Quaestio 1
Quaestio 1
An gratia cooperans et operans cum caritate eadem sit in essentia animae vel in eius potentia
IN hac distinctione 26 in qua magister loquitur de gratia operante et cooperante tria inquiram. primo an gratia cooporerans et operans cum charitate eadem sit in essentia anime vel in eius potentia. Secundo vtrum quilibet actus a gratia elicitus sit vite eterne meritorius. Tertio vtrum actus meritorius et non meritorius sint eiusdem speciei specialissime entitatiue.
¶ Pro prime questionis elucidatione scito triphariam in genere capitur terminus gratia. primo latissime pro omni dono a deo gratis dato hoc est sine debito. et sic diuiditur in gratam creatam et in gratam icreata gratia increata est spiritus sanctus: qui rationali creatura datur in eius sanctificatione: secundum illud roma. 5. Charitas diffusa est in cordibus nostris per scilicet qui datus est nobis. hoc modo quelibet creatura est gratia: quia res a deo gratis producta. secundum illud I. Cori. 4. quid habes quod non accepisti: et I Cori. 15. gratia dei sum id quod sum.
¶ Secundo modo late gratia accipitur pro aliquo dono nature superaddito siue naturam cosequatur generaliter siue hanc naturam specialiter. Ioanis. 3 non potest accipere homo quicqua nisi datum ei fuerit de celo: et in quotidiano sermone dicimus prudentes / ingeniosos / magnam gratiam a deo accepisse et reges dicunt. karolus dei gratia francorum rex.
¶ Tertio modo capitur stricte pro dono supernaturali accepto: et sic diuiditur in gratiam gratis datam. et gratiam gratum facientem. Gratia gratis data datur in vtilitatem illius cui confertur et aliorum quantum est ex parte eius. homo tamen cum est liber potest illa abuti. exemplum: prime ad Cori . 12. Diuisiones gratiarum sunt: vnus autem spiritus. et sequitur quarundam gratiarum specificatio: sermo sapientie sermo scientie / fides / gratia sanitatum / operatio virtutum / prophetia / discretio spirituum / genera linguarum / interpretatio sermonum hec omnia operatur vnus atque idem spiritus diuidens singulis prout vult
¶ Gratia gratum faciens / est quedam qualitas rationali creature a deo creata per quam creatura est deo grata: et est vestis nuptialis sine quaa non venitur ad nupertiarum conuiuum et ratione illus dicit gratia operans: hoc est voluntatem disponens que est in paruulo baptisato ante quod vtatur ratione. nominaliter capitur ly operans eadem gratia dicitur cooperans propter aliam causam: pro quanto effectiue ad actum meritorium concurrit: vt in. 17. distinctione primi latius deduximus.
¶ Quo fit nullum est discrimen reale inter gratiam operantem et coopereratem. magister hinc inde in littera dubitationem facit an sit eadem gratia operans et cooperans: sed non loquitur de gratia hoc modo: ipse non ponit aliam gratiam ab increata: sed hoc quod dixi / verum etiam habet de gratia creata et de gratia increata proportionabiliter deus dicitur operans / preueniens concursum libertatis: et cooperans concurrens in continuatione actus cum ipsa voluntate vt videbitur post hac distinctione 28.
¶ Prima conclusio probatur. da oppositum: non sunt idem realiter: et vna non est pars alterius nec deus. ergo deus potest vnam annichilare altera conseruata. et sic aliquis erit deo charus et non gratus: vel econuerso quod non est dicendum
¶ Secundo arguitur ad idem omnis proprietas conueniens charitati gratiae conuenit et econuerso. gratia est donum excellentissimum secundum apostolum prime ad Corin. 13 et sic est charitas secundum Augu. in sermone de laude charitatis charitas diuidit inter filios regni et perditionis 15 de trinitate. c. 18. sic facit gratia. vtraque est vestis nuptialis. vtraque est forma virtutum: et neutra potest esse informis.
¶ Tertio arguitur. non est petenda pluralitas vbi paucitas sufficit: primo phisicorum sed omnia bene saluatur nullam ponendo distinctionem inter charitatem et gratiam: igitur.
¶ Tertia conclusio probatur. actus meritorius proxima dispositio ad gratiam est in voluntate. ergo gratia ad quam disponit est in voluntate. Preterea arguitur ad idem. beatitudo est in potentiis anime: et non in essentia. et ratione potentiarum redundat in essentiam: et non econuerso. probatio. da oppositum: cum essentia anime nuda non ponit aliquem actum: sed hoc ad potentias animae spectat: anima erit beata sine actu: quod non est dicendum: cum potentia non coniungitur obiecto beatifico optime sine suo actu. Amplius. peccatum est in voluntate. ergo gratia ei opposita de lege. consequentia tenet contrarie opposita vel priuatiue opposita sunt in eodem subiecto.
