Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An homo potest se immunem praeservare a peccato

¶ Questio tertia. Tertio circa hanc distinctionem queritur an homo potest se immunem praeseruare a peccato:

¶ Respondetur per conclusiones: quarum pri¬ ma est. multa peccata homo de necessitate incurrit si non iuetur a deo speciali dei ope. probati homo tenetur ad multa praecepta que homo non potest complere debite sine auxilio dei speciali. et licet homo non sit transgressor preceptorum multorum faciendo actus moraliter bonos in mortali: tamen requiritur actus moraliter bonus. alioquin peccatum incurritur.

¶ Insuper. occurrit crebro occasio peccati quam homo non adiutus non potest vitareet superare. igitur peccat nisi gratia dei putus fuerit.

¶ Secunda conclusio. dato quod gratia dei specialis preueniat verum potest peccare probatur. potest non vti beneficio dei cooperante et preueniente voluntate ad bonum. ergo tunc peccat

¶ Tertia conclusio. homo gratia dei communi adiutus potest euitare diu mortale committendum beat gratia gratis facientem. probatur. doctores facidifficultatem in. 17. distinctione quarti de illo qui mortaliter non peccat in toto anno: Ine is ad confessionem teneatur: et diuersimode respondent: vt in loco allegato dixi. et istud non quererent nisi hoc omnes supponerent et quodammodo ita in se esse putarent.

¶ Preterea: onus christi est leue et iugieius suaue Mathei. xi. et hoc non esset nisi homo posset diu euitare mortale. in priori parte conclusionis per gratiam dei auxilium speciale intelligo. quia sic frequenter capio in hac distinctione.

¶ Preterea prohibetur homini non peccare mortaliter sub pena dampnationis eterne. et tale non prohiberetur a deo si homo non possit illud seruare. et iste habet etiam gratiam dei que cooperatur ad bonum et malo resistit.

¶ Quarta conclusio. existens in vno mortali gratia speciali dei adiutus potest diu caune aliud mortale comittat. Probatur hec conclusioper secundam probationem conclusionis precedentis: est ei prohibitum non peccare nouo peccato et cusa

¶ Secundo. habens gratiam cum auxilio dei hoc potest seruare. sed gratia gratum faciens non infinite adiuuat. ergo liberum arbitrium bene se regens fugiendo occasiones peccatorum / potest tantum iuuare sicut concursus gratie ad cauendum a peccato

¶ Quinta conclusio. homo gratia dei adiutus potest cauere ne peccet vllo peccato veniali delil rato: et etia ne peccet motum secundo. primo ad bretempus. probatur. prohibitum est viro peccare veniali aliquo vel aliquibus sub pena temporali. et nichil precipitur nisi rationabile. ergo homo potest ab vno veniali et omnibus occurrentibus pro temporeeuitare.

¶ Sed dicis. si ab vno euitet: occurrit materia alterius. et sic in aliquod veniale incidit quemadmodum existens in naui multa foramina habente. et aquam omnia foramina petente: quodlibet foramen potest obstruere ne ingrediatur aqua: sed non omnia. sic in proposito.

¶ Contra: non est simile. aqua ex omni parte naturaliter ingreditur: et sorte vnum foramen obstruente in aliis foraminibus ingreditur aqua. sed non est necesse materiam peccati venialis occurrere: saltem tot materias simul. et si occurrant: sortes potest conuertere se ad passionem christi ad laudandum deum / vel ad aliam bonam theoricam profunde: sic scllicet: quod nullum actum malum ha¬ bebit: et sic non peccabit.

¶ Sexta conclusio. est valde difficile homini de lege communi eunitare omnia peccata venialia in longo tempore quinin aliquod incidat. de communi lege: scimus virginem omnis peccati fuisse immunem. et baptizatus primo veniens ad an nos discretionis potest protempore dormire quam primum venit ad discretionem / et postea esse demens sine sua culpa: et tunc non peccabit. intelligo de vtente ratione. hec conclusio probatur quotidiana experientia. Uix labitur septimana vel dies naturalis quin committi mus vel omittimus aliquid quod nobis displicet. cum noctu recolligimus nostram vitam diei preteriti: occurrit nobis / vel stulte et imprudenter locuti sumus / nos laudando directe vel indirecte: vel minus prudenter vel ociose loquutos fuisse: vel alios subitos motus habemus. probatur hec eadem conclusio per illud quod scribitur prouerbiorum 24. Septies e enim cadet iustus. vbi glosa. singulis diebus penecessitate vel fragilitatem carnis / vel nolentes vel multi peccamus. Et grego. octa. moralium. quedam sunt peccata que a iustis vitari possunt: et sunt non nulla que ab eis vitari non possunt. exemplificauit de peccato cogitationis. et idem (super illud mathei. 4. ductus est iesus in desertum) ait. nos cum temptamur plerumque in de lectationem et in consensum labimur: quia de carnis peccato propagati in nobis etiam ipsis gerimus vnde certamina tollemus. et Augustinus de bono virginitatis cum dicit se non contendere contra opinantes: contrarium istius conclusionis addit: quod certum erat quod ipse nullum fuerat expertus adhuc. et Bernardus de dispensatione et praecepto. fateor sane impossibile cuiuis mortalium vel venialter inter dum non delinquare et in perceptis non obedire.

