Quaestio 4
Quaestio 4
An beata Dei genitrix fuit concepta in peccato originali
QUarto quaeritur circa hanc distinctionem An btam dei genitrix fuit concepta in peccato originali ec quaestio vtrinque defensores habet. Propterea rite de hoc peccato loquens Baptista ipsam comparat / vel questionem hanc potius nexibus lororum Gordii: vel errori pasiphaeo: inquiens. Sed quia longeuam fecit discordia litem. Assimilemque iugi loris que Gordius olim. Nexuit: atque Iouis phrygii suspendit ad aram Dedaleeque domus errori Pasiphaeo. Conceptus ne sacer fuerit vel sorde paterna Illitus: Ita quod tanta est controuersia inter religiosos in hac quaestione quod pro ioco dyaletico locum non inuentum ab Aristotele nec a philosophis introduciut / locum ab iniuriis.
¶ Tertia conclusio. Ipsa nunquam erat in peccato originali per instans vel tempus. et per consequens non erat concepta in peccato originali.
¶ Prima conclusiopatet. Deus potest facere omne illud quod non claudit contradictionem (quia apud deum non est impossibile omne verbum) sed christiferam virginem non fuisse conceptam in peccato originali non includit contradictionem. igitur consequentia tenet cum maiore. Et arguitur minor. humanitas christi eiusdem speciei cum beata virgine non erat concepta in peccato originali: vt prolixe deducit Anselmus in suo libro de conceptu virginali: nec vnquam de hoc dubitatum est apud doctores
¶ Difficultas est ergo probare tertiam conclusionem. Nec contra aduersarios scirem illam efficaciter deducere seclusis determinationibus patrum: et in primis adducam rationes coterraner hanc conclusionem etiam tenentis. Sic arguit. perfectissimus mediator habet perfectissimum actum mediandi possibilem respectu alicuius persone proqua mediat. ergo christs habuit sic respectu. et constat quod respectu nullius habuit excellent iorem quam respectu Marie. igitur respectu eius habuit sic perfectum actum mediandi. Non esset autem hoc verum si non praeseruasset eam a peccato originali. quod patet Tum quia non perfectissime placasset trinitatem nisi preuenisset omnem nouam offensam. Perfectius enim placatur offensus si omnis alia offensaprecauetur quam si iterum offendatur: et postea pro toto placatur.
¶ Constat autem quod deus offenditur in culpa originali quam contrahit anima. Tum quia perfectissimus mediator meretur ammotionem omnis pene ab eo quem reconciliat Sed culpa originalis est magna pena: immo maior vt dicit quam carentia visionis diuine. igitur etc. Tum quia chris in mediatius fuit reparator ab originali quam actuali: quia necessitas incarnations christi conster assignatur ex peccato originali. Sed supponitur coniter quod ipse ita fuit mediator perfectus respectu Marie quod praeseruauit eam ab omni actuali. igitur etc. Tum quarto: quia persona reconciliata non summe obligatur mediatori nisi ab ipso summum bonum habeat quod potest per mediatorem habere. Sed innocentia ista: scilicet praeseruatioa culpa contracta vel contrahenda: potest haberi permediatorem: ergo nulla persona summe tenebitur christo vt mediatori si nullam perseruauit a pecato originali.
¶ has rationes in hac distinctione refellit Grego¬ rius dicens. quod illud antecedens non habet maiorem euidentiam quam si diceretur: perfectissimus mediator habet respectu cuiuslibet persone pro qua mediat perfectissimum actum mediandi: vt clarum est: et sic secundum illum modum arguendi probaretur quod etiam omnes alios christs praeseruat ab originali a pccato: quod non est dicendum.
¶ Preterea: iuxta secundam probationem deduceretur quod btam virgo fuit etiam preseruata ab omni pena temporali corporis et animae: et ab ipsa etiam corporali morte: quod vtique est falsum. et quod ita deduceretur clarum est.
