Quaestio 3
Quaestio 3
An stante statu innocentiae Adam aliquam deceptionem incurrere poterat
TErtio queritur circa hanc distinctio nem. xxiii. an stante statu innocentie adam aliquam deceptionem incurrere poterat.
¶ Respondetur quod non. probatio per Augustinum 3 de libero arbitrio. approbare falsa pro veris on est nature lapse et non institute.
¶ Preterea. Augustinus in enchiridion cus. nono. vsque adeo rationalis creatura refugitfalsi tatem et quantum potest deuitat errorem vt et ad fallinoluit etiam quicumque amant fallere. sed nichil refugibile fuisset in statu innocentie. igitur.
¶ Quarto Marcus tullius primo officiorum in materia de prudentia scite in lumine naturali super hoc loquitur: sic inens. Omes em trahimur et ducimur ad cognitionis et scientie cupiditatem: in qua excellere pulchrum putamus labi autem et errare / nescire / et decipi / et malu / et tur¬ pe ducimus. et si non sit semper malum culpe: vel est malum culpe vel pene. modo nullum tale in statu innocentie contigisset.
¶ Insuper. philsodes. 86. Ethicorum dicit. sicut verum est bonum intellectus: ita falsum est malum eius. ergo phisodes voluit dicere deceptionem esse malum tam passiua quam actiuam. sed actiua est pesor¬
¶ Contra hanc conclusionem arguitur per Aug. 14. de ciuitate dei. c. vndecimo dicentem: adam inexpatus diuine seueritatis in eo falli potuit vt veniale crederet esse commissum.
¶ Secundo arguitur. 3 ethicorum ignorat omnis malus que oportet operari et a quibus fugiendum est. sed primum peccatum ade fecit ipsum malum. ergo processit ex ignorantia. et 7. Ethicorum omnis malus est ignorans.
¶ Respondetur. illa falsa opinio non precessit peccatum in adam: sed sequebatur vel concomitabatur. poterat decipi in eodem instanti quo peccauit. sed prius natura peccauit in quo instanti imaginabere duo instantia nature: in quorum priore peccauit: in posteriore vero fallebatur: hoc est. in hoc a. instanti ponatur adam primo peccare: in a. instanti imaginari duo instantia: scilicet. b. et c. in. b. adam peccat. in. c. decipitur. non quod b. sit an te. c. quia in instanti non est anterioritas et poste rioritas secundum rem: sed secundum nostrum modum concipiendi / quando sunt due res / quarum vna praesupponit alia: res presupposita dici potest esse in priore instanti nature: vt rationale et risibile: peccare et falli: supposito quod deceptio fuisset ineodem obiecto cum peccato
¶ Ad secundum dicitur. malus incurrit ignorantiam agendorum et malicia puertit intellectum. loquitur em Aristoteles. 7. Ethicorum de intemperato in gradum vt distinguitur contra incontinentem in gradu. intemperatus iudicium habet deprauatum. hoc est: cuius conscientia iam est dilatata ad quantitatem maince fratris minoris. modo talis est ignorans.
¶ Insuper de statu innocentie nihil sciebat Aristoteles. non credo aristotelem tenuisse hanc conclusionem quam pono vel tullium: licet tullium recte loquentem introduxi: et sufficienter ad probationem. sed addemdo quod sancti dicunt de statu innocentie et patrie decto tullii quod est malum falli et decipi: conclusio est ponenda.
¶ Tertio arguitur. adam dormiuisset in statu innocentie. et per consequens sompniare poterat. sed in sompno poterat decipi: credendo se esse super trabem / vel inarboris summitate / vel in aqua / in qua non fuisset sed sub arbore dormiens.
¶ Quarto arguitur. adam poterat assentire solem esse minorem terra iudicio a sensu visus accepto: vel iudicare baculum cuius vna medietas est in aqua et altera in aere fractum. ergo falli poterat.
