Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An iustitia originalis reddit voluntatem promptam Deo parere et harmoniam inter vires inferiores et superiores

MAgister in hac distinctione 30. causapum nobis inutilem peccatorum aggreditur: quod nobis vtile iem vt cognoscatur. non euitatur malum nisi cognitum. et primo de oriAginali (quod ab origine cnotrahimus loquitur. Circa quam distinctionem sex formabo quaestiones. Prima erit de iusticia originali. quia originale diffinitur per carentiam iusticie originalis. et cum iusticia originalis in quid nominis originalis cadat: congruit prius de ea loqui. secundo inqcram de natura peccati originalis: et que nam res ipsum est. tertio: an omnes paruuli concipiantur in peccato originali: et quia solet apud aliquos esse controuersia an dei genitrix sit in originali concepta. quarto super hoc quaestionem formabo. quinto an aliquid alimenti transeat in veritatem humane nature. Sexto et vltimo an generatio sit de substantia generantis vel de superfluo alimenti. Quo ad primum quero talem titulum questionis: an iusticia originalis reddit voluntatem promptam deo parere et armoniam inter vires inferiores et superiores /

¶ Pro solutione questionis pono aliquas conclusiones: quarum prima est. iusticia originalis non erat gratia infusa.

¶ Secunda: iusticia originalis non est habitus acquisitus ad iusticiam legalem vel particularem inclinans: de qua aristoteles quinto ethicorum loquitur: et iustinianus institu de iusticia et iure inquiens / "iusticia est constans et perpetua voluntas ius suum vnicuique tribuens".

¶ Tertia conclusio. iusticia originalis erat quida hitus vnus vel plures homini a deo supernaturaliter infusus vel infusi.

¶ Quarta conclusio. Iusticia originalis fecit tranquillitatem inter vires superiores et inferiores et inter homtem et deum.

¶ Prima conclusioprobatur. gratia crebro amittitur et recuperatur: non autem originalis iusticia: igitur. secundo. gratia sufficit ad merendum: non autem iusticia originalis: igitur.

¶ Secunda conclusio probat. prima iusticia de qua loquitur secunda conclusio est habitus acquisitus amissibilis et acquisibilis naturaliter: non sic iusticia originalis. igitur.

¶ Tertia conclusio probatur nullus habitus acquisitus ex naturalibus potest haenre illos effectus qui iusticie originali attribuuntur: vt pote facere pacificam armoniam appetitus sensitiui ad rationem ita quod nulla esset rebello in homine. quod homo non verecundaretur de membris genitiuis nudis plusquam de digito: in argumentum cuius adam et eua post peccatum ex foliis arborum fecerunt eis perizomata ad membra genitiua tegenda: qui de ipsis an te peecatum non erubuerunt. homines non mortui fuissent illa stante: qua sublata in penam peccati mortem incurrunt. et cum nullus habitus na¬ L. N 1turaliter acquisitus potest hos effectus habere et ex scriptura hos effectus probare possumus: consequens est quod erat habitus supernaturaliter infusus: quoderat probandum.

¶ Quarta conclusio probatur quo ad priorem partem ex dictis in conclusione precedenti et ex his que magister sententiarum distinctione 24. secundi. c. secundo: ponit. omnes concedunt in ad non erat rebellio carnis ad spiritum. et hoc non potest fieri si ne aliquo habitu bono vel speciali manutenentia dei. secunda pars patet. homo potissimum habet respicere deum eum diligendo: et eius precepta seruando. et ad hoc facile faciendum datus est hic habeintus: quemadmodum nunc datur charitas infusa

¶ Contra has conclusiones sic argumentor. bti in partria non habebunt iusticiam originalem: in quibus nulla erit rebellio carnis ad sptum ergo non erat ponenda iusticia originalis in primis parentibus ad hoc quod fiat in eis tranquillitas.

¶ Confirmatur hec ratio: quicquid deus potest facere mediante causa secunda deus potest facere se solo. sed cum iusticia originali potest facere armoniam sensus ad spiritum. ergo hoc potest facere se solo.

