Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere naturae

CIrca istam eandem distinctionem rgat queritur tertio Utrum actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere nature qae UN hic tenet sanctus doctorquod non. x et propterea dicit in septimade cima distinctione quod attritio et contritio specie distinguuntur. licet sint circa idem obiectum adequatum: et hoc Dionysius cisterciensis insequitur. heresim addens: quod actus reproborum non sunt meritorii: quod Guido Carmelita cogebatur re trahere: vt ex articulis parisiensibus patet: et eodenmodo dicere debebat / quod Magdalena et nullus predestinatus demeruit: quod iterum est secunda heresis: sed quia hoc alibi improbaui institutum principale ratione prosequamur.

¶ Contra istam positionem arguitur probando quod actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere nature: de genere moris non contenditur: quia clara est responsio in illo. Ponatur quod Sortes diligat deum in peecato mortalisic scilicet quod illa dilectio erit actus bonus moraliter: penitudine ducatur Sortes: et continuet eundem actum scilicet illam dilectionem. tunc ille idem actus qui prius erat non meritorius efficitur meritorius: et de specie essentiali in speciem essentialem non labitur actus.

¶ Secundo arguitur ad idem. si actus meritorius et non meritorius non essent eiusdem speciei: hoc propterea foret: quia cause effectiue illorum actuum specie distinguuntur: sed hoc non sufficit: quia illo dato: actus precedens habitum et actus sequens hahitum non essent eiusdem speciei. Et vltra sequitur. habitus productus ab aliquo actu non inclinat in similes actus in specie specialissima cum actu a quo emersit. Et vlterius sequitur. si secundus actus sequens habitum distinguitur specie ab actu precedente habitum: quod habitus productus a secundo actu specie differret ab habitu producto a primo actu. Patet per fundamentum: quando cause effectiue in actibus vel habitibus intellectus vel voluntatis distinguuntur / tunc effectus distiguuntur. Et denique sequitur quod semper posteriores actus et habitus specie distinguuntur a precedentibus. Iste conclusiones sunt absone in morali philosophia: et contra doctrinam Aristo 2. ethicorum.

¶ Sed hic dicis quae actus precedens habitum et sequens ipsum (dum monaturaliter acquiritur) sunt eiusdem speciei: quia licet voluntas non potest ita intensum actum habere sine habeintu sicu cum hbeintu: tamen partem illius actus potest tenere sine habitu. Secus est autem de actu meritorio: a quo subtracta gratia voluntas nec potest totum actum nec partem eius continuare. Uere istud est voluntarium: ita facile potest dicere quod voluntas potest actum productum a gratia secundum totum vel secundum partem continuare in absentia gratie: non autem potest continuare actum in toto vel in parte ab habitu naturali productum. Nullum videtur discrimen. Tertio arguitur: diligat aliquis crebro Platonem charitatiue propter deum. a plerisque talibus generatur habitus charitatis. Modo habitus inclinant ad similes actus actibus a quibus emanauerunt.

¶ Quarto arguitur ad idem. ex ista positione sequitur quod actus charitatis est intrinsece bonus: sed nullus talis est dandus: prout nunc supponitur. Et quod sequatur / patet sic. non stat illum actum esse quiet eliciatur a gratia: et si sic / est bonus: et essentialiter talis: cum non stat ipsum esse quin sit talis.

¶ Quinto: ex ista positione sequitur quod aliquis actus a nobis libere elicitus habet vltimum instans sui esse completum. hoc consequens non admittitur: quod patet octauo physicorum. Probo tamen consequentiam. diligat Sortes Platonem actu intenso: vt octo / charitatiue. interea temporis peccet mortaliter per remotionem de presenti: et sit hoc instans remotio de presenti: tunc gratia vt octo est in hoc instanti: que in nullo instanti post hoc erit secundum se vel aliquid eius: semper loquor de actu producto a gratia et de actu ab ea non producto: quia si actum elicitum a gratia platonis deus non acceptaret / non esset meritorius: et esset eiusdem speciei cum actumeritorio sortis: sed hoc non est contra principa le.

¶ Propterea. Sexto ex hac positione sequitur quod aliquis potest mereri praiemium infinitum secundum legem: hocconsequens est falsum. Nullum em tale alicui viato¬ ri vnquam dabitur: ostenditur tamen consequentia. eliciat aliquis actum in instanti diligendi deum (sic doctor cuius est hec positio admittit) tunc si homo eliciat actum de necessitate continuat per tempus: alioquin non videtur quomodo aliquis potest euitare infinitatem meriti vel demeriti. Sed hac via euadere nequis quod probo. sicut ille actus in instanti elicitionis liber est: ita est in quolibet instanti continuationis cuius probatio est: quia in facultate sua est peccare mortaliter: quocunque instanti dato inchoare poterit illum actum: et quod primum peccabit mortaliter actus desinet esse: quia erat meritorius. ergo sponte iste actus continuatur.

¶ Septimo sic arguitur. idem actus credendi est elicitus a fide infusa et non a fide infusa in intellectu continuatus. ergo voluntas potest habere eundem actum numero vel in specie cum charitate et sine charitate: consequentia tenet. Tum primo non minor est voluntas in suo actu in hoc posse quam intellectus in suo. Tum secundo: principium sustinendi positionem in vtroque habet equale roburuProbatur antecedens. si quis assensisset huic christs morietur per breuem morulam ante mortem: et sic continuando vnum assensum post mortem christi: iam fides infusapost mortem non inclinabit: quia non est actus fidei / sed erroneus: ante mortem tamen bene in clinabat.

¶ Octauo arguitur. idem est actus fidei informis et fidei formate. ergo idem actus est meritorius et non meritorius. Propterea teneo quod actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3