¶ Item secundum tertiam probaretur quod plures alios praeseruauit a culpa originali: quod tamen non dicitur ab aliquo doctore. patet deductio. nam christs: vt ait: fuit reparator immediatius respectu originalis quam respectu actualis peccati. et perconsequens quod respectu actualis mortalis: et satis conmuniter creditur quod plures alios praeseruauit ab orni actuali mortali: vt Ioannem baptista et hieremia: qui fuerunt in vtero snctificati. igitur etc.
¶ Amplius. secundum quarta permo probaretur quod btam virgo in primo instanti sue conceptionis fuit btam. quaniam et tale bonum potuit habere per christum mediatorem: et similiter quod fuit in corpore glificata: quae falsa sunt. Fateor: iste rationes non concludunt: sunt tamen suasiones secundum materia subiectam: nec plene euacuat primum argumentum respondens: quia non est simile de tota muititudine: et de vna persona. nec sufficienter respondet ad secundum argumentum: quia multum refert vt intelligenti patet: inter penam et culpa.
¶ Nunc aliquas persuasiones ad eandem conclusionem introducam. et arguitur sic. primo per vnam regulam qua vtitur btus Augustinus. de assumptione corporis btem virginis. Quicquid est honestatis et decentie: hoc est dei matri attribuendum vbi non constat de oppositor per hoc probat ipe christifere vginis corpous non fuisse incineratum sed ipam fuisse assumptam in corpore et / anima. appono minore: sed decentius est attribuere btem virgini quod ipsa non erat concepta in peccato originali. Quod probo: quia si non decentius: hoc esset / quia esset contra scripturam canonicam / vel contra determinatio nes sactorum nos obligantium / vel quia ipsa per hoc equiparabitur christo: vel christs tunc non passus fuisset proea. Iste sunt potissime rationes aduersariorum: sed hoc non: quia ad illa et ad alia respondebitur: ergo si sufficienter respondeatur / minor est vera. et per comsequens conclusio est ponenda.
¶ Secundo arguitur ad idem Decuit filium honorare matrem: ex cuius solo corpore si ne semine viri corpous assumpsit: quia hoc est de praecepto legis parentes honorare. et Actuum primo. Incepit Iesus facere et docere. et hoc quod docuit aliis erga suos parentes decens erat quod in se practica ret: non dico quod ad hoc tenebatur sicut aliqui insulsi assumunt quod christus tenebatur ad illud: quod est hereticum. Christus est deus. et ad nihil tenebatur diue virgini. Unde in miraculo in chanagalilee dicebat. quid mihi et tibi mulier: ac si dixisset: meum est istud facere: et ad tuam partem domus / hoc non competit. Non obstante decuit pro tenera virgine et sua matre quod paruisset: nec quicqua eius negasset. et propterea congruentia sufficit.
¶ Tertio arguitur per multa miracula que fiunt et in mari et in terra pro celebrando festo conce¬ ptionis diue virginis.
¶ Ad hoc respondent aliqui eorum dicentes: patet intuenti eorum scripta: quod non sunt miracula: sed adinuenta a satore malicie: scllicet diabolo qui est mendax et pater eius: ad ponendum scisma inter religiosos.
¶ Hec responsio nihil valet: si ipsi quiescerent scisma nullum foret. et ipsi sunt causa illius clamoris: sed vestigio dicent mihi non possunt renitente scriptura et eorum doctoribus. hoc non valet. opposite partis viri idem dicerent: et cum hoc scriptura nulla est pro eis: vt videre possunt: et constabit ex dicendis. De doctoribus pudet loqui. multi eorum magis sunt doctrine vel dictis potius suorum doctorum addicti quam famatissimis sanctis patribus pariter et eruditissimis: dummodo manuteneant suos: non est eis cure quid senserit Aristoteles in naturalibus vel Augustinus in sacris eloquiis: eorum doctores si superstites forent rationi acquiescerent.
