Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An Adam cum auxilio Dei generali sine gratia Dei, hoc est sine Dei speciali ope poterat actum elicere bonum moraliter

N hac distinctione. 29. magister quaerit an homo ante peccatum eguerit gratia operanNte et cooperante. Conformiter ad hoce quaero solum vnam quaestionem: an adam cum auxilio dei generali sine gria dei. hoc est sine dei speciali operatione: poterat actum elicere bonum mora¬ liter.

¶ Pro hac questione pono conclusiones.

¶ Prima est. Adam sine gratia gratum faciente poterat elicere actu bonum moraliter.

¶ Secunda conclusio. Ada in statu innocentie non poterat elicere actum moraliter bonum sine speciali dei auxilio.

¶ Prior conclo patet. homo sine gratia in statu natu re lapse potest elicere actum moraliter bonum. ergo adam in statu nature integre poterat elicere actum bonum. consequentia tet. Adam erat pro illo statu vigorosior ad bene agendum quam ipse vel alius erat in statu nature lapse. Hic non loquor de homine christo vel christifera virgine antecedens patet ex distinctione praecedenti.

¶ Secunda conclusioprobat aucte: quia in lumine naturali probari nequit. Adam non poterat cum gratia quam acceprat esse bonus. ergo non poterat cum libero arbitrio sine speciaeli dei opeelicere actum bonum consequentia est euidens. antecedens patet per Augustinum de cor. et gratia. c. 417. sic dicentem / ista gratiam non habuit homo prius quam numquad malus esset. et sine qua etiam cum libero arbitrio bonus esse non possit. nec ipsum ergo deus esse voluit sine sua gratia quam relioin eius libero arbitio quin liberum arbitrium ad malum sutfiicit. ad bonum autem parum est / nisi adiuuetur ab omnimpotenti bono. quod adiutorium si homo ille per liberum non deseruis set arbitrium: semper esset bonus. sed deserut: et desertus est. et Enchiridion. c. 116. Aug. de statu primi hominis ante peccatum loquens: ait. et si peccatum in solo libero arbitrio constitutum esset: non tamen iusticie retinende sufficiebat liberum arbitrium: nisi participatione immutabilis boni diuinum adiutorium praeberetur. sicut em mori est in potestate hominis cum velit: et nemo est quin seipsum nihil aliud dica vel non vescendo possit occidere. ad tenendum vro vitam voluntas non satis est. si adiutoria siue alimentorum siue quorumcunque tutantium desunt. sic homo in paradiso ad se occidendum relinquendo iusticiam idoneus erat per voluntatem: vt autem ab eo teneretur vita iusticie: parum erat velle nisi cum ille qui fecerat adiuuaret.

¶ Tertiegconclusio. Adam in statu innocentie cum gratia gratu faciente poterat cum sola dei influentia genali actum elicere moraliter bonum. probatur hec conclusio aucte augu. yponem. responsione tertia in principio: vbi recitat vnum errorem pelagii ait. iterum posse dicunt hominem per liberum arbitrium per se sibi sufficientem implere quod velit. et sel tur. Respondemus neminem per se posse sibi sufficere implere quod velit recte dicimus: nisi prothoplamstum solum potaisse cum voluntas liberi arbitrii fuisset sana. ad hoc scripturam introduxit inquiens. audi quid dicat scriptura sancta ecclesiastico libro. deus: ab initio fecit hominem et reliquit eum in manu consilissui et reliqua. Quid est autem: reliquit eum in manu consilii sui: nisi dimisit illum in possibilitate arbitri sui in manu enim possibilitatis intelligitur. ipsa est prima gratia qua primus homo stare potuisset. si (secudum nature doni madata) voluisset. ergo aug. voluit diciture quod adam cum gratia: quam habunt a deo collatam: poterat seruare mandata dei si voluisset sine speciali dei auxilio.

¶ Preterea: Augustinus in de bo. perse. non multum post principium: dicit quod non inferriin temptationem et non discedere a deo: non est omnino in viribus liberi arbitrii quales nunc sunt. fuerat autem in homine antequam caderet.

¶ Insuper arguitur ad idem non debemus illud negare ab adam nisi doceatur de opposito. sed doceri non potest.

¶ Finaliter. nos alii in statu nature lapse istud cotrahimus tamquam penam ratione peccati: sed in statu nature integre adam adhuc non peccauit. ergo non congruit penam praecedere peccatum.

¶ Correla rie sequitur adam: poterat cum auxilio minore plus facere in statu nature integre quam lapse potest post transgressionem primi parentis requiratur auxilium dei speciale ad bene moraliter agendum: et tale auxilium non require bat in statu nature integre. patet etiam correlarium. per augustinum: tertio: de libero arbitrio. capitulo quarto. dicentem quod adam et eua cum primo peccauissent / et in errorem et in erumpnam et in mortem praecipitatis sunt. hoc magister distinctione 25. c. septimo et octauo prosequitur ad longum: quomo adam in naturalibus est vulneratus et in gratuitis spoliatus de hoc inferius ioquimur an per peccatum naturalia diminuantur. dignus erat priuari parte scientie quam habuit qui vxori consentit quae volebat scire sicut deus creatore suo relicto.

¶ Contra ista arguitur. adam habebat idem ingenium post peccatum quod ante peccatum habebat. ergo poterat ita bene iudicare post peccatum sicut ante peccatum et ita bene agere cum equali ope.

¶ Secundo arguitur. ignorantia inuincibilis ex cusat a toto. et omnis ignorantia quam quis non potest vincere est viro inuincibilis vt superius dixidistinctione 22. sed adam vel alius homo in statu nature corrupte sine dei ope non poterat vincere quid agendum quid vero relinquendum.

¶ Ad primum istorum nego consequentiam vt patet de infirmo non sic vidente a remotis vel a propiquis sicut sanus videt. naturalia ade erant multum depressa in penam peccati commissi sicut naturalia demo nis: de quibus scilicet angelo et homine loquitur augus Enchi. c. 28 sic inquiens eis volentibus substeintrauit ignorantia rerum agendarum et concupiscentia noxiarum.

¶ Ad secundum concedo quod ignorantia inuincibilis excusat a toto Ad aliam propositionem / Omnis ignorantia quam quis non potest vicere est ei inuincibilis: aliqui hoc negarent. patet de illo qui ex culpa cadit in amentiam vel temulentiam: sed quia non opinor ita cum eis / concedo illam propositionem dico homo cum adiutorio dei potest hanc ignoram tiam vincere quam deus ei dabit: nec ab eo quod tollit sine culpa: et quidem graui vel multiplici: previa.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1