Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An temptatio daemonis ex invidia oriebatur ad hominem callide

IN hac distinctione e2I queram duo. primon de temptatione demonis. secundo: an primum peccatum ade potuit fuisse veilm aieitiale.

¶ Circa priorem partem quaero hunc questionis titulum: an temptatio demonis inuidia oriebatur ad hominem callide.

¶ Pro questionis solutione solum vnum vocabulum explanabitur. postea respondebo ad questionem.

¶ Temptare biphariam accipitur. vnomodo stricte. et sic capitur in malam piartem solum. sic capitur Iacobi primo. nemo cum temptatur dicat quoniam a deo temptatur. deus enim intemptator est malorum. ipse enim neminem temptat. Temptare hoc modo nihil aliud est quod inducere ad malum et fallere in moribus. et sic diffinitur. Est aliqua fallatia inducens rationabilem creaturam ad malum siue ad male credendum / operandum / vel omittendum quod est faciendum. homo sic temptat vt incredulus fidelem: vel vir mulierem vt in eum consentiat. demon etiam sic temptat et principalius quam homo: sic quod glo. interlinearis prime thes. 3. super istud / ne forte temptet vos / is qui temptat dicit: solus diabolus: cuius officium est temptare. nanm et si homo aliquando sic temptat: hoc agit inquantum est minster diaboli. quia callidius interius et exterius temptare nouit quam homo. licet nonnun conuenientius solet per hominem circumuenire quod per seipsum. vt mulieres aliquas honestas per maliciosas senes intermedias ad fallendum inducit: et adam per euam. hoc modo mundus et caro temptant Iacobi primo. vnusquisque temptatur a sua concupiscentia abstractus et illectus. Et sapientie. 14. creature dei facte sunt inodium et in temptationem anime hominum et in muscipulam pedibus insipientium.

¶ Alio modo capitur temptare communius. tunc indifferenter in bonam et mala partem capitur. quod secundum materiam subiectam cognosci potest. Genesis 22. scribitur de deo Temptauit dominus abraham. et psalmista. proba me domine et tempta me: vbi glosa cassiodori. temptat deus vt erudiat: homo vt sciat: diabolus vt seducat. ergo aliqua temptatione queritur experientia de ignoto temptanti: vt arguens facit in sillogismo temptatiuo: sicut regens discipulo artiste: siue arguens sorbonicus in socium. et regina saba salomonem in enigmatibus: tertii regum. x. venit regina saba temptare salomonem in enigmatibus. sic imprudentes temptant deum qui in dei virtute vacillat experimentum querunt: contra illud deuteronomii. 6 non temptabis dominum deum tuum. aliquis temptat seipsum vt interpres in vesperiis experimentum facit an sciat suam oratione benepronunciare: et dauid an armatus incedere possit primi regum. 17. In aliqua temptatione non queritur experimentum de ignoto temptante: sed vt aliis innotescat. sic deus temptat. nihil eum latet. sciebat ab eterno quomodo abraham suo nutu filium offerret in holocaustum. sed temptauit abraham vt hoc aliis innotesceret: licet Genesis. 22. scribatur nunc cognoui quod timeas dominum: hoc est: aliis dedi cognoscere: iuxta illud: Deuteronomii. 153 Temptat vos dominus deus vester vt palam fiat vtrum diligatis eum an non in toto corde vestro. Et sapientie. 3. deus temptat illos et inuenit eos dignos se. tanquam aurum in fornace probauit eos.

¶ his de significatione vocabuli praemissis: deuenio ad questionis enodationem conclusiue. Prima conclusio erit demon inuidia pulsatus hominem temptauit. Secunda conclusio. demon hominem callide temptauit. Tertia conclusio. poterat demon si voluisset fi deus permisisset hominem multo callidius temptare. Quarta conclusio. ex quo cum parua temptatione homo victus est: grauius transgressus est.

¶ Prima conclusio probatur. Sapientie 2. inuidia diaboli mors intrauit in orbem terrarum. et Gregorius. 5. moralium: super illud Iob. 5. paruulum occidit inuidia: dicit. hostis callidus primo homini inuidendo subrepsit: quia amissa beatitudine minorem se immortalitate illius agnouit. et magister in littera. videns diabolus hominem per obedientie humilitatem posse ascendere vnde ipse persuperbiam corruerat: inuidit ei. et qui prius per superbiam diabolus fuerat: zelo inuidie factus est sathan. i. aduersarius.

