Quaestio 1
Quaestio 1
An in statu innocentiae fuisset generatio
¶ Respondetur affirmatiue. probatio: dato Ilopposito: non fuisset genus humanum multipli catum: quod est inconueniens. Preterea. hoc patet genesis secundo mulier est facta in adiutorium viro. et crescite et multiplicamini. sed multiplicatio pro eis non poterat esse sine generatione. igitur. et Aug. co. super genesim ad litteram non inuenio ad quod adiutorium sit facta mulier viro: si pare di causa subtrahatur. simile ponit. 1. de trinitate dei caplo. 23
¶ Contra hac conclusionem arguitur secudum philosophum secundo de anima ad hoc data est vis generatiua vt que non possunt conseruari in seconseruentur in suo simili. sed homo in statu innocentie potuit conseruari in seipso ex distinctione praecedenti. ergo vim generatiuam non habebat.
¶ Secundo arguitur. semen est superfluitas alimenti vt dicitur. 3. de animalibus. in corpore primorum parentum prostatu innocentie nihil fuit superflui: ergo inter illos nulla fuisset seminis decisio. sed generatio filiorum non potest fieri sine seminis dissolutione. ergo non generassent filios in statu innocentie. non generassent filios per carnalem copulam.
¶ Ad primum dico. Aristoteles putabat quod homo non potest perpetuari. et sic loquebatur apparenter in lumine naturali: nobis constat de opposito. propterea dicendum est. vis generatiua datur ad multiplicationem indiuiduorum et continuationem speciei: si opsit.
¶ Ad 2. dicitur quod semen licet sit superfluum quo ad indiuiduum ipsum semen habens: non tamen quo ad continuationem speciei. tale superfluum nullam imperfectionem in illo statu ponit. sicut nec vrinaet superfiuum primi digestionis. et si materia sudoris accidisset: natura expulisset in eis sudorem.
¶ Tertio arguitur. delectatio actus carnalis absorbet ratione: et furatur intellectum spisse sapientis. 7. ethicorum. et ratio obnubilatur secundum Augustinum nono de trinitate. c. 10. ergo inconueniens est eam ponere pro illo statu.
¶ Respondetur. fuisset de lectatio in carnali copula pro illo statu sicut modo. quia coniunctio potentie cum suo obiecto conuenienti secundum sensum tactus: sicut temperatus habens sensum gustum viuacem non minorem capit voluptatem quam intemperatus commedendo. tamen plus voluptatis extensiue homo cum sua capit pro hoc statu. quia pluries dormire cum sua est ei concessum. sed voluptas illa fuisset ratione regulata: nec preter rationem. pro illo statu ratio non fuisset obnubilata sicut est nunc pro isto statu mortali et corruptibili: sicut de noticia et multis aliis. etiam priuari ratione ad tempus non est vicium. patet in dormiente.
¶ Quarto arguitur: et est replica contra solutionem precedentem. si adam habuisset de lectationem in cognoscenda vxore sua: crebro illud tempta re poterat: cum vti poterat re sua ad nutum que data est ei in solatium: quod concedere est inconueniens quod patet numquam seminasset terram quin fructum habuisset ex semine iniecto. sterilitas terre propter peccatum inflicta est. vnde post peccatum dictum est ade Genesis. 3. Maledicta terra in opere tuo. et go nunquam in muliere seminasset quin illa fructum prolis generasset.
¶ Respondetur. nunquam aliquis in statu innocentie commixtionem coniugalem fecisset nisi gratia prolis generande. ad hoc erat tacite praeceptum: crescite et multiplicamini. et matrimonium tunc solum erat in officium: nunc autem in officium et remedium. nunc non semper in commixtione carnalis copule generatur proles: etiam in vxore nondum impregnata. ergo vacare generationi gratia prolis generande probabiliter licet: et mmltis aliis modis vt in. 4. diximus: non autem tunc in statu innocentie.
¶ Forte dicis. adam comedisset et vis nutritiua continuo operatur. ergo in eo semen fuisset genitum. ergo natura sua fuisset grauata si ipsum retinuisset.
¶ Respondetur. non commedisset plusquam ei sufficiebat. hoc multi temperati nunc faciunt. tempore tamen quo generationi vacandum erat plus comedisset pro semine habendo.
¶ Quinto arguitur. si homo cognouisset vxorem suam: tunc virginitas pro illo statu esset amissa: quod est inconueniens.
¶ Respondetur quod virginitas tunc fuisset amissa. nec virginitas tunc fuisset coniugio prelata. eua recepisset in matrice semen ade pro generatione: et fetus tempore maturitatis eiectus sicut pirum ab arbore. et penetratio corporum est impossibilis natura liter. ergo claustra virginalia non mansissent integra. Aug. qui videtur applaudere opposito. 14. de trinitate dei. c. 27. non loquitur assertiue.
