Quaestio 2
Quaestio 2
Irca istam distinctionem vigesimansextam queritur secundo. vtrum quilibet actus bonus elicitus ab habente gratiam gratie et glorie crementum mereatur. Circa titulum questionis partite sunt positiones. Nan¬ quidam doctor in suo primo tenet quod si homo non vtatur gratia secundum totam inclinationem eius / non meretur augmentum gratie. Secus quando elicit actum secundum tota inclinationem gratie: hoc est cum data est gratia remissior: et remisse homo actum elicit: non augetur eius gratia. Ratio: quia homo non vtitur dono dei supernaturali secundum totum eius ambitum. Et ex consequenti tenet quod homo non meretur augmentum glorie per tales actus. Et hoc sequitur quidam alius de augmento gratiae: restringit tamen dictum de augmento glorie. Neutrum istorum dictorum est rationabile. quod arguitur sic. deus non obligat hominem agere extreme. ergo voluntarium est dicere quod deus obligat hominem ad hoc quod mereatur augmentum gratie et glorie quod teneatur elicere actum secundum totam inclinationem gratie.
¶ Secundo arguitur contra priorem positionem: quelibet pars actus meritorii est meritoria. Capiatur meritum intensum vt octo productum a gratia intensa vt octo. Tunc sic. Ista totalis gratia concurrit suapte natura ad totum actum meritorium et ad quamlibet partem eius. aliqua pars eius est minor gratia vt octo. igitur. Quod concurrat ad quamlibet partem eius. arguitur sic. Quelibet pars actus meritorii est eiusdem rationis cum toto: gratia est agens naturale. ergo qua ratione agit in totum actum: eadem etiam aget in quamlibet partem eius. Sed hic dices forte aget in totum actum et non in partem eius: sicut hec totalis visio representat hoc visibile: et nulla pars eius representat idem. dubium asse ris: et egre rationi satisfacis.
¶ Tertio arguitur Ex positione sequitur hec conclusio. quod volens ieiunare quadragesima non meretur per quadraginta volitiones diftinctas quibus vult ieiunare propter deum etiam habendo gratiam: hoc consequens est absonum. ergo et antecedens. Consequentia tamen patet: ponendo quod quis primo die quadragesime habens gratiam vt decem eliciat actum vt vnum quo vult ieiunare propter deum. Secundo die eliciat actum vt vnum vel vt dimidium: vel quartam partem gradus. Iam per te talis non merebitur per aliquem istorum actuum: cum nullus eorum eliciatur se: cundum totam inclinationem gratie quam habet: sed hoc consequens est falsum. iste adimplet preceptum de ieiunio. homo non tenetur elicere actum alicuius intensionis ad hoc quod preceptum impleat: scilicet quod actum exteriorem faciat omnibus bonis circunstantiis amictum / quacumque intensione graduali data. Forte dicis quod meretur in decimo actu virtute precedentium vt de cauatione petre contingit: primo lapidem prima gutta non cauat. neque secunda. et sic deinceps ad vnam certam guttamvsque. sit gratia exempli decima. Ita dicit opinans. Sed contra hoc arguitur. Ultimus actus non sit secundum totam inclinationem gratie / et priores actus preterierunt. ergo ad meritum nihil faciunt. sed hoc parum te mouet.
¶ Ulterius arguitur. saltem habebitur quod si talis decederet in penultimo die / vel antepenultimo vel in quocumque tempore quo actum habet remissio rem ipsa gratia: quod non plus permiabitur quam si nihil fecisset.
¶ Sed dices culpam euitat: sed gratam et giliam non promeretur. certe illud est absurdum et viam dei gratis arctare.
¶ Preterea: respondentis analogia responsionem inficit: quod probatur sic. Prima gutta in cauatione lapidis tollit aliquid / saltem aliquid aufert. quod patet. Si prima gutta nihil tollit / neque secunda / neque tertia. Infero ergo neque decima: quo non est maioris vigoris quam prima prout supponitur Si dicas. Prima gutta disponit ad ablationem partis: similiter secunda: sed nihil aufert. quaeritur que est illa dispositio: vel est mollificatio lapidis. et hocnon. lapis manet semper equeliter ductus. Propterea pro illo dicto communi dicatur quaelibet gutta equaliter tollit de lapide ceteris paribus: hoc est: supposita equali intercapedine a prima scaturigine gutte ad locum vt cadat omnes equali velocitate et grauitate. Sed ante determinate partis ablationem non dicitur cauatio.
¶ Ultimo ex hac positione arguitur hec conclusio / quod adultus baptizatus adimplens preceptum de dilectione dei / non plus premiabitur quam vnus adultus baptizatus non adimplens tale preceptum. ec conclusio non est admittenda ergo neque positio. Et intelligo conclusionem de duobus baptizatis eodem tempore: puta tempore legis gratie: et ceteris omnibus paribus: puta quod nec fiant preces plus pro vno quam pro alio. hoc dico / propter aliquos existimantes perces eircumstantium posse gratiam baptizati meritorie augere quod in quarto reprobauimus: sed tales meandros omnes secludamus. Probatur tamen conclusio sint Sortes et plato adulti baptizati: moriatur Sortes protinus post baptismum. decedat cum gratia baptismali vt octo. plato diligit deum vt vnum ter vel quater. Iam Plato per te non merebitur plus gratie vel glorie quam Sortes. ergo conclusio vera. Propterea dicitur conclusiue quod quilibet actus quantumcumque paruus elicitus a gratia est meritorius et noue gratie: et noue glorie.
On this page