¶ Contra ista simul arguitur sic. gratia est in anima continue in actu gratificandi. sed nulla potentia est continuo in suo actu. ergo gratia non est in essentia animae mediante potentia.
¶ Secundo arguitur. prius ordine nature essentia anime exit a deo quam potentia. igitur prius redit in deum. tenet consequentia per dionysium libro celestis hierarchie: res reducuntur ir deum eo modo quo exeunt a deo. ergo gratia et beatitudo prius est in essentia. et ex consequenti redundat in potentias.
¶ Tertio arguitur. forma determinans ad agendum magis debet esse in principali agente quam in instrumento. voluntas est instrumentum anime: et gratia determinat ad meritorie operandum.
¶ Quarto: essentia anime est indetermina tior quam potentia. ergo magis indiget determinari quam potentia. sed determinatur ad vnum per gratiam scilicet ad meritorie diligendum: igitur.
¶ Ad primum respondetur: consequentia est nulla. formaliter gratia gratificat habentem siue dormiat siue vigilet.
¶ Ad secundum dicitur: nulla est prioritas temporis vel instantis essentie ad potentias cum quibus realiter idemptificatur et sic essentia non prius exit a deo quam potentia. sed admissa prioritate nature: non sequitur quod propterea prius ordine nature inheret essentie quam potentie: ymmo ediuerso: quemadmodum dilectio actus eius: secundum illud ugonis in soliloquio de arra sponse dicentis anime sue. scio anima mea quod in vita tua dilectio est. modo dilectio est in voluntate vt in primo subiecto: quemadmodum diceremus noticiam esse in intellectu tanquam in primo subiecto: licet in voluntate sit realiter. est in intellectu tanquam in primo subiecto. quia mediante intellectu inheret. et si intellectus esset vna substantia realiter ab anima distincta ad ymaginationem: noticia ei inhereret et non nude essentie animae. nec specimpossibilitate separandi intellectus ab anima. talem modum loquendi crebriter ingeniose admittit Aristoteles: vtpote de motu mobilis in vacuo positi: quod iudicauit impossibile. gratia eruditionis talia admittimus. beatus Dionysius intellexit quod res primo condita exit in operationem suam: et hoc est verum. angelus in primo die factus prius operabatur circa deum quam homo vltimo die conditus
¶ Ad quartum: potentia indiget determinari: quia ipsa est indeterminata ad bene et male agere vel omittere. Gratia eam determinat ad meritorie operandum. gratia perficit animam ad determinatum actum: scilicet voluntatis. ergo debet voluntati inherere. exemplum: quia fides infusa determinat animam ad determinatum actum: scilicet ad credere: propterea intellectui inheret: et non nude essentie anime.
¶ Quinto arguitur. charitate deus est homini charus: et homo deo gratus gratia. ergo non est eadem qualitas gratia et charitas.
¶ Respondetur: quintum argumentum non probat quod charitas et gratia realiter distinguuntur: sed solum quod hec duo vocabula / gratia et charitas / non sunt termini sinoni mi sed conuertibiles. aliter connotant: quod sinoni mitatem euertit. charitas connotat deum in ratione diligibilis. gratia connotat deum vt gratum habentem siue acceptantem hominem vel angelum. habemus charitatem erga superiores. inferiores superioribus sunt grati ex vsu loquendi: de nomimbus non refert. de materiali illi duo termini conuertibiliter supponunt pro eodem. quemadmodum est de ly rationale et risibile. eadem res propter varias proprietates et habitudines diuersa sortitur nomina.
¶ Septimo: stat aliquem habere charitatem et eum non acceptari a deo nec actus eius. ergo male dictum est.
¶ Respondetur ad sextum: charitas est suprema virtus habeintus quam pro hoc statu habemus. sed quia virtutes sine charitate non producunt actus meritorios: et ipsa etiam actus virtutum dirigit in debitum finem: dicitur forma virtutum: et earum mater. etiam dicitur finis virtutum. operationes ordinantur propter charitatem finis praecepti est charitas secundum apostolum Assumptum pro septima ratione non stat de lege.
¶ Uides quonam pacto charitas et gratia idemptificam tur. non est petenda pluralitas sine necessitate. sed alia ratione hec qualitas dicitur charitas: et alia gratia.
¶ Insuper. gratia est in essentia anime: et realiter in intellectu et voluntate: cum sunt vna et eadem res. nec pono distinctionem formalium more conterranei: sed solum discrimen in connotationibus vocabulorum hoc non obstante. in famato modo loquendi debemus dicere gratiam esse in voluntate et non in nudaessentia animae: sicut dicimus noticias esse in intellectu et non in voluntate nec in nuda essentia animae: hoc intelligentes si voluntas distingueretur ab intellectu et essentia animae: gratia ei inhereret: et non aliis. vel sic: aliis duabus iheret ratione voluntatis et non econuerso.
On this page