¶ Sexto arguitur. si dedissent operam generationi: et virginitas tunc non fuisset laudabilis in tempore debito: cum habebant in precepto multiplicare semen quousque preciperetur vel consuleretur oppositum: tunc debebant esse tot viri quot melie res adequate. nullus vir habuisset duas vxores: et nullus caruisset vxore: nec vxor viro. igitur. Quis si concedas. contra vir non poterat prescire quando femina generaret: quando vero masculum et per consequens accidisset pluralitas vnius sexus super alium.
¶ Respondetur concedendo. quilibet vir habuit mulierem et contra. bigamia non fuisset in illo statu: nec vnus successiue habuisset duas secunde nuptie nunc non sunt honeste. ergo a fortiore tunc non fuissent honeste. si teneretur quod stante illo statu adhuc christus incarnatus fuisset: licet non passus: christum cum virgine excipere oportet. mansissent virgines: non autem alii. pro hoc tempore nature lapse in quo homines intemperanter ad luxum inclinantur: virginitas est viduati et coningio multum preferenda: non autem in illo statu in multis. signanter in multis. in christo secundum humanitatem et invirgine fuisset virginitas decentior quam coniugium: sicut nunc propter eorum excellentiam et ab aliis discrimen.
¶ Ad neruum argumti. dico: tot fussient vi ri sicut mulieres et contra. et hoc poterat fieri multiphariam. recitat Aristoteles in de animalibus quomodo pastores procreant masculos quando volunt: puta ligando testem sinistrum arietis. ad hoc etiam valet boreas: et humidus auster ad feminas. si feminam appetant: dextrum testem fime ligant. spermaper testem dexterum transiens est calidius. modo secundum auicennam nonode animalibus. c. de causa masculinitatis et feminitatis dicit: cum sperma fuerit calidum et eius calor vincens. tunc erit masculus. et Aristoteles. i de animalibus generatio mulieris ex hoc contingit quod semen viri non potest digerere materiam mulieris vltima digestione vt in perfectum sexum eum adducat. ymaginatio plurimum facit ad generationem fetus: vt videre est Genesis. 30 de fetibus varii coloris genitus prudentia Iacob. propter fortem ymaginationem corpus mouetur in iuuentute. hoc vir in virge erectione in se experitur: imprudenter ymaginationem mulieris admittendo. et dum homo timet spiritus eriguntur pili et pugnatorum facies immutantur. cum hec pastores et multi in hoc faciunt: vt hieronymus in passu allegato Genesis ex ipocrate et quintiliano commemorat. adam fuisset quolibet pastore peritior in naturalibus: poterat istud praescire: et multas alias vias adhuc a nobis inexcogitatas. per adam sepiuscule intelligo omnes homines illius status innocentie hoc per materiam subiectam deprehendere potes. si quilibet habuisset tot masculos quot feminas variis generationibus: vel masculum et feminam gemellos: vel vnus solum masculos et alius feminas in equali numero: omnia fuissent seruata et deus secundum quod decet omnia suppleuisset. Primum apparet rationabilius. sic cognouissent omnes capitatiui de equali liberorum numero et ad certum numerum generassent secundum quod statutum fuisset inter illos.
¶ Contra istud arguitur. secundum Aristotelem. iode animalibus femina est mas occasionatus ergo praeter intentionem nature esset habere feminam. quia secuno de generatione. Textus commenti. F0. natura semper desiderat quod est melius. sed mas femine prestat.
¶ Respondetur. pro statu in quo sumus aliquis potest n particulari feminam filia desiderare et non masculum: et ad hoc vires apponere tam ex parte eius quam vxoris seminando in partem sinistram vxoris sue: et a fortiore tunc: cum communius tamen expetitur masculus: qui est signum fortitudinis in viro: in quo cognomen manet: et in filia ex. tinguitur. et tunc si femina contingat: est mas occasionatus.
¶ Ad secundam authoritatem. alicui praestat habere feminam propter varias causas contingibi les. et a fortiori tunc. vlterius dicitur. licet vnus masculus femine prestet. tamen melius est in toto vniuerso habere mixtim feminas cum masculis. alias periret generatio humana. quemadmodum caro arietis prestat ouine: et oui aries prestat. tamen cum necessum sit pro toto vniuerso et ouium generatione habere oues: melius est in vniuerso habere mixtim arietes cum ouibus quam solos arietes
¶ Circa hanc questionem dubitatur. an pueri fuissent nati paruuli: et cum mox nati fuissent habuissent membrorum vsum similiter an habuissent scientiam. similiter dubitatur an nati fuissent cum iusticia originali et in ea confirmati.