¶ Tertio arguitur. vel iusticia originalis est virtus theologalis. et hoc non sunt nisi tres / fides / spes / et charitas. vel moralis: et hoc non: quia respicit deum prosuo proprio obiecto

¶ Quarto arguitur. si iusticia originalis est talis virtus infusa: danda est vna iusticia originalis acquisita ex actibus elicitis producta ab illa iusticia originali. quemadmodum est nunc charitas acquisita genita ex actibus charitatis infuse.

¶ Quinto arguitur. dato quod iusticia originalis inclinasset voluntatem ad prompte et delectabiliter parere deo: tamen appetitus sensitiuus fuisset inclinatus ad prosequutionem sui obiecti delectabilis per sensum apprehensi. et appetitus sensitiuus: licet sit rationalis per participationem: ex primo ethicorum. non obstante voluntas non principatur ei principatu desposito: sed politico primo politicorum. ergo sensualitas potest rationi et voluntati contra ire: ymmo dolor fuisset genitus in sensualitate per hoc quod non fuisset coniuncta suo obiecto apprehenso. et voluntas est apta nata condelectari et tristari appetitui sensitiuo cui coniungitur: quemadmodum intellectus intelligit id quod sensus apprehendit.

¶ Sexto arguitur. huiusmodi habitus non possunt saluare naturaliter omnia quae iusticie originali at tribuuntur: sed oportet recurrere ad dei manutenem tiam. et sic superfluit hic habentus: cum manutenentia dei sine habitu ad omnia valet. assumptum patet. poterat esse tonitruum in paradiso auditum. illic est locus calidus: et per consequens materia tonitrui et causa effectiua eius. ergo fuisset ex illo sono dolor in auditu ade. similter poterat audire clamorem pauonis vel rugitum asini: qui non est delectabilis similiter in paradiso fuissent bruta que monstra genuissent: et sic videre poterat turpe visibile a quo potentia visiua resiliisset tanquam ab obiecto discouenienti. nec habitus aliquis ab his impedire poterat. igitur.

¶ Septimo arguitur iusticia originalis stetit cum mortali peccato. patet prothoparentes non erubuerunt de eorum nuditate post comestionem eue: vt patet genesis tertio nec feceturt adhuc perizomata: ergo adhuc erat tranquillitas in membris: et tamen non erat iusticia originalis. quod patet. secundum communem scholam iusticia originalis non compatitur mortale: ymmoopinio est celebris quod veniale non compatitur. et cumtunc erat tranquillitas inter carnem et spiritum: et iusticia originalis erat ablata: hic effectus non est ascribendus iusticie originali.

¶ Respondetur homo potest (si velit) propter aliquas istarum rationum dicere quod iusticia originalis non est aliqua qualitas superaddita naturalibus: et hoc duobus modis. vno modo quod homo in naturalibus (si non esset peccatum) aliter se haberet quam nos habeamus nos. nos experimur pro hoc statu quod sensualitas contra rationem insurgat et interdum est difficile rationi sensualitatem compescere. non esset il la difficultas ante peccatum. et iusticia originalis nichil aliud est quam ordo illarum potentiarum armoniam inter se habentium: et in or¬ diue ad deum. sedpcto admisso / non stat ille ordo: sed gens contra gentem insurgit: et sic dicitur corrumpi iusticia or iginalis. non quod illa res corrumpitur: sed corrumpitur in esse iusticie: quia non est illa iusta obedientia quae prius era in penam peccati. nec oportet respicere ad philosophos qui non posuerunt alium statum a statu in quo concepti sumus. putabant eim quod non esset alius status. secundo modo sic. manet idem modus potentiarum tentendi in sua obiecta nunc sicut in statu innocentie. sed deus pro illo statu manutenebat potentias ne ineffrenate tenderent in sua obiecta. modo in penam peccati relinquit potenti as actionibus suis vt ab obiectis moueantur. differunt iste due imagnationes. secundum priorem alius erat ordo potentiarum in ordine ad su a obiecta pro illo statu ab ordine potentiarum in hoc statunature lapse. nec ad philsophos habendus est oculus vlnos iungimus fidem cum experientiis: ipsi autem solam experientiam cognouerunt. secundus modus ponit idem: sed manutenentiam dei specialem pro illo statu vocat iusticiam originalem. et sic ex vtroque modo per peccatum corrumpitur iusticia originalis: licet illa res quae est iusticia originalis non corrumpetur. licet fides ponat illam iusticiam originalem per peccatum fuisse desertam non tamen ponit qualitatem de prima spem qualitatis fuisse per peccatum corruptam.

