Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De essentia iustitiae originalis

TErtio circa hanc distinctionem queritur: an quilibet naturaliter propagatus ab adam concipiatur in peccato originali. per titulum questionis christus excluditur. quia non est naturaliter propagatus ex semine viri et mulieris: sed ex purissimo virginis sanguine cooperante spiritu sancto corpus christi plasmatum est fuit tamen in adam secundum corpulentam substantiam sicut in abraham. et licet per conceptionem generum etiam femine intelligatur: sermo est de mulieribus in communi. quia de christifera virgine erit specialis questio ad partem perquam ipsa secluditur. propterea licet hic hoc non specificarem: sufficienter esset excepta. virorum modus est quando querunt aliquid in difficultate quae in modo loquendi crebriter valet vniuersale: vel quando querunt vniuersaliter et vniuersaliter respondent: et alibi ponunt aliquod speciale exceptum: primum dictum vniuersale limitare secundum exceptionem singularis vnius vel duorum. intelligunt non obstante gratia maioris specificationis mentis hoc hic appono.

¶ Ad titulum questionis scito hebreos dicere paruulos non nasci in peccato originali (vt paulus brugensis genere hebreus ad fidem conuerius Romanorum. 5. dicit) veritas tamen est in oppositum.

¶ Preterea ad quesitum respondetur affirmatiue. probatur hec conclusio per illud quod psalmographus scribit psalmo. 50. quoniam in iniquitatibus concepit me mamea. vbi ponitur plurale pro singulari. non est sermo de parentibus dauidis: quia non oportet quod ipsi peccaret in actu quo genitus est dauid. sermo est ergo de peccato originali in quo conceptus era¬

¶ Secundo arguitur ad idem per illud quod scribitur Romanorum. 5. per vnum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors: ita in omnes homini nes mors pertransit in quo omnes peccauerunt. et in eodem capitulo. per vnius: scllicet ade: imobedientiam peccatores constituti sunt multi. vbi glo. omnes sui. et ad epheseos secundo. eramus naturali ter filii ire sicut et ceteri. sed nullus est filius ire nisi propter culpam. et ad Romanos 1 5. in ada omnes peccauerunt. hoc conclusum est in concilio mile tanensi. Et Augustinus de fide ad petrum c. 26 firmissime tene et nullatenus dubita omnom hominem qui per concubitum viri et mulieris concipitur: cum originali peccato impietati subditum morti subiectum. et Iob. 13 omo natus de muliere breui viuens tempore repletur multis miseriis. et dignum ducis super huiuscemodi adducere eum tecum ad iudicium. vbi Augustinus yponem. in responsione. 5. reddens ei causam quare in iudicium adducitur ait. quis potest facere mundum de immundo conceptum semine: ob hanc igitur solam sordem peccati quam traxit: non de conlugii bono: sed de libidinis malo / paruulus breuis vite plenus iracundie est. decidit etiam vt flos: fugitque vt vmbra: nec permanet: ac in iudicium coram domino veniet iudicandus: cui nisi baptismi gratia per christum subuenerit: peribit de populo christiano. et cum tot erumpnas et penas patiatur paruulus / vt videre est: consequens est quod hoc est ratione culpe: iuxta illud Augustini. 3 de libero arbitrio. c. 26 Omnis pena si iusta est peccati pena est et supplicium nominatur. et Augusti. 13 de trinitate. c. 1. dicit: quod non solum ipsa mors sed omnia huius seculi maia / dolores / laboresque hominum de peccatorum / et maxime de peccati originalis meritis veniunt. oppositum est heresis notissima pelagii et iuliani. ergo conclusio non eget vlteriore testimonio.

¶ Contra hanc conclusionem arguitur sic. stransgressio ade non debet imputari paruulo in peccatum

¶ Insuper secundum Augustinum de vera religione adeo peccatum voluntarium malum est: vt nullomodo sit peccatum si non sit voluntarium. et 3. ethicorum. ceco quis improperabit. modo nulla trasgressio in pruulo est voluntaria: cum adhuc velle non habet / nec nolle. ergo nihil ei imputatur. ergo probationes adducte de erumpnis quas paruulus patitur quod sunt ratione culpe originalis sunt nulle.

¶ Tertio arguitur. bos famen sitim / et mortem patitur que non sunt ratione culpe. ergo eodemmodo est in paruulo. sunt pene naturales omni animali debite.

¶ Ad primum conx cedo quod paruulus non punitur ratione peccati ade: sed ratione proprie culpe. vnde Ansel. de conceptu virgina. c. 26. dicit. cum dampenatur infans pro originali peccato non dampnatur pro peccato ade: sed prosuo. nam si spse non haberet suum peccatum: non dampernaretur. similem sententia ponit Augustinus in epistola ad marcellinum respodendo ad quoddam argumentum pelagii. dicebat pelagius / nulla ratione conceditur vt deus qui propria peccata remittit vt imputet aliena. Respodet Augustinus: remittit. sed spiritu regeneratis: non carne generatis. imputat vero: no iam aliena: sed propria. auctoritates scripture ad hoc sunt satis expresse. in peccatis meis concepit me mater mea: et similiter de au¬ ctoritatibus apostoli allegatis. ex hoc patet solutio primi / quod peccatum ade non imputatur paruulo.