¶ Ad primum dicitur quod pueri fuissent nati paruuli sicut modo. patet. non poterant egredi magni de vteris maternis: nec se continere in matrice. et cum fuisset ordo procreandi tunc sicut nunc: nati fuissent paruuli: et primo quadrupedes incedendo more paruulorum. ob humores nerui fuissent indispositi ad motum. postea bipedes nunquam tripedes baculo innittentes / sicu nunc inter nostros nec membris vti poterant corporis sicut adulti. licet deus dedit anatibus et nonnullis brutis vim motiuam cum primum egrediantur ouum: et non homin: dedit homini curam parctum ad paruulos regendos. pueri tamen fuissent multo perfectiores tunc quam nunc: nec morbo laborassent. citius membrorum vsum habuissent quam nostri. sicut videmus nunc vnum incedere et loqui ante alios. quo sit pueri tunc nati nec ambulassent nec loquuti fuissent: et expectare oportuit determinatum tempus ad hoc quod generarent. iuuenes ante. 2I annum (nisi fuerint multum calidi) generarent feminas et fetus debiles. in illo tempore maturam etatem. expectassent antequam generationi vacassent: sicut in aliquibus partibus diutius expectant ante matrimonium quam in aliis: quare viros robustio¬ res habent. et idem videtur de scientia in eis. non expedit discedere a sententia Aristoteles tertio de anima dicentis. anima est sicut tabula in qua nichil est actu scriptum. secus est de christo qui paruus natus est secundum humanitatem: cuius anima erat plens sapientia vt in tertio diximus. credibile est tamen quod aliquos habitus infusos habuerunt sicut de nostris dicimus. videmus paruulos natos habunda re in humiditate cerebri: et in viribus sensitiuis non habere vsum: quorum requiritur vsus antequam rationis vsum acquirere possunt: vt patet in dormientibus et freneticis. ergo non habuerunt ante determinatum tempus vsum rationis nec scientiam: quam tamen acquirere poterant successu temporis multo facilius quam nos corporibus grauati. nec tamen propter ea sequitur in eis fuisse ignorantia praue dispositionis: tu non erant in statu adhuc sciendi: tum nec dissentiebant viro nec assentiebant falso. ergo non errabant.
¶ Ad aliam difficultatem. an pueri fuissent nati in originali iusticia et in ea confirmati. ad priorem partem dubitationis dicitur quod sic. fuissent in ea nati. hoc est: deus produxisset in eis iusticiam originalem sicut in primo parente. et sicut nunc omnes naturaliter geniti (virgine dempta sunt concepti in peccato originali: sic omnes fuissent nati in originali iusticia. sed de confirmatione non constat sufficienter auctoritate vel ratione. potest dici quod adam pro toto tempore vie non fuisset confirmatus in iusticia: sed cum primum fuit totus. et ita de quolibet filio eius Secundo dici potest: si adam vicisset primam temptationem: fuisset in iusticia et gratia confirmatus. et idem requirebatur in quolibet descendente ab illo. Tertio dicipotest. si adam primam tentationem vicisset: ipse et tota posteritas fuisset confirmata in iusticia originali. et amplius (saltem mortaliter) peccare non poterat more apostolorum confirmatorum virtute ex alto. hanc tertiam partem Anselmus in libro primo cur deus homo. c. 18. insequitur dicens. si primi parentes sic vixissent vt tempetati non peccassent: ita confirmarem tur cum omni propagine sua vt vltra peccare non possent. et ratio eius est: bonum est potentius malo. sed per peccatum primi hominis consequuta est necessitas peccandi in his nascuntur ex eo. ergo si primus homo in iusticia praestitisset: deriuaretur ad posteros necessitas obseruandi iusticiam. cui Grego. 4. moralium super illo Iob. 3. Somprno meo requiescerem. si parentem primum nulla putredo corrumperet nequaquam ex se filias iehenne generaret: sed hi qui nunc sunt per redempto rem saluandi soli ab illo electi nascerentur. opposito dato: magna fuisset difficultas in seruanda iusticia originali. et aliqui mansissent in illa in paradiso: et alii eiecti fuissent.
¶ Si dicas. deus eos preseruasset ne peccarent: virtualiter habetur intemtum illa praeseruatio est per iusticiam originalem confirmatam.
¶ Istam tertiam viam Anselmi probabilem reputo. contra eam tamen sic arguitur. filii ade erant viatores. igitur non erant confirmati in gratia antecedens patet. alias non habuissent praeuium ratio ne meritorium.