¶ Contra quinta conclusionem arguitur. ho potest euitare vnum venia le per breue tempus: et omnia venialia ex quarta conclusione sit illud tempus duarum horarum gratia exempli. tunc resistendo ho erit fortior. ergo potest magis quam antea resistere per crementum gratiae et boni habitus.

¶ Secundo arguitur. sortes potest euitare venialia omnia per tres horas quibus studet profunde. et qua ratione istis tribus eadem ratione aliis tribus horis / et aliis tribus. et sic de centum mille horis: semper addendo tres horas.

¶ Tertio arguitur. homo tenetur sub pena peccati venialis vel venialium euitare omnia venialia per totam vitam. vel istud potest de communi lege implere vel no. Si primum adimpleat: et tunc conclusio quinta est falsa. si non potest ergo homo tenetur ad impossibile: quod est contra Hieronymum in explanatione fidei. ecce verba hieronymiExecramus (inquit) eorum blasphemiam qui dicunt impossibile aliquid homini a deo esse praeceptum: et mandata / non a singulis / sed ab omnibus pose in communi seruari. et paulo post. etiam illos errare bscimus qui cum manicheo dicunt hominem peccatum vitare non posse quam illos qui cum Iouiniano asserunt hominem non posse peccare.

¶ Quarto arguitur. Mattbei. xi. in probatione diximus onus meum leue et iugum meum suaue.

¶ Ad primum harum trium rationum et ad secundam simul dico non esse idem in magno tempore et in paruo: licet homo sit fortior quantum est ex parte eius. Ratio. stat plures peccatorum impulsus et tecum luctatores occurrere in magno tempore quam in paruo. et per consequens citius succumbes. patet in simili de luctante primo cum vno / postea cum nullo: demum veniunt. 4. vel quinque simul tecum luctari. vnus te prosternit. et patet simile de aqua velociter ruente cuius impetum si vno loco pede vel cespite impedias: in alio loco satis vicino suum cursum te inuito capit. non quod sit omnino simile committere malum est liberum sed ab omnibus malis cauere est nobis. difficillimum nobis inquam in statu nature corrupte: vt experimurAliud erat in statu nature integre. Nonne vides facilius est incedere: orare: studere: vel aliquid boni facere per breue tempus quam per longum. et licet idem sit ex parte vnius comparate ad aliam: vel trium horarum ad alias tres comparatas. non est idem ex parte multarum horarum. si essent. 20. tibi equales in fortitudine: si primus te non vincat: propter tuam debilitationem tandem vinceris ab vno. stat in principio bene ores vel cogites: tandem debilitaris et alicui cogitationi perniciose vel suggestioni das aditum. couertis te ad studium sanctum vel orationem quatenus a peccatis te preserues: interim tibi occurit motus subitus superbie circa materiam studii / vel deuotionem tuam: quia es alio melior et quando ita esset quod per vnam horam vtendo ratione nullo modo peccares: stat tamen in maiore tempue: vt in 24. horis: si ratione vtaris / in illis in aliquo offendes. tempune sompni vel amentie non vteris actuali ratione: propterea de illo tempue loqui non oportet. propterea dicas experientia cum psalmi sta. delicta quis intelligit: et rogens deum te preseruare a peccatis immunem.

¶ Sed dicis: in Ioanne euangelista est apparentia nullum erat veniale tempue quo dicebat / si dixerimus quam peccatum non habemus nosmetipsos seducimus et veritas in nobis non est. ergo poterat se dicere esse omnis peccati expartem.