¶ Quarto arguitur. Ecclesia celebrat festum conceptionis diue virginis. ergo ipsa fuit concepta sancta. quid absurdius quam ecclesiam celebrare in honore alicuius pro tempore quo non erat sancta: Non valet confugere ad natiuitatem: quia illud est vnum aliud celebre festum ad partem. Nec valet iterum cur: rere ad tempus quo ipsa erat sanctificata in vtero: quia tunc deberet dici festum sanctificationis in vtero. Nec valet currere ad conceptionem virginis extra vterum: quia hoc est coincidere cum natiuitate.
¶ Quinto arguitur sic. Ista est determinatio sacre facultatis parrhisiensis: Ita quod quilibet bacchalariorum et doctorandorum in theologia est obligatus iurare tenere illam doctrinam quod beata virgo non erat concepta in peccato originali. hoc Colonie etiam conclusum est.
¶ Sed dices. articuli parrhisienses et colonienses non pertranseunt Rhenum et Sequanam: immo non vagantur per illas vniuersitates: quia non erant conditi ab episcopis: sed a facultatibus: que non habent obligare non subiectos.
¶ Contra. saltem sequitur erit magna presumptiopro hac parte: cum sapientissimisenatus pro ista parte ad longos annos sincere / et immobiliter steterunt.
¶ Sexto arguitur. Concilium basiliense hoc conclusit. dicis: illud concilium peperit basiliscum. Contra: istud erat conclusum ante scisma in concilio.
¶ Septimo arguitur. Sixtus quartus concessit indulgentias celebrantibus conceprtionem diue virginis. ergo est contradicere maximo pontifici negare quod beata virgo erat concepta in gratia. Sed dices sicut dicunt. non diffiniuit hoc pontificaliter et sic aberrare poterat: et multi meliores eo dicunt ante eum non diffiniuerunt. Istud non valet. non est verisimile quod ipse solus suo nutu hoc conclusit. sed concilio fratrum ductus: cum inuocatione spiritus sancti. Secundum dictum nihil valet: locus a non concludere negatiue est nullus: multe veritates successu temporum patefacte sunt de quibus nullam mentionem maiores eorum fecerunt: nec de sanctimonia loquen¬ dum est: quia sic diceres de quacunque determinatione alicuius pontificis / quod ipsa esset nulla: quia dicam petrus non conclusit hoc: quo nullus alius adhuc maximus pontifex surrexit sanctior.
¶ Alias suasiones multas adducere possumus: sed non conducit: quia iste sunt potiores que meementi occurrunt. inter respondendum ad rationes aduersariorum aliqua dicam.
¶ Sed contra istam conclusionem arguitur sic. Romanorum tertio. Omnes peccauerunt. et c. Et Romanorum quinto. e vnum hominem peccatum intrauit in mundo. Et Augustinus quinto libro contra Iuil. Omnes homines vulneratos esse pccato prothoplasti Apostolus approbat cum dicit. Omnes enim peccauerunt / et egent gratia dei: et tamen ibi de beata virgine nulla fit exceptio. et in libro de natura et gratia: Et recitatur a magistro distinctione tertia tertii libri. Si omnes sancti et sancte cum his viuerent interrogati fuissent: an peccatum haberent: omnes vna voce clamassent. Si dixerimuas quia peccatum non habemus ipsi nos seducimus: et veritas in nobis non est. Et Gregorius duodecimo moralium. Nullus sine peccato fuit: nisi ille qui in hoc mundo venit sine peccatuo. et Psalmo duodecimo hieronymus. vnica est anima christi: quia sola sine peccato. et Luce secundo. Ambrosius dicit quod enim ex te nascetur sanctum: solus enim peromnia est natus de femina sanctus dominus Iesus. Et psalmo tertio. Omnes filii hominum corrupti: et abhominabiles facti sunt: non est qui faciat bonum vsque ad vnum. et Augustinus de fide ad petrum Firmissime tene: et nullatenus dubites: omnem hominem qui per concubitum viri et mulieris concipitur in originali peccato nasci: impietati subditum: mortique subiectu: et ob hoc naturali ter nasci ire filium. De qua dicit apostolus. eramus aliquando natura filii ire: sicut et ceteri. De qua nullus liberatur nisi per gratiam et fidem dei et hominis Iesu christi.