¶ Respondetur negando hanc consequentiam. et patet instantia in apostolis. postquam erant confirmati virtute ex alto: meriti sunt: et venialiter peccare possunt. nec hoc mouet. patet: secundum aduersarios fuissent filii ade pro illo statu mirabili ter adiuti ne peccarent per manutenentiam dei et parentum doctrinam: non obstante fuissent viatores. iste tertius modus est probabilis. quilibet tamenaliorum potest defendi sine inconuenienti.
¶ Finaliter hic dubitatur per auctoritatem Gregorii nuperrime adductam / si parentem primum nulla putredo corrumperet. videtur quod Gregorii vult dicere si adam non pecca set soli nunc electi nati fuissent
¶ Respondetur. vtrobique teneo in causis effectum attingentibus: idem effectus numero ab vna causa productus non potest produci ab alia causa: licet similis in specie produci potest. opposito dato: sequitur quod idem corruptum numero corruptione propria possit reproduci per naturam: quod nullomodo concedo.
¶ Insuper: noticia intuitiua produ: ta ab. .a. albedine non potest produci ab albedine. b opposito dato: possum naturaliter habere noticia intuitiuam albedinis in india / vel in paradiso terrestri. pari forma vbi concedunt quod femina resurget in specie masculina: dempta beata virgine: cui est gloriosum resurgere in suo sexu. sic est cuilibet alteri sexum simplicem habenti: saltem quilibet resurget in sexu simplici consequenter ac dicta in. 4. cum hoc tamen mas et femina non distinguuntur specie essentiali: decimo methaphisice. quod ergo dicunt de resurrectione in vario sexu: nullomodo recipio. istud ex industria in. 4. in materia de resurrectione refellere nisus sum. concedo tamen quod eadem anima intellectiua potest informare varias materias. et ad idemptitatem materialem et formalem compositi redit idem compositum in compositis. vel quando redeunt eedem partes semper redit idem compositum. sed si agens creatum effectum at tingens aliud et aliud applicetur: semper redit altera pars intrinseca compositi vel cuiuscumque simplicis partes habentis. hec seriosius in secuda distinctione primi: deduxi. proptea transeo.
¶ Respondeo ad hanc autoritatem gregorianam et dico ipse intelligit: soli electi nati essent si adam non peccasset. admisso illode non peccato ade: nulli fuissent reprobi. et sic soli electi nati fuissent. non solum isti qui nunc sunt electi: non est demonstratio personalis per ly isti: sed simplex. quemadmodum dicimus hec herba crescit in horto meo. hoc est: similis herba. sic in proposito. si adam non peccasset: solum isti qui nunc sunt electi nati fuissent: hoc est: homines similes istis quo ad praedestinationem nati fuissent omnes tunc fuissent praedestinati: et nulli reprobi. praedestinati contingenter sunt praedestinati. parentes multorum electorum fuissent reprobi¬
¶ Contra hoc arguitur. omnis ordinate volens prius vult finem / et postea ordinate vult media ad illum finem. hoc est: prius vult illud quod est fini propinquius. deus primo vult se: postea vult bonum creature rationabili supremum: scilicet beatitudinem. postea gratiam et merita. post hec omnia vult illum beatum nasci a tali parente: puta Martinum vel diuam barbaram a suis parentibus. igitur. propter quodcumque quod potest contingere circa posterius: non est variata sua voluntas circa beatificationem quia predistinatio eterna non variatur propter statum nature lapse contingentem.
¶ Respondeo. hec ratio nihil vincit. in primis non est talis ordo volendi circa finem et ordinabilium ad finem: sed vnico actu ab eterno voluit hec omnia deus. secundo dato tali ordine quo ad intelligentia vnum quod vocas prius non est magis certum vel determinatam quam posterius. quemcumque deus predestinat contingenter predestinat. notum est ex primo praedestinatus potest reprobari. licet non sit possibile praedestinatum reprobari. non magis est immutabilis predestinatio quam reprobatio. lapsus ade ab eterno fuit itacertus deo sicu praedestinatio pauli. Dubium est: an lapsum ade non contigisset qui electi fuissent: cum isti qui sunt electi poterant non fuisse electi. quia poterat nunquam nasci. et qui presciti sunt: potuerunt fuisse electi. potest ergo esse quod isti electi omnes fuissent nati si adam non peccasset: et parentes eorum fuissent et etaxm electi. potuit fuisse quod non omnes isti electi fuissent producti: sed alii electi. sicut de adam certum est quod grauiter lapsus est. poterat non labi. et licet deus eum viderit ab eterno lapsum: contingens erat illi ante lapsum labi vel non corruere.
On this page