¶ Ad secundum argumentum quod assumit / omne peccatum est voluntarium. distinguitur. vel voluntarium formaliter semper in illo cui imputatur: et sic nego. vel antecedenter voluntarium vel originaliter voluntarium: et sic concedo.

¶ Peccatum dicitur voluntarium tripliciter. vnomodo quando actus est a voluntate sponte elicitus vel imputabiliter omissus in ipso cui in persona imputatur. Secundo modo aliquid est volitum in generali. sicut cum aliquis suo procuratori dat facultatem negociandi vel aliquid faciendi: volens quod quicquid procurator gesserit ab eo approbabitur et manebit solidum. neutro istorum modorum peccatum in quo nati sumus est nobis voluntarium. non primomodo. paruulus non habet actum voluntatis. nec secundomodo dedit commissionem ade. quia proles non erat quando ade praeceptum de seruanda iusticia originali datum est. Tertiomodo aliquid est voluntarium originaliter / antecedenter / vel in sua causa: quando est vnum pereceptum datum alicui pro se et tota sua posteritate: quod si seruet posteritas et ipse cui in persona praecipitur habebit grande dominium et honorem. si tralgrediatur: tam ipse quod posteritas illo honore paruabitur: et tam illi quod posteritati ad culpam imputabit. sic est hic. iusticia originalis ade conicata est seruanda tam pro sequam pro tota posteritate: quam si amittat: tam ei quod posteritati imputabitur. modo adam transgressus est. ergo illa trassgressio ade et sue posteritati imputata est. et est simile: si rex daret sorti et toti posteritati in feudum a. arce: cum dominio adiacente ea lege quod arcem seruaret ab hoste: et si eam ex secordia amittat: priuabitur sortes hac arce et dominio cum tota sua posteritate. si sortes segniter dimicet et paruo insustu se victum reddat / arcem ponendo in manus hostis: iustum est quod sortes cum tota sua posteritate ab arce cum dominio circumiacente priuetur. hoc est in policia humana cum committitur crimen sese maiesta tis: et in britania hodierno die obseruata: et rationabiliter: ne homines sint scismatici et conspiratores in regem et rempublicam. homines magis curant de filiis et se quod de se solis. et propteream magis abstinent a talibus criminibus. sic est de casu adem cui arx. iusticia originalis conscata est: que eum tanquam arx protexit. dominium grande erat adiunctum in paradiso. succubuit modica temptatione: quapropter tam se quam posteros a arce et dominio priuauit tam in culpam eius quam posterorum. licet analogia non sit totaliter similis quo ad multa: est similis quod ad manuductionem sufficit. posteritas in illo qui committit in regem non peccat: saltem non oportet: hic autem opposito modo. et causa est voluntas dei: sic praeceptum dam do cui adam consensit: et nos interpretatiue et anterdenter. si ad imaginationem fuisset quesitum a quolibet in posteritate ade an consentiret hac iege: adam caperet iusticia originalem pro se et omnibus: quolibet inquom qui fuit ignarus de euetu futuro arcis perdende: quilibet nostrum consensisset: vel saltem quilibet consenti re deberet: quo ad sufficiens et rationabile praeceptum / fafficit. vel pone quod omnes futuri post adam sine gene ratione fuissent cum adam praesentes deus poterat eis omnibus hanc conditionem legis proponere: si vellent capere ita celeste donum: scilicet iusticiam originalem hoc pacto omnes. si adam primam vincat temptationem. et si vincatur: omnes culpam et penam incurrerent. visa prudentia ade et virtutibus quibus erat a deo praeditus omnes consensissent. quia hoc erat magna consequi bona cum dubio paruo de peccato. quis est qui nolit de gallia in britanniam proficisci in pulcherrimo tempore et naui securissima et nautis peritissimis ea conditione vt totius insule esset rex: licet esset paruum periculum de nauis submersione. certe nullus bona mundi huius diligens. sed sic fuisset in lege proposita a deo ade et reliquo populo. igitur vides equissime ex parte dei sumus in peccato originali concepti: quod nobis imputatur. et per consequens si aliqui ante baptismum moriantur: ratione originalis culpe hoc contingit. et si alios plurimos praeseruet ad vitam corporalem vt eis prouideatur de hoc vicio purgando: opus mine et liberalitatis magne est. non est sic de cecitate in qua quis natus est. quia hec non imputatur alicui ad culpam: nec est in potestate sua formaliter nec antecedenter ad sensum declaratum.