¶ Secunda conclusio probatur. exercitum inuasit in debiliorem partem. et illa est cautela inuadentis exercitum vel artem. vlterius incepit ab interrogatione querens: cur precepit vobis deus ne comederetis: vt experimentum de cordemulieris caperet. sicut astutus arguens sorbonicus querit a respondente quid sentit de tali materia antequam argumentum aggrediatur vt cautius stimulet respondentem. et in duello pugnans / arma consocii punctum hinc inde ferit vt partem penetrabiliorem inueniat.

¶ Tertia conclusio probatur. de mon est callidissimus: cui vlisses / achitophel / si non vel iuppitur comparati nihil sunt. patet. quilibet angelus est homine superior in naturalibus. lu¬ cifer erat de suprema hierarchia / et supremo ornrdine illius: et Iam ab orbe condito sine carnis alla tione habet experientias. ergo incomparabiliter hominem excedit: ergo callidius. hoc ipsum patet Iob. 4I. per ipsum Iob cum demone plurimum versatum qui dixit. non est potestas super terram que ei possit comparari. sed astutus callide ante oculos pennatorum scit ducere rethe argumenti. modo temptatio quanto est occultior tanto est periculosior interius et inuisibiliter temptare poterat demon sibi relictus vel in columba bestia simplici modo. quamto res videtur simplicior tanto citius mouet ad credendum: et quanto perniciosior et astutior tanto plus ab illo cauetur. licet nullum brutum ante peccatum primis parentibus nocuit: sciebant brutorum naturas: aliquas de se malas: aliquas vero bonas.

¶ Quarta conclusio probatur. viro forti vinci interdum in bello corporali est indecorum. et quanto modus vincendi est debilior tanto vinci est fedius: potissimum in homine forti. ergo idem est in bello spirituali. modo adamet eua erant valde fortes tam in naturalibus quam in donis gratuitis. Naturalia habebant integerrima: non lesa et grauata. illustrata erant scientia et iusticia originali.

¶ Contra primam conclusionem arguitur. Superbia instigabatur primum parentem demo temptare. patet. 4. de trini. dei. c. 12. dicit Aug. Elationis vitium in dei aduersario qui est diabolus maxime dominari sacris litteris edocetur.

¶ Secundo arguitur per Gregorium. 5. moralium qui dicit super illud Iob. 5. paruulum occidit inuidia. paruulus est qui inuidia occiditur. quia nisi ipse inferior existeret de bono alterius non doleret. sed demon (cum est superbissimus) non reputabit se homine inferiorem. igitur homini non inuidebat.

¶ Tertio arguitur per istud commune: inuidet figulus figulo / et egenus egeno. philsopho inquantum hmoninon inuidet calcifex qui est alterius artis et vocationis. modo demon est alterius speciei et vocationis ab homine. igitur ei non inuidebat.

¶ Ad primum dicitur quod supbia erat prima radix demonis per quam in inuidiam lapsus est. Superbia inuidiam procreat vt post hac suo in loco dicemus. inuidia erat causa proxima temptationis.

¶ Ad secundum dicitur. demon non exarsit tanta superbia quin iudicauit hominem posse conscendere ad sublimitatem a qua ipse ceciderat.

¶ Ad tertium concedo quod figulus inuidet figulo: et illi qui virsantur circa idem: quorum exaltatio vnius potest esse praeiudicialis alteri vere vel apparenter. sic in proposito. nec refert siue spem distinguantur vel ne.

¶ Contra tertiam conclusionem et eius probationem arguitur. mulier est viro astutior. patet per Auicennam. 8. libro de animalibus. c. de industria animalium dicit. mulieres sunt magis fraudulente qua viri. Prouerbialiter dicimus: si in maleficio coperta fuerit excusationem inuenit antequam genu manuattingere poterit. modo astutior proptius fraudem deprehendit: secundum illud Prouerbiorum. 17. astutus vi dens malum absconditus est.