¶ Respondetur consequentia est nulla. non licet viro dicere verum nisi certus si de vero: ne mentiant. tateor etiam ho non det dicere oppositum. Sciebat beatus ioannes hec simul stare. non sum in vllo pccato: et ego non possum licite dicere ego non sum in peccato. simile est de apostoso: nichil michi consciua sum sed in hoc non iustiticatus sumac si diceret: non habeo conscientiam de vllo pccato s3 non propterea sequitur ego sum totaliter purus.

¶ Ad vltimum argumentum concedo quod ho tenetur euitare omnia pccata in tota vita sua: et illud est possibile. non implicat contradictionem vt patuit in beata virgine. sed est difficile seruatu. cum petrus ad Galathas 2. secundum communiorem viam peccauit venialiter: non mirabere si tibi illud seruare est difficile. et sic concedo quod homo obligatur ad aliquid vel aliqua que seruare est difficile. immo de communi lege impossibile. hoc tet Aug. primo libro retractationum dicens quaedam necessitate fieri ab homine quae mala sunt. sed quia hieronymus videtur dicere oppositum: magister distinctione 26 capitulo penultiuo ad concordiam reducere elaborat asserens quam Aug. loquitur de venialibus secundum statum huius miserie: ad quam peritio net ignorantia et difficultas. Hieronymus loquitur de mortali potissimum de homine secundum statum liberi arbitrii ante peccatum.

¶ Et tunc oportet respondere ad quartum quod est replica contra hanc difficultatem: ad quam dico. interdum lex dei vocatur facilis: vt in auctoritate allegata: et Deutero. 20. Mandatum quod ego praecepitibi non supra te est: interdum difficilis: vt Matthei 7. Intrate per angustam portam: quia lata porta est spaciosa via quae ducit ad perditionem. et multi sunt vocatipauci vero electi. Medium in quo residet virtus habet artitudinem. extrema viciosa in infinitum protendum tur vt Pitagorici tradunt. Et vno modo quis est bonus multis modisque nephandas 2. Ethicorium.

¶ Respondetur. diligentibus deum et cooperantibus et bene vtentibus naturalibus lex dei est facilis Nv U ssecund istud psalmiste / quoddilcia faucibus meis eloqua tua. pars 11. et dulciora ss iper mel et fauum. po. 18. male viuentibus est difficilis. none vides iugum collegii montis prob i et ingeniosis studentibus est facile improbis defficile.

¶ Sed pro neruo argumenti frangendo replicare potes. etiam boni non possunt diueuitare omnia peccata. ergo simpliciter lex dei est difficilis: et non leuis.

¶ Dico: licet sit difficile cauere ne homo peccet pro statu nature lapse / saltem veniali N2. C x lx. vter: multiplex est remedium ad omnia mala purganda: que quidam remedia sunt intra nos. sicut non labitur naturalis dies vel duio dies in quo sortes non offendit in aliquo sic quolibet die qudo vadit cuber tum potest purgare conscientiam suam detestando male facta. et led peccata sicut onus graue grauata essent super eum / more psalmiste: potest cum eodem cum fletu sternere stratum suum et cum lachrymis ipsum rigare: et omnia iniquitas (quecumque fuerit) abolebitur. et si non habeat tam pulchra naturalia et habitum fiendi cum psalmista: potest detestationem interiorem ad nutum prouocare. licet detestatiorite circunstantionatata non potest haberi sine auxilio dei speciali: experimur (cum volumus / deus nobis in illa coassistit: et ita facit nissi homo se extreme indignificet / vt Pharao:

¶ Nunc vidimus: prudens potest se integro anno et amplius a mortali preseruare: non exponendo se fluctibus seculi / vt religiosus stans in cenobio (sicut piscis in aqua) in quo seruaturritus patrum institutus / vir stu4s diosus stans in suo studio lectura vel scriptura pe bonus sacerdos / agricola vel viticola timorem domini habens / inter bonos viuens vicinos. diffic. le est tamen per communem legem diu viuere vtendo ratione sine veniali. Aliqui minus aliqui vero magis non peccan(tes venialiter viuunt secundum excessum bonitatis et paucas occurrentes temptationes vel plures. propterea non potest dari prefinitum tempus variis nec eidem. cum in vno tempore est melius dispositus quam in alio: et pauciores eidem occurrunt temptationes vel plures. et licet difficile est cauere quin homo venialiter peccet: facile est resurgere. et sic lex dei est seruatu facilis: sic scilicet: quod habeatur finis legis / scllicet / claritas et vita eterna.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3