¶ Sed he auctoritates non mouent. Sacre littere patiuntur expositionem et multum fidei patribus in his expositionibus exhibere: et merito: solemus. ad scripta patrum ergo respondere sufficiet. Et istos patres in oppositum adducam. et per consequens dicere oportebit eos sibi contradixisse. et ex consequenti nullam fidem eis esse dandam. vel oportet iterum eos exponere. Dicit enim Augustinus in libro de natura et gratia. quod hac virgie excepta si omnes sancti et sancte congregari possent: et quareret ab peccatum haberent / quid possunt repod. Io annes anit Si dixeremus quod peccatum non habemus nos ipsos seducimus: et veritas in nobis non est. ergo Augusti. asserit virginem omnis peccati expertem. Et iterum cum de peccatis agitur de virgine Maria nulla prorsus intendo mentionem agere scimus enim tantum gratiae ad vincendum ex omni parte peccatum illi fuisse collatum: quam illum meruit parere quem constat nullum habuisse peccatum. Ex qui patet quod negat eam vnquam fuisse in peccato. Et in secundo sermone de natiuitate eiusdem super illo verbo angeli. Aue gratia plena: dicit. quid iustitie: quid fanctitatis hec vlrgo indigere potult: que efficacis ad omnia gratie plenitudinem accepit: aut quis vnquam in eius anima vel corpore locus potuit inueniri peccati: que ad instar celi continentis omnia: templum domini est effecta. hec est domus: de qua per Salomonem dicitur. sapientia edificauit sibi domum hanc profecto domum diuina sapientia edific aui¬ um De qua carnem assumeret. cui nullus patriarcharum: nullus prophetarum est conferendus. Nec mirum si hec virgo puritate / cunctorum celsitudinem transcendit mortalium: cum partu omnium merita excedat angelorum. Item magis exprimit hoc btus hieronymus super illud Psalmi septuagesimi septimi. Deduxit eos in nube diei: et tota nocte in illuminatione ignis. vbi dicit hieronymus quam per illam nubem possumus intelligere sanctam Mariam. illa enim nullo humano pondere praegrauata semper fuit in die: et nunquam in nocte: et semper in luce: et nuquam in tenebris Ex quo patet quod tam de mente hieronymi quam de mente Augustini fuit quod virgo Maria non solum ab actuali et veniali: sed etiam ab originali peccato fuit per gratiam preseruata. NanAugustinus dicit quod nullus preter ipsam potuit dicere nullum habuisse peccatum: et quod vicerit ex omnipartem peccatum: et quod nunquam in eius corpore vel anima locus potuit inueniri peccati. Beatus vero Hieron ymus dicit quod ipsa nunquam fuit in nocte pecati: sed semper in die gratie: et nunquam in tenebris: sed in luce. ergo ab omni peccato fuit preseruata. E hiis patet quod isti sacti exponunt se in vno loco de hoquod dicunt in alio
¶ Sed dicis / quod in istis auctoritatibus loquuntur de peccato actuali. Et ego dico de quolibet peccato. cum nullum excipiat: et peccatum originale est peccatum simpliciter secundum Anselmum: et veritatem.
¶ Ulterius ex isto patet ad minus oportet dicta istorum exponere secundum rationem: et tunc erunt pro conclusione nostra. vel dicere quod exponunt se in istis locis vltimis in quibus est specialis mentio de beata virgine: quia speciale rescriptum derogat generali: vt patet extra: de rescriptis. Et sic iterum habebitur conclusio.
¶ Tertio dicitur quod isti patres nullo pacto cogitarunt an beata virgo est concepta in peccato originali vel ne. Propterea loquebantur de his que communiter contingebant. si occurrisset eis in mentem non vmbratice: sed lucide suas sententias: sicut in multis aliis materiis deprompsissent.
