Quaestio 2
Quaestio 2
An Deus poterat fecisse hominem impeccabilem
SEcundo queritur circa hanc distinctionem. an deus poterat fecisse hominem impeccabilem. Respondetur per conclusiones.
¶ Prima est. Aliquis est homo impeccabilis per naturam. Probatio. Deus est impeccabilis per naturam: sed deus est homo. ergo aliquis homo est impeccabilis per naturam consequentia est euidens saltem gratia materie. et si singularisetur medium erit consequentia formalis: quia sillogismus expositorius.
¶ Secunda conclusio. Aliquis est factus homo impeccabilis per naturam. patet deus factus sitate vult a quandiu est preceptum: et conceditur quod ipsa est potentia rationalis: et est vtens ratione: et deo prohibente iam habet nolle. Et ad neruum argumenti. Agens naturale semper habet similem actionem vtrobique vt Aristoteles declarat secundo perihermenias de igne et de potentia irrationali: et idem explicat quinto Ethycorum de iure naturali et positiuo. Respondetur. hoc vtrobi que non habet verum: vt patet de concursu gratie que est agens naturale: que interdum inclinabat ad velle circuncidere paruulum: nunc autem inclinat ad nolle paruulum circuncidere. Pari forma fides infusa inclinabat antiquitus ad assensum huius / christus morietur: nunc inclinat ad oppositum. Super hoc locupletius loquuti sumus in sex timadecima distinctione primi sentur. Sed hoc verum est. pondus solutionis in hoc erat quod agens naturale quod secum requirit causam liberam secundam ad suam actionem: nunc concurrit ad vnum nunc ad aliud: et ad oppositum: modo istud agens nonest liberum libertate contradictionis. dictum Anistotelis verum habet nisi quando est agens vtens ratione: sicut istud.
¶ Sed contra istud arguitur quemlibet actum elicitum a creatura deus mere contingenter acceptat. ergo potest actum istius et acceptare et non acceptare: immo de acceptare: quia si prohiberet dilectionem dei: illa esset mala.
¶ Respondetur: licet reputem conclusionem hanc minus rationabilem: tamen vix demonstratur oppositum. Concedo ergo quod contingenter acceptat ad vitam eternam. potest ei dare btintudinem et non dare: sed negatur quod potest de acceptare: id est: facere quod ille actus sit malus. Ad illud btim hieronymi dicitur quod ipse loquitur de facto.
¶ Secundo arguitur. Deus potest non ostendere ei voluntatem suam: sed illam ei occultare. quo facto tal creatura transgredietur praeceptum dei: et imputabitur ei ad culpam.
¶ Respondetur concedendo quod deus non de necessitate ostendit illi creature suam voluntatem. sed tunc nichil imputabitur illi ad culpam: et esto quod non mereatur: sufficit quod peccare nequeat. Si petas: an erit sbstantia spiritual: an composita ex corpore et spu: dicitur: vtrumque est deo possibile
On this page