Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

An Deus debuit promittere hominem temptari

QUarto circa eandem distinctionem queritur / an deus debuit promittere hominem temptari.

¶ Respondetur. non loquimur de debito necessitatis. deus est liber ad libere faciendum de sua creatura ad nutum eius: sed de debito congruitatis loquimur.

¶ Isto supposito ponitur conclusio affirmatiua ad titulum quod probatur conclusio. ita factum est et a deo permissum. ergo deum decuit. tenet consequentia. deus nichil vnqum sibi indecens facit vel permittit.

¶ Secundo arguitur ad idem vt demus rationem super ratione facti in sequia sic vulgus rationem et decentiam dei capit. deus dedit homini liberum arbitrium. ergo potest se ad bonum et ad malum flectere si vellet. Eccle. 15. ante hominem vita et mors bonum et malum. quod placuerit illi dabitur ei. ista est lex communis homini da ta multo rationabilior quam si esset homo necessitatus semper recte agere. quia sic: vnus non plus laudaretur vel vituperaretur quam alter: quod est inconueniens. libertas arbitrii est ergo data homini per legem communem. modo princeps permittit cursum legis communis quam instituit nisi ex aliqua causa speciali aliter disponit: secundum illud Aug. 7. de ciuitate dei. c. 3. sic deus administrat omnia que creauit vt ipsa proprios motus agere sinat. modo non erat causa specialis non permittere temptationem in prima creatione hominis. Lex liberi arbitrii in homine tunc erat de nouo instituta: et homo prudens: prudentior quam pericles vel themistocles: sapientior salomone vel anaxagora: et multis virtutibus preditus. ergo decuit dare homini libertatem arbitrii quatenus esset victor aut victus. hoc ante demoni concessit. et per consequens decuit homini concedere.

¶ Insuper: non erat in potestate diaboli vincere hominem nisi voluisset. homo facillime propter adiutoria resistere poterat. ergo illa pugna ordinabatur magis propter hominis victoriam quod ad deiectionem. licet absolute demon erat homine potentior: tamen ad illam pugnam non. demon non poterat adam vincere nisi volentem: sed homo poterat vincere diabolum nolentem. modo volitio et nolitio facile eliciuntur. ergo temptatio impediri non debuit. et per consequens conclusio vera.

¶ Contra hanc conclusionem arguitur. non est bonus pater qui filium / permittit inire bellum in quo sciret eum pessumire. et deus hoc praesciebat. ergo deus non debuit permittere homine illud bellum intrare: scllicet temptationem.

¶ Secundo arguitur. deus debuit cepisse abra¬ e ham vel Iosiam vel aliquem heroicorum virorum: et dedisse ei iusticiam originalem: et non ade / qui facile lapsus est. igitur.

¶ Tertio. nullus peccatum mortale quod prohibere potest debet permittere. ergo deus non debuit sinere hominem labi in mortale per illam temptationem.

¶ Respondetur ad primum. maior est falsa vbi bellum est iustum: plerique malum succumbere in bello quam turpiter aufugere. ergo malum suos filios in id idem facere. modo honestum esset quod adam armatus iniret bellum temptationis vel cuiuscumque alterius praecepti vel prohibitionis: vt probaret an staret gratus vel ingratus: aufugeret a bello vel stando non reluctaretur.

¶ Ad secundum respondetur. licet abraham et Iosias erant viri celo digni: adam ergo ad illud officium erat praeferendus. salomon / aristoteles / et nos omnes / non cognito euentu rei clamassemus omnes detur id muneris ade: non abrahe: non salomoni. si ostense fuissent nobis dotes adequo ad corpus et animam: et reliquorum ab eo descendentium dotes: et casus noster propositus in medium de aliquo habendo iusticiam originalem tam pro sequam omnibus: et petitum fuisset nobis / cui suffragium impartiremur vt a pluralitate vocum aliquis eligeretur: vno ore clamassemus omnes: detur hoc munus ade. tum / quia oculatior et circumspectior. preclariora habet naturalia quam abraham / plures virtutes: et ingenii acumine longe abraham antecedit. est nobis parens communis. licet abraham pater multarum gentium: ad vnum alium comparatus / ade pater paucarum. sicut pauci in foro sunt multi in theatro. ergo licet deus vidit ab eterno quis esset casurus: quis vero non: in illo bello spirituali cepit illum quem nos omnes iudicaremus acceptandum.

¶ Ad tertium dico: maior est falsa: etiam in legissatore particulari. permittit legissator particularis minora mala ne deteriora contingant. patet de meretricibus in vrbe. deus ergo prmittit temptationes ne deterius contingat in tota policia humana: puta: ne tollatur libertas arbitrii / meritum et demeritum: quod in republica est maxima labes. deus ergo sinit aliquam labem invna parua parte vt bene sit toti. deus autem interdum pluit multum: plusoapetant in terra lutosa et decliui: et de pluuia murmurant: quam auide in terra harenosa et montuosa expetunt. opposito modo in siccitate. pro peccatis commissis punit eos: non concedendo pluuiam ad nutum: vel vt magis conuertantur ad deum et eius opemexpetant. deus ergo summus rector olimpi et totius vniuersi habet respicere ad totius vmiuersi regimen secundum quod vniuerso expedit: vno particulari neglecto. particularis princeps respicit ad suos sicut francus ad francorum vtilitatem oculum flectit. aliis nisi pro quanto francis conducit neglectis.

¶ Et si dicas: melius fuisset toti vniuerso si ad in illa pugna perseuerasset: ostendimus oppositum in corpore questionis. Deus ex nostris malis vel ade scit elicere bona: vt incarnationem secundum vna positionem vel aliquid huiuimodi. sicut ex malo fratrum Ioseph puerum perdentium preter eor intentionem seruauit egyptum: vt patrem et fratres in fame pasceret cum gloria.

¶ Recolligendo scito deum nichil absque ratione in toto vniuerso permittere quin rationabilissime illud facit: licet crebriter viros imprudentes fugiat. accipere sem per hanc vniuersalem: temptor pluuie excessiue siccitatis / pestis / et huiusmodi displicibilium. et dicas /t mente quam ore coram ineruditis de deo illo te loquentibus. de excessiua pluuia / et huiusmodi dicas: de bene intelligit quare pluit et quare hec facit. tum: quia omnium rationes nouit: et qui merentur et qui demerentur: et quibus hec piuusa prodest: quibus nocet: qui hoc per peccata meriti sunt: vel eis conducit non haberi tantam fertilitatem in bonis. dicas aliis. relinquatis deum. Iam diu rexit vniuersum et ab eterno antequam ipsum componeret vidit cuncta quoae facturus erat. Quere a murmurante de pluuia: si doctus sit: nunquid deus ab eterno vidit ista pluuiam et causam huius productiuam et sic ordinauit: et dicet tibi quod sic. postea dicas docto vel indocto: an deus istud facit mediate per causas secuudas vel immediate nisi pro bono totius vniuersi. si pro emendatione peccati: est pena digne inflicta. fortassis istis conducit sterilitas hoc tempore: et alia loca harenosa / pluuia egent: et non constat tibi domine murmurans qui egent / qui vero non. ergo non debes murmurare: sed honestius loqui et sentire de domino in bonitate. non solum mente: sec exterius vt alii edificentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4