¶ Sed tenendo communem viam ponam aliquas notaciumculas: quarum magna pars ex tertio nota euadet. postea ad argumenta respondebo directa in oppositum: quorum aliqua sunt sophismata contra conem modum et requirunt solutionem de veritate. aliqua probabiliter concludunt propositum.

¶ Scito: habitus bonus voluntatem inclinat vt ipsa feratur in deum et in illa quae dei sunt et de natura habeintus est facere subiectum prompte et delectabiliter exercere suum actum circa suum obiectum nisi actus sit circa obiectum tristabile: vt in multis actibus fortitudinis et penitentie. aliquis potest habenre habitum virginitatis vel alterius castitatis in voluntate vt ei continere in praesentia pulcherrime mulieris non est difficile: et oportunitate data: sic scilicet: quod ratio et bonus habeintus magis inclinet voluntatem ad abstinendum quam obiectum ipastet (puta melier pulchra) alliciat in illecebram. patet de temperato in gradu et de hahente castitatem in gradum heroico. et licet esset difficultas in sensualitate ad hoc quod relinqunt prosequutionem obiecti ei conuenientis. et per consequens dolor: et etiam ex consequenti tristicia in voluntate si non esset habentus. quia voluntas est nata condelectari et tristari cum appetitu sensitiuo cui coniungitur. sicut intellectus est natus intelligere hoc quod per sensum sentitur. tamen hintus potest tantum allicere voluntatem in oppositum vt ipsa magis trahatur ad respuenda venerea quam sensus inclinet ad illa prosequenda: et sic nulla erit difficultas nec tristicia in voluntate. sed adhuc in homine esset rebellio. quia vires inferiores vt semsualitas aduersatur rationi.

¶ Propterea satius est dicere: ponitur in quolibet appetitu ta sensitiuo quam intellectiuo suus habeintus potentiam inclinans conformiter ad rectam rationem. et sic non erit maior difficultas in aliqui sensuad refugiendum prosequutionem sui obiecti conuenientis quam in voluntate. obiectum sensus non infinite allicit appetitum sensitiuum ad prosequutionem obiecti. quod patet si nullus esset hitus in appetitu sensitiuo: ratio et voluntas possunt appetitum sensitiuum moderari. et per consequens cum obiectum non infinite attrahit ad se appetitum: habitus aliquis in eo existens potest tantum inclinare appetitum sensitiuum ad fugam ob secti apprehensi sicut obiectum apprehensum attrahit. et tunc nulla erit rebellio in homine. sic imaginor de adam. habebat in voluntate habitum allicientem ad bonum: quod multo fortius coniungebat eum fini vltimo quod gratia et in quolibet appetitu sensitiuo erat magnus habitus inclinans potentiam ad fugam obiecti ei conuenientis a natura / conformiter ad rectam rationem sicut in temperato. cum itapotest in nobis fieri: et adam nobiliores habuit habitus: quid mirum quod adam per habitus eius (quibus dotatus erat) abstineret ab illecebra: sicut multi philosophi et probi viri a multis obiectis delectabilibus abstinuerunt. turpe reputabat demostenes formosam illam laidam attingere inquiens. non opemere ita care penitere. quare ergo non poterat adam vel eua talibus dotari habitibus et ratione vt viciis nullum daret aditum. Melius est ergo ponere multos habitus quorum quilibet est iusticia originalis. sed ille qui est in voluntate est precipuus: propterea vna iusticia originalis vocatur. vel iusticia originalis potest capi collectiue vel diuisiue. et secundum hoc vocari vna.

