Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum aliquid de alimento transeat in compositionem hominis vel alterius animalis
QUia magister in duobus vltimis capitibus huius distinctionis determinat quomo posteritas fuerit in Adam secundum rationem seminalem: et quomodo ex eo descendit lege propagationis. Gratia illius quaeritur vtrum aliquid de alimento transeat in compositionem hominis vel alterius animalis.
¶ In hac questione duo faciam: inprimis opinionem magistri recitabimus super proposita quaestione eam reprobantes. postea ponetur modus Aristotelis quem credimus esse verum: et ad motiua magistri et ad quedam alia respondebimus
¶ Positio magistri fuit hec. Omne quod in humanis corporibus naturaliter est: non formamliter dicitur fuisse in primo homine: sed materialiter atque causaliter: et descendit a primo parente lege propagationis: et in se auctum et multiplicatum est uulla exteriori substantia in id transeunte: et ipsum in futuro resurget. fomentum quidem habuit a cibis sed non conuertuntur cibi in humanam substantiam / quae scilicet per propagationem descendit ab Adam.
¶ Post ea modum totius propagationis explicat / inqu. etens. transmisit Adam modicum quid de substantia sua in corpora filiorum: quando eos procreauit: id est. aliquid modicum de massa substantie eius diuisum est et indeformatum corpus filii. suique multiplicatione sine re extrinsece auctum est. Et de illo ita argimmentato aliquid inde separatur vnde formantur posterorum corpora: et ita progreditur procreationis ordo lege propagationis vsque ad finem humani geueris. Ecce sententiam magistri in verbis suis propriis recitatam.
¶ Sed contra hanc positionem sic arguitur. Impossibile est quod ex paruo entitatiue fit maius entitatiue sine additione noue rei: sed homo adultus est maior entitatiue quam paruulus vnius diei: igitur. sed ipse negabit minorem. Dicet enim non erat plus in habumane nature in Og rege Sasam adulto quam erat in eo dum erat in vtero materno primo conceptus. Aliter assumo: ergo impossibile est de paruo non posito in pluribus locis quod sit aliquid magis extensum nisi per rarefactionem. quicquid dicat hugo ipse etiam: oppositum non est michi intelligibile: et credo: nulli alteri assueto in philosophia naturali. Et hoc tetigimus in decimaoctaua distinctione huius. magister non vadit ad hoc quod idem ponatur in pluribus locis circunscriptiue. forte hoc cum multis aliis reputabit impossibile. Secundo: et si reputauerit possibile: hac via incedere non valebat. et si illud sit possibile (si pro quia) tamen in proposito non est verum vt per sequentia facile patebit
¶ Secundo: ex ista positione sequitur quod Caym erat multo minor Adam: immo in centuplo / vel millecuplo eo minor: consequens est inconueniens (loquor de Caym adulto) consequentiam tamen probo: pars illa seminis vel corporis Ade secundum magistrum decisa ab Adam vix erat sub millecupla ad Adam. et si ponas menstruum mulieris compositionem fetus ingredi: adhuc non erit proportio sub millecupla ad Edam vel paulo maior / non refert: immo hac via Og rex Basan non fuisset ita magnus sicut Adam consequens est falsum. Deutero. tertio. Monstratur lectus eius ferreus / qui est in Rabath filiorum Amodo nouem cubitos habens longitudinis: et quatuor latitudinis: ad mensuram cubiti virilis manus.
¶ Tertio arguitur ad idem. Ex isto sequitur vnum absurdissimum quod non est de veritate humane nature in quocunque viuente quantitas vnius fabe vel grani papaueris: quo nihil auditu absurdius consequentiam non obstante monstrabo. vna parua portio (puta illa que erat quantitatis vnius pomi gratia exempli) quae erat in Adam ingrediebatur compositionem ipsius Seth: tunc veritas humane nature in Seth secundum aduersarium numquam erat maior entitatiue quam vnum pomum. Et rursus millesinapars Seth intrauit compositionem Enos. ergo tota virtus humane nature in Enos vix erat tate molis sicut vnum cerasum. Et iterum millesima pars ipsius Enos intrauit compositionem ipsius Caynam: et sic tota veritas hauane nature in caxnam non erat maior vno pi¬ so: et sic antequam venias ad pronepotes / abnepotes et trinepotes ipsius Caynam: dabis hominem ( immo ita erit de quolibet) cuius tota virilitas huane nature erit multo minor grano sinapis: et adhuc consequenter procedendo erit multo minor quantitas: sed istud consequens est auditu indignum et falsum: quia sicut dicitur primo Physicorum: omne finitum per ablationem finiti tandem consumitur: et hoc est verum per partes eiusdem quantitatis: vt in proposito contingit. Tum secundo. dabile est minimum naturale: et minima caro / sicut probat Aristoteles contra Anaxagoram primo physicorum: quod non quodlibet fit ex quolibet: et de hoc septima decima distinctione primi loquuti sumus.