¶ Secundo arguitur contra eandem conclusionem. gloriosius putatur a superbo vincere fortiorem contra debiliorem. Propterea Teo esopi noluit murem in rethe captum perime re: inquiens. nonne leoni dedecus et muri ceperit esse decus. non alias Achiles apud poetas mansit decantatissimus nisi quia hectorem cum Troillo peremit. ergo cum diabolus superbia ardens appetat excellentiam: et gloriosius est virum vincere quaemulierem: congruebat ei magis virum primo insultu aggredi.

¶ Respondetur: concedo mulier est fraudulentior viro: non tamn ita iudicat sicut vir. nec scit inuenire medium ita subitu bonum et perspicax sicut vir: licet in paruis tricis et rebus minutis suis in qua versatur potest melius iudicare. quod medicorum est promittunt medici.

¶ Ad secundum concedo. quod gloriosius putatur vincere fortiorem quam debiliorem: si puta retur victoria proxima. sed superbus timet deiici et vinci. maluit vti medio vt sit victor paulatiue inchoando a debiliore: et tandem cum ope debilioris vincere fortiorem. iudicabat demon adam oculatiorem ipsa eua tam per corporis complexionem quam per incessum et gestus. et mulierem cognoscere poterat ex costa viri depromptam. putabat si ipsa primo peccaret instigare inoportune maritum peccare cum muliere adiutus: finaliter euaderet victor si a viro inchoasset: et fuisset ab eo victus: de quo dubitabat: nec mulierem vicisset. quia eam vir suus plus animaduersus cohibuisset ne demoni assentiret

¶ Dubitatur an nonnunquam sit temptatio a carne sine temptatione ab hoste.

¶ Respondetur quod sic. sunt duetemptationes inter se distincte: quarum neutra al alia despendet. ergo vna potest esse sine alia. Insuper. licet ad ymaginationem possibilem demon nunquam fuisset plasmatus: adhuc potuit fuisse temptatioa carne. igitur.

¶ Contra istud arguitur. instrumentum non mouetur nisi a suo motore. sed caro corrupta est instrumentum diaboli: secundum illud Iob. o terra tradita est in manus impii. i. in manus diaboli secundum glo.

¶ Secundo arguitur. victus a carnis temptatione est seruus diaboli. ergo diabolus cooperatur in illa pugna. quia nullus efficitur seruus in bello nisi pugnantis.

¶ Tertio. Io. damascenus lilbro 2. c. 4. de demonibus loquens: dicit quod omnis malicia et immunde passiones ex ipsis ex cogitate sunt. sed temptatio carnis est immunda passio. igitur.

¶ Ad primum respodetur: instrumentum vel organum animatum potest seipsum mouere quemadmodum loquitur Aristoteles de seruo naturali: primo politicorum.

¶ Ad secundum nego consequentiam. sufficit quod cooperabatur olim in causam vnde carnis rebellio sequuta est. frequenter in bello victus efficitur seruus regis non pugnantis actualiter.

¶ Ad tertium dicitur quod vniuersalis illa est moralis: vt in pluribus tenens. Insuper: omnis immunda passio est a demone tanquam a causa propinqua vel remota.

¶ Secundo dubitatur: vtra harum duuntemptationum est difficilior et cui earum difficilius resistitur.

¶ Respondetur: se habent secundum excedens et excessum. ex parte temptantis demon est cautior et latenter impugnat. caro patenter et perceptibiliter. tam interius quam exterius mille per meandros nouit demon impugnare. altera ex parte caro facit bella plus quom ciuilia in corporemystico. quia in corpore vero arma parat: rationem obnubilat: et est familiaris inimicus. modo dicit boecius la pestis est efficacior ad nocendum quod familiaris imimicus. Et mathei 12. Omne regnum in se diuisum desolabitur. propterea si caro temmptet sortem de peccato carnis demone non temptante: et demon platonem temptet de peccato carnis sensualitate platonis non insurgente: difficilius est sorti resistere quam platoni: et hoc si equaliter sint inclinati ad peccandum. sed si sortes temptetur a carne: et plato in superbia a demone: si magis inclinel ad peccatum carnis quam ad superbiam: difficilius erit resistere carni quam demoni. si econtrario inclinetur: difficilius resistit demoni. si autem equalis pronitas sit respectu vtriusque: set vnus temptator sit alio fortior: difficilius erit carni resistere. homo debilitatur a seipso: et ratio obnubilatur nisi obicem ponat in bono tempore.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1