¶ Quarto dicitur propter auctoritates scripture et alias quod secundum iegem communem quilibet propagatus per commixtionem duorum seminum est conceptus in peccato originali: sed nulla lex est vel pauce sutleges extra egem nature que nullam patiantur instantiam: sed beata virgo erat preseruata ab illa lege: et hoc rationabiliter. si Ioannes baptista et Hieremias erant sanctificati in vtero: quanto fortius debeat mater christi esse sanctificata in primoinstanti: sicut videmus in legibus positiuis quod conditor legis dispensat pro rationabili causa in aliquibus personis vt patet de Hester a proud Assuerum: et in aliis legibus positiuis regum. bus nec imperatrix mon beata virgo est imperatrix totius mundi. ergo nescis eam conarctare legibus ceterorum: si bene de ea iudices.
¶ Secundo arguitur. beatus Bernardus ad canonicos Lugdunm (vt patet in ista epistola) concedit ea esse conceptam in peccato originali: nec festu conceptionis est celebrandi Ide tenet multi sancti patres. patet de doctore seraphico: et de doctore sancto. ergo tenere oppositum est contradicere sanctis: et dicere quod ipsi in hoc peccarunt. Multi alii ad hoc possunt introduci.
¶ Respondetur concedendo quod hoc dicat beatus Bernardus: sed Thomas tenuit hanc conclusionem distinc. 44. primi sententiarum quaestione prima in solutione ad tertium. Et doctor seraphicns duas positiones probabiles in hac materia recitat dans modum sustinendi huius conclusionis per argumenta virorum qui eum precesserunt: licet magis declinauerit in contradictorium huius conclusionis. Non reprobat modum celebrandi de conceptione multum sobrie (suo more) in hac parte loquutus est.
¶ Pro omnibus istis negentur pede fixo: et tot quot adduxeris: et quod non voluntarie loquar patet. multe erant opiniones in diebus beati Augustini celebres quae nunc in nichilum conuerse sunt tanquam inopinabiles: et tu colligis mihi Ioannem Andream et ei similes in iure et alios concionatores et hystoricos qui parum etatis in theologia consumpserunt: ac si ex multitudine populti staret victoria belli: et non ex virtute eius / qui d celo es: cuius oppositum senserat magnanimus Machabeus. Hec conclusio ex fote puriori (vt ex praemissis patuit) collecta est quod opposita. mon habe mus in schola modum negare doctores scholasticons omnes qui scripserunt per arguitur sic: vt ita loquarquando nostre positioni contradicut. tam auctoritatis habent quantum eorum rationes valet. hoc patet apud eos quae schola parrhissese visitarunt.
¶ Insuper. nullum istorum famatu dabis quin illum ab aliquo posteriorum (et merito crebro) tibi ostendam impugnatum Debeato Bernardo et similibus: et de his magnis per tribus quorum aliqui erat scholastici. dicat quod eorum sectimonie non obuiat error in intellectu.
¶ Non concedo more multorum quod patres tenctes contradictoriam peccarunt: eo quod nimis leuiter asseruerunt aliquid ad quod non habuerunt motiua. Dico ei quod motiua habebant sufficientia: et pro illa tempestate habebant ignorantiam inuincibilem. nunc autem qui teneret conclusionem eorum / male ageret et haberet errorem vincibilem qui a toto non excusat: stat quod quis volendo assentire falso: vel falso volendo assentire tantum mereatur sicut volens assentire vero: vtraque pars habuit iustam causam: nunc autem vna sola habet iusta alia autem in iusta: quod si neges et oppositum hic tenere tent ris: vide quod honestum fine cosequeris. Ex hoc paaliquorum inscitia beatum Bernardum / tium vni deuoto apparuisse cum macusa in fronte. Propterea quia tenuerat quod beata virgo erat. concepta in peccato originali. Falsitas illius quod relarit patet ex dictis.
