peccauit fecit perizomata: vt membra occultaret et non antea. hec superba suppellex pannorum de turchia de veluto et auro non fuisset introducta. illic non fuisset.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1