¶ Ulterius quarto arguitur. in impertinentibus ad fidem oportet imita ri illud quod est conforme rationi: alias sine lege loquendum erit: sed tenendo quod philosophi / et medici tenent dicendo cum Aristotele primo de gene ratione: quod alimentum conuertitur in substantiam alitiomnia bene saluantur: sic saluabitur quod puber est ephebo substantialiter et quantitatiue maior: et virpubere est maior. Ex eisdem sumus et nutrimur. quare alias datur bonum alimentum cum alito symbolisans nisi vt cibus appositus conuertatur in substantiam aliti.
¶ Quinto non ob aliam causam secundum Auicennam menstrua consueta fluere desinunt: quae tripartiuntur. quarum vna ad mamillas transit in quibus in laocteam substantiam decoquitur: vt infas natus depascatur. Secunda in epate matris perfecte digeritur vt fetus in vtero matris augeatur. non per os cibum capiens illic: sed per venas quae in vmollico sunt quod bus et matri iunctus est. Tertia superfluitas stat donec hora veniat vt expellatur. hoc patet de superfluitatibus aliquibus vrinalibus quae inter pelliculas circa secundina recipiuntur: et in natiuitate simulexpelluntur. Et beatus Augustinus in libro de vera religione. alimenta corpori non apta per congruos meatus eiiciuntur: quorum aliud feculentissimum redditur terre ad alias formas assumendas: aliud pertotum corpus exhalat: aliud totius animalis latentes neruos accipit: et inchoatur in prolem: et Glosa interlinearis super illo passu Luce vndecimo. Beatus venter. dicit ex eodem fonte et lac nutriendis et semen procreandis pueris emanat de semine et go virginis potuit concipi / quae eius lacte potuit enutriri. Multe rationes possunt adduci que sufficiem ter hanc positionem infirmant.
¶ Propterea ponitur conclusio contradictoria: scilibet quod homo: et cetera animalia augentur per nutrimentum assumptum.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur duobus argumentis / que magister facit in littera. vnum est fundatum Matthei. 15. super illo verbo christi. Omne quod in os intrat in ventrem vadit: et in secessum emittitur. ergo totus cibus assumptus egreditur corpus assumentis: et per consequens nichil eius conuertitur in substantiam aliti.
¶ Secundo arguitur ad idem de puero qui statim post ortum moritur in illa statura resurgit quanam habiturus erat si viueret vsque ad etatem trigita annorum: nullo vi cio corporis impeditus. vnde ergo illa substantia que adeo parua fuit mortua in resurrectione tam magna erit nisi sui in se multiplicatione. sicut de costa Ade et panibus euangelicis contingit. Hec argumenta non valent: solutionem primi videre poterat in glosa interlineari / quae super illo passu dicit post digestiones: volens dicere inpurum egeretur et in secessus emittitur. Hoc sufficiebat christo contra Phariseos / et Scribas: qui discipulos arguebant de comestione manibus illotis. Ontedit quod intrat in os non coinquinat hominem: sed quod cedit ex ore hoc coinquinat hominem. potest dici quod secessus etiam non tantum vocatur via inferior per quam currunt egestiones: sed omnes meatus subtiles per quos fit ciborum delatio. Nec oportet capere illam auctoritatem per sola verba. multa os ingrediuntur que in ventrem non vadunt: nisi dicas oportet limitare hoc totum pro subiecto. ens quo in os intrat in ventrem vadens.