¶ Secundum patet fictio es dicere quod fratres praedicatores habent cucullam brevio rem super tunicam albam: et arcentur dicere ue regina / in corpore ecclesie / in penam illus quod tonuerunt nostram dominam in peccato originali fuisa se conceptam: licet apud plebeos: potissimum noistrates: immo populares: est vnum figmentum. tempore quo ista fecernnt in templo: et vestes sic dispositas primo deferebant: non peccarunt.
¶ Tertio patet. imprudenter agunt iidem religiosi si ori non mponunt silentium / et digito compescant labella: tenere vlterius quad dei genitrix in peccato originali est concepta. in hoc non edificant: sed perunicaciam ostendunt: vt vincant. scisma excitant in populo: et populus (vt par est) repugnat. teste Salustio. Frustra niti: et nil nisi odium querere extreme dementie est.
¶ Quarto patet. inanem esse collectionem multorum doctorum apud concionatores proparte contradictoria. Patet. colligunt doctores persuperficiem littere qui de hac materia nihil cogitarunt: vel si sonum verborum capiunt in vna parte non respiciunt ad partem opposita. computa vt aiut sine hospite. et sic maet auditorium turbatum: immo concionatores / qui ad hanc conclusionem qua tenemus etiam superuacanee colligunt doctores prohac parte: quia expresse oppositum tenuerunt / vel de conclusione nichil cogitarunt.
¶ Tertio arguitur beata virgo mortua est. et ille est effectus pccati originalis. Insuper. hac via ipsa equaretur chriso: quia esset concepta sine peccato originali: sicut chrisi
¶ Ad primum concedo antecedens eius morti apostoli interfuerunt. mors non est effectus peccati originalis: sed conditio nature: nec ex aliqua cuipa sequitur.
¶ Ad secundum nego assumptum Christus est deus: ipsa autem creatura: quam ob humilitatem benedicunt omnes generationes. Si sit sermo de humanitate christi: Ille non erat conceptus ex commixtione seminum. secus est de beata virgine quae concepta est ex Ioachim et Anna. in gratia et. multis gratuitis beatam virginem longe anteibat: anima eius erat beata in primo instanti quo erat in re rum natura omnia sciens: infinitam gratiam intensiuehabens. Ista non competebant beate virgini. Insuper honorem beate virgini tribuimus propter filium: non autem econuerso.
¶ Quarto arguitur. ordo Carthusiensium (sicut aduersarii asserut) festu conceptionis per orbem totum non celebrat nisi sub nomie anctifications dicens in prima oratione. Supplicationem seruorum tuorum deus mis. exaudi: vt qui in samctificatione.
¶ Ulterius si ipsa non erat concepta in pecccato originali / non fuisset obligata peccato: nec pene: nec habuisset reatum peccati: sed qui non habet reatum peccati non indiget redemptio ne: quia redemptio est solum propter obligationem peccati vel pene: et propter reatum peccati. ergo beata virgo non indiguisset redemptione facta per christum. Et hec est ratio Alexandri halensis.
¶ Ad quartum non credo illud esse verum: potissimum de Cathusiensibus citra alpes. Et si verum esset: responsionem habeno inm proptu / certe non eos excusando.
¶ Ad aliud dicitur. quod passio christi profuit beate virgini sicut aliis: quia ratione illius actus eius erant magis accepti quod fuissent sine passione: sed quo ad liberatione culpe nullo pacto.
¶ Quinto arguitur. beata virgo decepta est quod non conuenit ante peccatum: vt / perius probatum est de primis parentibus. antecedens patet. Luce secundo. Ipsa existimabat christum esse in comitatu Ioseph: et tamen non erat. sed mansit disputans Hierosolymis cum doctoribus: quia cum modus erat cum Hierosolymam adibant viri incedebant sepratim a mulieribus euntes et redeuntes: et paruuli poterant incedere: cum hac parte vel illa. Beata virgo egressa est hierosolymam. ergo oportet dicere quod sa putabat christum esse in comitatu Ioseph et post iter diei putabant eum egressum fuisse a Hierosolyma: et tamen ita non erat a parte rei. quod ita sit: allegabo verba euangeliste ad litteram. Et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi: consummatisque diebus cum redirent / remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognouerunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei: et requirebant eum inter cognatos / et notos. Et non inuenientes regressi sunt in Hierlum requirentes eum. Et factum est post triduum inuenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum: et audientem illos / et interrogantem. Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia / et responsis eius / et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum. Fili quid fecisti nobis sic: Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.
