Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An portio superior et inferior sint duae potentiae distinctae

Irca hanc distinctionem. xxiiii. queritur. an portio superior et inferior sint due potentie distincte. primo declaranbunt termini: postea conclusiue respodebimus ad quonem

¶ Portio superior siratio superior: vt modo Aug. 12. de trinitate. e magistri in littera vtar: idem est: et accipiuntur a loquentibus pro eodem. sic de ratione inferiori et portione inferiori. ratio dicit potentiam discursiuam a principiis ad conclusiones. et quia aliqua prino pia habentur per reuelationem: aliqua in lumine naturali habentur: et quia altiora et digniora sunt principia que per reuelationem habentur quam principia quae naturaliter cognoscuntur: ideo ratio deducens aliquid ex principiis per reuelationem habitis dicitu ratio superior: siue practice siue speculatiue vel mixtim / non refert. sed communius vtimur in practicis pro virtutibus et viciis effugandis. in illa materia laboramus. Ratio deducens aliquid ex principiis naturaliter notis: vocatur ratio inferior. dicit magister in littera: quicquid ergo in anima nosti nobis considerantibus occurrit quod non sit comne cum bestiis: ad rationem pertinet. quod autem in ea reperis comune cum beluis: ad sensualitatem pertinet. portio superior interdum stricte capitur pro actu solum in deum lato siue sit intellectus siue voluntatis: interdum latius pro actu in creaturam lato in ordine ad eterna. sic portio superior vel ratio superior conuertit se ad rationem inferiorem eam dirigendo: vt Augusti. in 12. de ciuitate dei dicit. Portio vero inferior est circa creaturam: et potest dupliciter accipi sicuti portio superior. quo fit vsus simplex ordinatus est actus portionis inferioris et fruitio est actus vtriusque portionis.

¶ hoc premisso: ponuntur conclusiones: quarum Prima est. portio inferior realiter est portio superior. patet. potentie anime intellectiue idemptificant cum ea ex distinctione 16. huius. ergo a fortiore portio superior et portio inferior vel ratio superior et ratio inferio:

¶ Secunda conclusio. licet teneatur discrimen reale inter intellectum et voluntatem more aliquorum: ad huc superior portio intellectus est inferior portio intellectus: et inferior portio voluntatis est superior portio voluntatis: patet hec conclusio perbeatum Augusti. 12. de trinitate. c. 14. dicentem. cum de natura mentis humane disserimus / de vna quadam re disserimus: nec eam in hec duo que commemoraui (hoc est in superiorem portionem et inferiorem) nisi per officia geminamus.

¶ Secundo. nisi conclusio esset vera nulla portio possit cognoscere conclusionem scientifice cuius principium esset superna turale et conclusio naturalis.

¶ Tertio. charitas est habitus existens tam in superiori portione voluntatis quam inferiori. patet. inclinat in dilectionem dei propter seipsum: et in dilectionem sortis non referendo actualiter. ergo inferior portio voluntatis coincidit realiter cum superiore portione voluntatis. licet multi habitus sint in eadem potentia nunquam idem habitus est in potentiis realiter distinctis

¶ Contra istas conclusiones arguitur sic. ex eis se¬ quitur quod beatitudo in ellectus est actus portionis inferioris. consequens est contra modum loquendi. qui ita loqueretur / iudicaretur insipienter loqui. et diceretur: saltem mente ab auditorio: iste contionator in cathedra vel lector abutitur. sequela tamen patet / sic arguendo. huius portionis superioris dilectio dei est actus: hec portio superior est portio inferior. ergo huius portionis inferioris dilectio dei est actus: que hanc infert / dilectio dei est actus portionis inferioris. propositio assumpta potest probari vera per regulas communes quibus alie propositiones affirmatiue probantur vere: vel secundum regulam facillimam ferme laicis cognitam: dilectio dei est actus illius rei que realiter est portio inferior.