¶ Ad tertium concedo / quod adam dormire poterat in statu innocentie: et de facto dormiuisset. et transeat quod habuisset sompnum et de nocte fuisset illusus habendo iudicia erroneas tam in sensu quam in intellectu. tales assensus non sunt humani licet hominis nulla est deliberatio in dormiente naturaliter (de christo dormiente aliud erat) et per consequens nullum iudicium in sompno est humanum. modo comclusio intelligitur in vigilia et de humano actu. quod homo posset in intellectu habere iudicia in sonpno / videtur per experientiam de imprtibilibus (que sub noticia sensus non cadunt) iudicat vir in somperno. et dato quod homo pro hoc statu propter ligatos sensus exteriores non possit habere iudicium intellectus: sed solum sensuum interiorum: non videtur ita fuisse in adam. Ulterius negatur quod adam in statu innocentie sompniasset. Qui bene sunt in corpe dispositi non sompniant. sed post morbos cronicos homines semper sompeniant: vvin me ia a. 12 annis praeteritis exptus sum continuo. antea raro somprniabam. Solent aliqui iuenes bene dispositi dicere cum sompniant: caput male erat in lecto situatum: vel aliquid simile de mala habitudine corporis: quae erat in causa sompnii. post castanearum comestionem et aliquos cibos maiora exprimur sompnia quam alio tempore. modo ada corpus optime plasmatum habebat. naturalissimus phisicus illo tempore erat: cui Galenus et Hipocras comparati nichil erant. Mediocriter solum dormiuisset post fructus temperatissimos et aquam bibitam sub arbore in aere suauissimo properiuum / omnis metus expers: cui brutum nullum nocuisset: nec homo. et per consequens non sompni asset.
¶ Ad quartum nego assumpta. Ptholomeus vel Aristoteles non ita sentirent cum erat iam prouecti philsopi. modo adam in statu innocentie erat longe vtroque peritior pariter et oclatior. Qui cito credit leuis in corde.
¶ Quinto arguitur. aliquis poterat fecisse elenchum sophisticum ade: et eum illaqueare. et per consequens eum circunuenire. vel viri poterant hoc mulieribus facere: qui ipsis sunt oculatiores / vt superius diximus. et sic mulier fuisset decepta
¶ Sextoarguitur. mulier decepta est in statu innotentie. ergo et adam decipi poterat consequentia tenet: quia probationes currunt eodem modo de muliere et viro. antecedens patet per apotolibet Uir non est seductus. sed mulier. et Gems. 3. mulier respondit dyabolo. De fructu ligni quod est in medioparadisi praecepit nobis deus ne comederemus et netangeremus illud ne forte moriamur. Mulier adiecit forte: et tamen erat eis prohibitum / sine forte. et ipsa dicebat erat eis prohibitum tangere lignum: quod tamen in liatia non legitur. et tamen ipsa adhuc non peccauit. igitur
¶ Respondetur. Nullus voluisset alium tunc decipere. stante veli innocentia: nullus homo vnquam alium fefellisset. demonem post temptationem deus vel boni angeli impediuissent ne hominem circunuenisset. et per consequens viri non temptassent vnquam mulieres fallere.
¶ Ad sextum nego quod mulier fuerit decepta ante peccatum. mulie erat seducta: sed hoc erat post peccatum admissum. tuipsa assentiebat diabolo sophisticati. Adam nec an te peccatum credidit nec post peccatum illud posse fieri. mulier prius tempore vel natura in voluntate cupiebat quod serpens suggerebat: postea assentit suggestioni. vnde Aug. xi. super Genesim. Mulier vrbis serpentis non crederet nisi iam inesset menti eius amor proprie partantis: et quaedam de se superbe praesumpsit.
¶ Sed contra hoc arguitur. ad peccandum requiritur iudicium in intellectu: saltem ad peccatum mortale. et ipsa non vere iudicabat quod sciret ita bene sicut deus post comestionem pomi. ergo false. modo actus intellectus est prius natura quam actus voluntatis.
¶ Respondeo. hocar: gumentum capit aliqua dubia quae inferius in materiaprimorum motuum tangam. Dico quod ipsa poterat habe¬ re iudicium verum in intellectu: tale scilicet: scire sicut deus est bonum: modo hoc est verum. Deus filius scit sicut de pater. et cum illo iudicio poterat illa habere velle hatre talem noticiam. antequam peccauit non habuit hoc iudicium bonum est michi scire omnia quae deus nouit: et taliter qualiter deus nouit. Post tamen peccatum poterat ad su femineo id velle. sicut plereque earum plus cupiunt scire quam pporteat et propterea earum plures sunt sortilege et venefice quam viri. nec mirabere quod cum tali iudicio / bonum est scire sicut deus scit / ipsa poterat hoc velle scire. quia secundum alios cum noticia simplici rerum significatarum per terminos / ipsa poterat bon vel le. noticiam simplicem vocamus omnem noticiam siue complexama siue incomplexam quae non est iudicium. modo simplicium non est deceptio.
¶ Ad alia argumenta tacta interarguendum: ipsa adiecit ne tangeremus et forte. Dico est vosimile quod erat eis prohibitum tangere arborem vt melius praeceptum seruarent. et istud conuincitur ex responsione mulier ante peccatum de ly forte. dico / dubitanter nec assentiendo nec dissentiendo non est decipi.