¶ Ad hoc argumentum in primis respondetur: consequentia est nulla: licet ita sit quod primi parentes ante primum peccatum non errarunt: et sancti hoc pro inconuenienti habuerunt ante tempus nature destitute: modo beata virgo venit tempore nature destitute. Deus preseruauit eam ab omni culpa. quis potest erra re tamen sine culpa: ergo errare non concludit ea fuisse conceptam in peccato originali. Sed tentemus an littera Luce: potest exponi veniendo ad particulas que aliquid difficultatis habent: de illo verbo: et non cognouerunt parentes eius. hoc potest verificari duobus modis. Unomodo sic: quia Ioseph non cognouit. ergo parentes eius non cognouerunt: sicut demonstrando cecum et videntem vn re dicimus: isti non vident. sic in proposito: sed poest nimis lophisticum. Aliomodo sic. non cognouerunt parentes eius beatam virginem. multa latent: ipsa nescit omnia distincte: solum deus et anima christi omnia cognoscunt distincte: sed postea sequitur particula. Existimantes autem illum esse e comitatu venerunt iter diei: et requirebant eum inter cognatos et notos. ergo Ioseph existimabat christum fuisse in comitatu diue virginis: et de errore Ioseph nullam difficultatem facimus Et rursus: beata virgo putabat puerum Iesum esse in comitatu Ioseph: quia quid est existimare nisi assensum habere sic ad herendo: Si dicas: tamtenvalet sicut dubito. Contra. Si btam virgo dubitasset an christus fuisset in societate Ioseph: eum non reliquiset: nec egressa fuisset hierosolyma. ergo oportuit dicere quod ipsa assentiebat quod puer Iesus erat in comitatur putatiui prtis: scilicet Ioseph. in societate virorum. Epad hoc tendit Glosa marginalis que est ipsius venerabilis Bede. ergo erat perdifficile saluare quinin illo casu beata virgo habuit assensum falsum: nisi violentam glosam euangeliste dederimus: propter verbum existimabant. Sed si oporteat in disiunctiuam hanc incidere: quod christifera virgo habuit assensum falsum de filio: vel quod euangeliste. oportet nos elongare a scylla. scilicet maiori discrimine: et appropinquare Caribdi. Maius discrimen est dare glosam violentam beato Lucequam admittere christiferam virginem deceptionem aliquam incurrisse: quia hoc nullo pacto arguit peccatum originale in ea: nec vllo modo peccatum. quia hoc ipsa non tenebatur scire: vt palam est. Insuper quod diximus de primis parentibus quod ante peccatum non poterant errare: hoc diximus propter auctoritatem beati Augustini: sed illa probatio est bene tenuis. cum ipse sufficienter ratione suum dictum non probet. nec auctoritate. et illud negando nulla est apparentia in argumento. Et licet hoc argumentum ali a via est solutum. Forte secunda solutio potest esse quod non inconuenit primos parentes ante omne peccatum errasse: errore quidam quem non tenebantur scire: et hoc dico nisi aliunde solidior probatio eueniat. Forte etiam non actualiter cogitabat beata virgo de christo quando discessit a Hierosolyma: sed in itinere existimabat eum esse in comita tu Ioseph: id est dubitabat: et celeriter disposuit se ad obuiandum Ioseph: vt exitum rei videret: quo cognito statim rediit hierosolymam: etiam in littera ponitur pater tuus et ego. et palam est quod Ioseph non erat pater eius: sed solum putatiuus: sed alia verba euangeliste exponunt hoc. de isto tertio pronunc nichil assero: alias fortasse loquendum erit.
On this page