¶ Respondetur concedendo conclusionem illius sillogismi expositorii. eodemmodo concedo portionis inferioris intellectus / noticia dei est actus. patet. huius portionis superioris intellectus / dilectio dei est actus. hec portio superior intellectus est portio inferior intellectus. ergo huius portionis in ferioris intellectus / noticia dei est actus. et loquor de noticia precise representante deum. si deum et creaturam representaret: nulli esset dubium. sed quod propositiones iste concedantur / hoc prouenit primo a portione superiore et idemptitate eius cum inferiore portione. sed concedo quod verbi diuini declamator in cathedra sic loquens reputaretur abuti vocabulis. non loquitur sicut sapientes loquuntur. idem est de lectore in theologia extra hanc materiam. quia tunc decet eum tantum vel magis vti modo loquendi sapientum et exercitatorum virorum. sed cum loquitur in materia ipsa sicut nos nunc facimus: opus est ostendere quid de virtute sermonis concedi potest: et quid in communi vsu est concedendum quia loquendum est vt plures: secundo de celo et mundo. alias non intelligitur loquens: vel male.

¶ Secundo arguitur. Augu. in. 12. de trinitate. c. 3. portionem superioremi/ viro comparat: et inferiorem mulieri. et dicit esse coniugium inter illas. ergo realiter distinguuntur.

¶ Tertio: homo exterior et interior distinguuntur. similiter homo vetus et homo nouus. ergo portio inferior et superior.

¶ Quarto: inter portiones anime superiores secundum Augu. 12 de trinitate. c. 4. est ymago trinitatis. sed in trinitate est distinctio realis inter personas diuinas. ergo est distinctio realis inter portiones has.

¶ Quinto arguitur. portio superior inferiorem regulat. sed inter regulas et regula tum debet esse distinctio.

¶ Sed dicis. regulat portionem inferiorem ad hunc sensum quod actus superioris potentie dei legem aspiciens inferiorem regulat.

¶ Contra: ergo oculus corporalis inferiora et superiora respiciens / debet dici superior et inferior.

¶ Ad secundum dicitur. est aliqualis solum similitudo. Augu. dicit: est spirituale coniugium.

¶ Ad tertium concedo antecedens et nego consequentiam. antecedens / quia homo exterior est sensualitas. dicit glosa secunde Corinthiorum. 4. quicquid est in nobis commune cum pecore exterior homo est. is qui in tus est ymago dei. et Augusti. 12 de trinitate. c. 1 et 14. de trinitate. c. 16. quicquid habemus in anima commune cum pecore / dicitur ad exteriorem hominem pertinere. vbi incipit nobis aliquid occurrere quod non est nobis commune cum bestiis. ibi incipit ratio: vbi homo interior iam possit agnosci. interdum ex vsu loquendi communi. per hominem exteriorem intelligimus illud quod ad extra patet. dicimus enim: non satis est bene viuere in interiore homine: sed cum hoc requiritur in exteriore homine: hoc est: cum honestate mundana quadam saltem rotunda. vetus homo est homo peccator. et nouus homo est homo in gratia de quo apostolus loquitur ad ephesios: deponite veterem hominem: et hoc propter adam et christum. adam est vetus homo. loquor ac si esset. et christus est nouus homo. licet christus homo praecessit adam: non precessit adam in humanitate. modo adam peccauit: christus vero nunquam. ex his patet quod consequentia est nulla.

¶ Ad quartum dicitur quod ymago trinitatis est in anima et suis actibus: non curado de his potentiis. sicut est vna essentia diuina cum qualibet trium personarum idemptica: et vna persona non est alia sed filius est a patre: et spiritus sanctus ab vtroque: sic anima est sue potentie realiter: intellectus et voluntas. intellectio non est volitio. actus voluntatis est tam ab intellectus actuquam a voluntate vt distinctione sequenti dicemus. actus intellectus a solo intellectu tanquam a principio vitali. multis modis ratio ymaginis increate potest in nobis saluari: nec illic facienda est magna vis cum maiore similitudine. tamen potest dari ymago trinitatis in anima nostra cum deum contemplatur / propter perfectionem ipsius actus obiectum increatum habentis qui est in superiore portione.

¶ Ad quintum sufficienter ad finem argumenti: est responsum. ad quod dico. oculus corporeus non habet actum per quem moderatur actum oculi inferiora videntis. secundo sufficit vsus distinguendi vnius et non alterius. Augusti. hac distinctione vtitur: et non a multis annis theologi in variis materiis. tertio dico. idem regulat seipsum. et per consequens non semper debet esse discrimen reale inter regulas et regulatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1