¶ His suppositis ad argumentorum solutiones deuenio. dico quod duo prima concludunt sufficienter quod deus potest omnia sine habitu facere que ponuntur fieri cum habitibus. sed hoc concluderet nullos habitus esse in nobis: cum potest supplere vices habituum omnium in efficiendo actus. an in patria sit habitus vel non: incertum est. citius puto non esse habitum. capit illic curam peculiarem eorum que in celo continguunt. et habitus soli cum influentia dei generali / et speciali (qualis in hoc mundo datur) non sufficiunt pro his que illic continguunt. secus est in hac vitaex actibus habitus naturaliter generantur. et fide et sufficiente constat auctoritate aliquos habitus produci. Nunc autem sunt tres virtutes theologie: sed olim in statu innocentie erant quattuor cui applaudit apols prime ad Corinthi. 13 inquiens. nunc manent fides / spes / charitas tria hec. notanter nunc. Olim in statu innocentie erant quattuor

¶ Ad quartum. si adam stetisset poterat habuisse habitum naturaliter acquisibilem qui fuisset vocatus iusticia originalis acquisita. sed quia non est talis actus vel habitus in nobis nuc: nichil facit contra nos.

¶ Ad quintum pono in quolibet appetitu sensitiuo suum hintum: qui dici potest iusticia originalis. sicut in appetitu sensitiuo et in voluntate ponitur hitus temperantie: licet vnus sit alio principalior.

¶ Ad sextum nego quod hmoni hbitus non praesent saluare omnia quae iusticie originali ascribuntur. et quando dieis. adam audiuisset sonum displicibilem a tonitruo pauone vel asino. dico non oportet. habebat sensus viuaces optine dispositos non passus fuisset dolorem a talibus obiectis. videmus ab eisdem obiectis potentia indi¬ sita dolorem patitur: quem non patitur potentia bene disposita infirmus capanam bene sonantem audire non potest quam iucund e audit bene dispositus. et palatum infectum habens iudicat cibum bonum amarum. secundo dicitur. si talia displicibilia audiuisset eis bene vsus fuisset.

¶ Ad sex tum vbi dicis / iusticia original stetit cum mortali pec . e cato. hic est multiplex modus respodendi. Nieo lyram. genesis tertio dicit: iustitia originalis est gitr gratis data: et non repugnat mortali peccato. sed istd est T 5Na¶ . C contra omnem schol a licet aliqui teneat (vt superius diximus) quod iusticia originalis compatiat veniale. sapiem / tes agminati in sententiis non admittunt quod compatiatur vllomodo mortale. si vnum admisisset plura admisisset. et sic per mortale fuisset amissa: quod est falsum. licet potest dici gratia gratis data: quia non esti gratum faciens: tamen illa gratia quae est iusticia origina non admittiti/ vnquod mortale. Paulus brugesis in additione illius textus postillatorem castigare elaborat in primis dicit / licet gratia gratis data maneat cum motali: impossibile est quod iusticia origialis cum morta¬ N 2 6 v. li maneat. dicit licet peccatum erat per euam inchoatu: non erat consumatum / quousque adam conedit. Insuper. licet adam Tv7 prN. q. voluit comedere: antequam comedit / non erat peccatum xN. C. r in actu interiori: sed solum in actu exteriori. lex prohibet manum: non autem anim. dicit insuper tam adam quam eua peccarunt aliis peccatis mortalibus: vt supbia: tamen praeceptum erat de non comedendo fructum. quilibet doctus videt quam dissuta est hec responsio. primum dictum viri repugnat cum vltimo et aliis dictis suis licet peccatum erat inchoatum in eua et non consummatum quousque adam coedit: remanet punctum quod eua erat in mortali et adhuc in iusticia ori. gintali et abo peccato supebie peccarunt mortaliter antecomestionem. ergo incidit in illud quod in nicholao repraehendit. falsum est quod dicit quod consensus in comestionem non erat prohibitus. qui adulterium vel vitium aliquod prohibet: consensum in illud vitium prohibet. lex prohibet tamanim quam manum: sed pro animo legis penam non infligit.

