Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An Adam in statu innocentiae habuit notitiam intuitivam de Deo

CIrca hanc vigesimantertiam distinctionem in qua magister loquitur de noticia Ade quam habuit erga deum et creaturas Queritur an Adam in statu in nocentie habuit noticiam intuitiuam de deo.

¶ Respondetur quod non. Probatur per illud Ioannis primo. Deum nemo vidit vnquam. vnigenitus filius qui est in sinu patris ipse enarrauit. Super quo passu dicit glosa marginalis: id est nullus purus homo viuens in hoc corpore vidit deum: vt est. Probatur et Exodi. xxxiii. Non videbit me homo et viuet.

¶ Secunda conclusio. perfectiorem noticiam habu 2 it de deo Adam quod homines in statu nature lapse. Probatio. nunc corpus quod corrumpitur aggrauat est homo secundum illud symboli. Et homo factus. Nondixi aliquis homo est res facta: quia iste homo fuit ab eterno.

¶ Tertia conclusio. Deus potest facere hominem impeccabilem per gratiam. Probantio: quia hoc nihil aliud est dictu quam alicui homini conferre gratiam uad non peccet. modo hoc beate virgini communicatum et ergo communicare potest.

¶ Quarta conclusio. Deus non potest facere hominem eiusdem speciei nobiscum impecabilem per naturam. Probatur. illo creato: non implicat quod ipse peccet: quia deus potest dare aliquod preceptum huic quod ipse transgredi potest. Potentie rationales valent ad opposita: nono methaphysice / et secundo perihermenias. et si peccet / peccabilis est.

¶ Quinta conclusio. Non est inopinabile quod deus facere potest aliquam creaturam cognitiuam / et volitiuam impeccabilem per naturam quae no erit libera: sed conformabit voluntatem suam voluntati diuine: et illam insequetur sicut solsequium insequitur solem / et sicut appetitus sensitiuus sequitur apprehensionem sensus.

¶ Item: non est restringenda potentia dei: nisi efficaciter ostendatur oppositum: Et magister capite primo huius distinctiouis dicit quod creatura quae omnino peccare nollet / est melior ea quae peccare vellet: vbi talem creaturam supponit possibilem.

¶ Contra quartam conclusionem arguitur sic Ipsa repugnat prime. ergo ipsa est maie posita vel saltem altera. consequentia liquet. Probatur antecedens. prima conclusio dicit / quod deus homo est inpeccabilis: sed deus assumpsit huanitatem eiusdem speciei nobiscum. ergo aliquis homo eiusdem speciei nobiscum est impeccabilis.

¶ Ulterius: factus demens: vt temulentus tempue temulentie / est impeccabilis: et tales sunt eiusdem speciei nobiscum: quia non labuntur de spem essentiali in speciem essentialem.

¶ Ad primum dicitur quod creator non est eiusdem speciei specialissime cum creatura: et concedo quod assumpsit humanitatem eiusdem speciei nobiscum: vel esse eiusdem speciei nobiscum secundum humanitatem: sed ille homo est deus alterius speciei a nobis.

¶ Ad aliud dicitur protempore temulentie: et amentie non peccant. cum nihil rationis habeant. sed non repugnat eis peccare: quia praesent esse rationis participes.

¶ Arguitur contra quintam conclusionem. Deus potest dare tali creature preceptum quod transgredi potest. et per consequens peccare. antecedens patet: precipiat ei deus velle a iam per te hec creatura naturaliter vult a. quia naturaliter conformat voluntatem suam voluntati diuine. ergo de necessitate vult a saltem conditionaliter si actum habeat Ponatur quod deus prohibeat ei velle a. Iam / vel habebit velle: et sic contrauenit voluntati dei: si habeat nolle. ergo est potentia rationalis: et libera: quia potentia naturalis semper nata est prosequi idem. primo de generatione. Idem inquantum idem semper natum est facere idem. Item Hieronymus de filio prodigo. Solus deus est in quem peccatum cadere non potest.

¶ Ad primum negatur antecedens. quod potest praeceptionem dei transgredi. Et ad probationem concedo quod de neces¬ animam quam non potest ita lucide apprehender e aliquod obiectum: secundum illud Ecclesiastes septimo. Solum hoc inueni quod fecerit deus hominem rectum: et ipse se infinitis miscuerit questionibus. hoc magister etiam probat in littera.

¶ Contra istas conclusiones arguitur sic. Non videtur esse negandum ab homine in statu innocentie quod est concessum aliquibus in statu nature lapse. Sed Paulo concessa est clara noticia dei. vt Augustinus dicit in questionibus ad Orosium. hoc Moysi concessum est / qui palam et non per enigmata / et figuras deum vidit. Numerorum duodecimo. et Exodi trigesimotertio. Loquebatur autem dominus ad Moysem facie ad faciem: sicut loqui solet homo ad amicum suum.

¶ Preterea Adam poterat rationabiliter desiderare videre essentiam diuinam: sed non est consonum rationi dicere quod ipse erat pro illo statu frustratus.

¶ Ulterius. Adam habuit noticiam clariorem de deo quam nos habemus per secundam conclusionem: sed nos habemus notitiam abstractiuam de deo: sed sola intuitiua est clarior abstractiua. ergo ipse in illo statu habuit notitiam intuitiuam de deo.

¶ Ad primum negatur maior. transitorie Pau7 N1. N. lo et Moysi concesse sunt notitie intuitiue de deo De Paulo iam dictum est. De Moyse hoc tenet C Augustinus in libro de videndo deum ad paulinam. et hoc erat rationabile: quia vnus erat legifer: et seruditurus synagogam dei in deserto: alter erat doctor gentium: et cum deceat speciales doctores singulari noticia illustrari: ille notitie eis communicate sunt. An in illo transitu erat beati: nec neque difficultas est verbalis: sed propter loquentes vulgariter dicitur quod non: vt alibi dictum est. Qui neTs mo deum videat in corpore mortali: hoc est pert Nlegem communem vel permanenter. et de puro homine est sermo. christus enim pro statu sue peregrinationis secundum corpus habuit corpus mortale: et tamen eius anima permanenter vidit essentiam diuinam a primo instanti quo erat in rerum natura.

¶ Ad aliud concedo quod Adam in statu innocentie desiderabat videre essentiam diuinam: sed non pro statu innocentie: quia hoc erat iniustum et conditus est rectus vt superius dictum est.

¶ Ad tertium dicitur quod nos habemus notitiam abstractiuam de deo: sed bene obscuram. Adam habuit clariorem. In notitia abstractiua multi sunt gradus. Item quid obstat quod notitiam abstractiuam de deo habuit per speciem infusam:

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1