¶ Secundo dico: forte / non est aduerb ium dubitandi: sed ablatiuus nominis substantiui a puosicut horatius libro primo sermonum casquiens. Qui fit mecenas vt nemo quam sibi sortem seu ratio dederit seu fors obiecerit illa: contentus viuat. Et Uergilius. Forte sua libicis tempestas appulit horis.
¶ Septimo arguitur. adam non cognouit secreta cordis in statu innocentie. poterat ex exterioribus arguere de interioribus. sicut Augu. dicit: impudicus oculus est impudice mentis nuncius: et sic falli.
¶ Octauo arguitur. adam putabat (vt multi dicunt) post comestionem mulieris de pomo / si ipse non comederet mulier tabesceret et moreretur / videndo eam mestam. et hoc erat antequam ipse commedit. ergo antecomestionem fallebatur.
¶ Nono arguitur. Diua virgo non est concepta in peccato originali nec vne venialiter peccauit: et tamen ipsa poterat falli et errare errore speculatiuo: ymmo fallebatur: vt patet Luce. 2. put ado quod christus esset inter notos et amicos: et tamen non erat ita. ergo adam falli poterat.
¶ Ad septimum concedo quod adam non nouit secreta humani cordis pro hoc statu poterat ignorantiam pure negationis de multis. ex signis exterioribus non iudicasset de ocultis: nisi argumentum sufficiens habuisset. sed dubitasset quemlibet assensum secludendo. quemadmodum vir prudens in statu nature lapse facit.
¶ Ad octauum dico: et si ita iudicabat: non sequitur quod fallebatur. Iam ipsa iusticiam originalem amiserat. et per consequens iam moritura erat. non iudicabat quod ipse per suam commestionem poterat eam immortalem preseruare. quia hoc erat falsum. iudicabat quod mulieris tristiciam liniret: quod erat verum.
¶ Decimo arguitur distinctione. 2I huius magister dicit / quod ideo mulier non horruit serpentem loquentem: quia officium loquendi eum accepisse a deo putauit. sed hoc est falsum.
¶ Undecimo arguitur. si quis promisisset primo homini aliquid quod dependebat ex futuro contingenti: primus homo poterat assentire quod istud haberet. et stat quod illud non habuisset. ergo poterat decipi assentiendo.
¶ Ad decimum respondetur. verba magistri vt iacent videntur falsa: et potest ipse negari. potes eum exponere (si vis) quod intellexit de demone mouente linguam serpentis qui accepit officium loquendi pro hoc tempore.
¶ Ad vndeci mum dicitur quod primus homo assensisset / dabitur illud michi nisi veniat impedimentum. et non cathegoreumatice: nisi quando esset maximus color cathegoreumatice impl endi promissi: etiam promittem tes tunc fuissent veraces et seruassent promissiones.
¶ Ex omnibus liquere arbitror primos parentos ante peccatum commissum in nullo errasse. et si non peccassent: nunquam in iudicio illusi fuissent. falli est malum pene vel culpe. nullum malum pro illo statu habuissent. multum ad hoc facit: nullus alium ad false assentiendum laborasset. sed quilibet veraciter sine duplicitate locutus fuisset. et si talia non fierent inter nos: raro falleremur. promptissime et solidissime de rebus intricatissimis iudicassent: que nos labore improbo acquirimus: siue labore vel cum minimo habuissent. corpus quod corrumpitur aggrauat animam. deus demonum astutiam in hominibus circunueniendis repressisset: vel boniangeli. in re dubia et argumentis hinc inde dubiis non assensissent: sed iudicium suspendissent. quo fit vnus non assensisset huic quantitas est res quanta et alter opposito. patet. si sic: vnus fuisset falsus. de argumento non concludente sed in materia vel in forma peccante adducto ad partem veram: dixissent: hoc argumentum peccat: licet conclusio sit vera vel dubia. sicut nos dicimus per doctissimos viros salomonem eos iudices et in gradum altiori. sicut per nos ipsos agelorum noticiam vtcumque metimur. et vbi conclusionem defendere nequis aliter: refugium habes solidum: ad deceptionem deus non concurrit. et sic nunquam deciperentur. sed ad hoc: si responsionem vllam habeas: non confugias. et addo. responsiones sine hoc habere potes. patet per ista paucamichi occurrentia nunquam ad concursum vel non concursum dei declinaui.
On this page