¶ Ad tertium conceditur quod vitulus famem et sitim patitur. tales pene sunt vitulo pure naturale: capiendo pena pro omni afflictiuo siue ex curpia previa siue no: sicut nonunquam in vulgari sermo ne capimus. etiam tales pene fuissent homini naturales si deus voluisset: sed aliter ordinauit ex gratia quod per iusticia originalem et remedia data homo esset immortalis: et non pateretur penas et miserias vllas. sed cum passus est penas abiecta originali iusticia: concludendum est eas passus ratione culpe et nostrum quemlibet. et licet deus culpam remittit: non tamen semper pena illius culpe emenda tiua. pena est reordinatiua culpe.

¶ Quarto arguitur. capio sortem: arguitur sic: iste non peccauit peccato originali. patet. nunquam habuit vnam de praesenti veram sortes peccat peccato originali. quia sicut maxime in primo instanti quo erat in rerum natura. sed hoc non: nullum actum habet nec libere omittit. ergo in illo instanti non peccat.

¶ Quinto arguitur. peccatum originale sortis paruuli vel est conmissionis vel omissionis. non primum. nullum actum habet in materno vtero. et cum non vtitur ratione: tunc non potest omittere.

¶ Sexto arguitur. omne peccatum est veniale vel mortale. peccatum originale non est mortale vel veniale. ergo originale peccatum non est peccatum consequentia tenet in quarto secunde. maior es famata peccati partitio. minor patet. non est veni ale: cum perpetuo puniatur vt post hac dicemus. nec numeratur inter mortalia. igitur

¶ Septimo. paruulus concipitur in sua culpa ex dictis. ergo est peccatum personale et non originale.

¶ Ad quartum dico quod hec est vera: iste fuit in peccato originali: et habuit vnam de inesse primo veram: scilicet in primo instanti informationis anime cum corpore. et si idem intelligas per hanc iste peccauit peccato originali / iste peccat peccato origit li: illa eodemmodo est concedenda. si per peccauit intelligas actum elicitum a paruulo vel libere omissum in eo: nego quod iste peccauit peccato originali. et sic capto vocabulo / concedo quod aliquis iuste punitur a deo qui nunquam peccauit. sed nunquam punitur sine peccato theologice et ad rem non est difficultas in argumento vti vides.

¶ Ad quintum dicitur quod neutrum eorum est.

¶ Ad sextum pariforma nega illa maior. optet addere originale: quod vsitater e neutro aliorum membrorum includitur. conuenit cum mortali in multis / quod gram non compatitur / et ei detur pena eterna sicut mortale. si quis velit propt rea ipsum vocare mortale: dico de nominbus non est luctandum.

¶ Ad septimum concedo antecedens: et distinguo consequens / quod est peccatum personale. vnus sensus est / est peccatum quod persona contrahit vel in quo persona nascitur: et sic concedo quod est peccatum personale. vel in hoc sensu quod ab actu elicito vel omisso eliciatur: et sic negatur. ad libere actum eliciendum vel imputabiliter omittendum requiritur discretio: que non est in paruulo. sed concedendo quod non est personale hoc modo: non sequitur quod est originale.

¶ Uides quonam pacto omnes sumus nati filii ire. et per consequens sumus nati. hoc est: cum primo concipimur nascimur in rerum natura: primo cum peccato originali. et quia ab ineunite etate in illo nascimur: vocatur originale. vel quia in prothoplausto istud incurrimus: originale vocatur. et per consequens originale est nobis culpa: et non solum pena. est tamen in nobis pena culpe actualis primi parentis. et Augustinus secundo libro de baptismo ad marcellum ait: peccatum habitans in membris nostris sic est peccatum vt sit pena peccati. idem ponit magitr di. 22. huius: quod sit causa culpe nemo dubitat.

¶ Ulterius sumus concepn solum in vno peccato originali: licet perpositiuus et altisiodorus oppositum tenuerunt. magister tenet oppositum distinctione. 33. huius: quem doctores agminatim et rationabiliter in hoc sequuntur sicut superius diximus. in iniquitatibus meis conceptus sum. plurale capitur loco singularis more scripture que dicit: isti sidui tui israel: et tamen solum fecerunt vnum vitulum. sicut singulare pro plurali ponit: vt Numeri. xuAufer a nobis serpentem: et tamen populus intergebat de serpentibus quos patiebal.

¶ Ulterius ostendimus quomodo iuste concipiamur in peccato originali vt prolixius in solutione ad secundum ostendimus: et id prolixius ex industria vt rationabilitas illius ostendatur.

¶ Ex illlo patet admiratiue heretici non debebat in talibus sophismatibus confidere non peccat qui creat / non peccasqui generat per quas igitur rimas inter tot praesidia innocentie intrat peccatum.

¶ Amplius: sequitur quod homo creatus nunc in puris naturalibus sine iusticia originali non habet peccatum originale licet careat iusticia originali. ratio non est obligatus eam habenre sicut nec ipse baptizatus. sed secundus est deobligatus a debito iusticiam originalem habendi per hoc quod es baptizatus et gratiam baptismalem habet vel habuit. quia si in mortali baptizatus fuerit: adhuc manet in originali.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3