¶ Doring. in correctione corruptorii (vt suis verbis vtar) nititur facere eos conuenire in vnum. dicit quod iustitia originalis multos habet effectus: vnum principalem: alios secundarios. principalis fuit ordinatio voluntatis in deum. secundarii effectus sunt preseruatio a siti et passionibus et tranquillitas virium sensitiuarum ad rationem. oppositum effectus principalis / est culpabile. oppositum effectuum secundari orum / non est culpabile: sed potius penale. permortale peccatum ceciderunt parentes ab effectu principali quia voluntas eorum ad deum fuit inordinata sed secundarii effectus non sunt sequuti. dicit quod ita ipse scripsit in sententiis.

¶ Dico. iste circuit difficultatem et non capit nodum argumenti. lepus iacet in hoc vlhostquam peccabant interius illa quaelitas quae est iusticia originalis fuit ablata vel non: quicquid sit de effectibus eius. si sic redit positio nicholai. si non redit positio alterius quo ad vnam partem. notum est enim quando peccarunt erant culpabiles: sed adhuc non erubuerunt.

¶ Dico aliter ergo ad argumentum originalis susticia siue sit qualitas superadditalsicut tenet conis schola quam sequor) vel deus preseruans seimagiationes pretactas: nunquam compatitur mortale peccatum. sed tunc restat soluere punctum argumenti dico quam primum eua peccauit ab ea originalis iustitia ablata est. si primum peccatu elicuit subito promuninstans sui mortalis fuit primum instans non esse iusticie originalis. si pure partibiliter elicuit mortale: vel timum instans non esse illius mortalis fuit vltimum in stans iusticie originalis sed decuit quod non pateret ad huc rebellio in muliere: vt expimentum caperet an vix deo pareret vel non. si mulier a principio post peccatum erubuisset: adam non commedisset. adam morcum consensit commedit. sed quia antequadm exterius commedit in voluntate peccauit: et quam primum peccauit sublata est ei iusticia originalis: sicut de muliere dictum est penes hoc quod elicuit actum mortalem in instanti vel successiue: conseruauit tamen deus armoniam virium inferiorum ad rationem / quousque commestio exterior facta est. sed iusticia ante erat ablata. quousque actus erat patens / noluit deus penam infligere: patens inquam / quantum est ex parte actus si aliqui fuissent praenentes. secundo demon erat praesens qui non poterat cognoscere animum ade deo non concurrente secundum comunem legem ad hoc quousque adam comedit. Etiam forte multi alii erant demones praesentes et etiam eua. deus eni sciebat ab eterno hec omnia futura. quod primum commedit adam (dicit scriptura) ad ti sunt oculi amborum. cumque cognouissent se esse nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi periomata. hoc est. cognouerunt inordinatum motum membrorum pudibundorum et erubuerunt: qui antea nudi et honeste incedebant: nec plus de membris illis erubuerunt quam de oculo vel naso. nos omnes 4. postillator et alii duo in hoc conuemimus quod non habuerunt inordinatum motum in membri: nec eos puduit an te actualem fructus commestionem. sed secundum postillatorem originalis iusticia stetit cum mortali commisso Purgen. melta dissuta dicit vt patet ex dictis. non erat sic exercitatus sicut Nicholaus interdum tamen addit. aliquid boni et realiter melius dicit qua nicholaus. si doring. velit sequi nicholaum: patet quid dicere debeat de hoc quod dicit de illo effectutranquillitatis: hoc omnes concedunt: et non poterant parentes deum offendere mortaliter / quam erat culpabilitas.

¶ Ecce iusticia originalis est multi boni habitus infusi voluntati et appetitibus ade: que fuisset equalis in omnibus secundum intentionem: sicut ipsum originale est equale in quo libet in quo est: vt patet per penam equalem omnibus in solo originali decedentibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1