¶ Uel sic potest dici / quod est distributio pro generibus singuiorum: et non pro singulis generum. Etiam illud quod suscipitur in substantiam aliti: postea resoluitur et insecessum emittitur.
¶ Ad secundum argumentum in quarto responsum est: quod deus supplet defectum illius materie. Et idem erit de illo qui vescitur carnibus humanis.
¶ Secundo arguitur etiam theologice. ex ista conclusione sequitur quod secunda persona in diuinis aliud et aliud corpus assumebat: quod non est dicendum: vel aliquod corpus vel pars eius erat in humanitate christi non assumpta a verbo: quod est inconueniens consequentiam tamen probo. corpus christi successiueaugebatur. tunc creuit per appositionem nouarum partium. sic scilicet quod forma piscis vel alterius cibi assumpti a christo corrumpebatur: et postea informabatur anima intellectiua. et tunc illa pars assumebatur a verbo: quia secundum Damascenum tertio libro: capite. 14. Sinebat carnem affici / et agere que essent propria. idem. 15. capite: patet. et in hoc nulla est difficultas.
¶ Respondetur concedendo sequelam: sicut in vnionem ypostaticam partes corporis assumpsit in vtero diue virginis: sic cum cibus conuertebatur in corpus eius / sicut solet esse in aliis hominibus: illa pars assumebatur sicut alie partes praecedentes quod semel assumpsit quo ad partes essetiales totales non dereliquit: id est: semper materia assumpta fuit verbo vnita. similiter et anima: licet anima corpus non informauit in triduo.
¶. Tertio arguitur: si cibus conuertatur in substantiam aliti: duo corpora erunt in eodem loco contra Aristotelem. 4. Physicorum: cum cibus et ipse alitus erant in eodem loco. Sed dices (et sic dicendum est) . sunt quedam partes porose in homine replete aere vel aliis humoribus per quos superfluitates expelluntur. vt patet post somnum si homo dormiat calidus: et in illis poris suscipitur cibus cuius forma substantialis corrupitur a forma substantiali: a calore naturali: et a tota virtute agentis: et introducitur noua forma.
¶ Contra hoc arguitur. tunc erit nisi vnus porus in homine: quia illius quod augetur quaelibet pars augetur Primo de generatione consequens est falsum.
¶ Respondetur: negando quod sit vnus porus semper inter partes praorosas est pars non porosa / pars porosa augetur per intus susceptione: non porosa per iuxtapo sitionem: et hoc in corpore sano et augmentato
¶ Sed contra. non est maior tio quod sint pori in vna parte quod in alia. ergo in qualibet erit porus vel in nulla.
¶ Respondetur. minor est resistentia in vna parte quam in alia: vt videre est in vola manus: et in dorso eiusdem. aliqui habundant poris / et carnem delicatam habent: que facile a calore resoluitur: vt ingeniosi sicut dicit Aristoteles secundo de anima "Molles carne aptos mente dicimus". Aliqui sunt quorum caro non facile resoluitur: vt rudes apti ad artes mechanicas: et prioribus prestantiores in bello. Qui pars non porosa non augeatur augmentatione proprie dicta: hoc est per intus susceptionem: patet: quia alias est penetratio corporum: vel diuisio corporis: et sic augmentatio esset dolorosa cuius oppositum experimur.
¶ Sed contra Ex isto sequitur quod forma migraret de materia in materiam: patet. Anima intellectiua nunc informat materiam paruam / que post hac resoluetur. postea informabit aliam / postquam illa defluxerit. Et ita in forma asini: et in aliis animantibus
¶ Respondetur de anima intellectiua que creatur a deo: hoc concedendo. nunc ipsa informat vnam materiam nunc aliam: nec est subiecta legibus aliarum formarum. Et ratio. ipsa non est educta de potentia materie more ceterarum: sed de aliorum animantium formis: hoc negatur. Resoluta vna portione corporis asini: corrumpitur partialis forma et noua producitur / de potentia materie a forma asini: et eius virtute. talis forma substantialis non plus migrat de vna materia in aliam quam accidens de vno subiecto inhesionis in aliud subiectum inhesionis migret.
¶ Sed contra istud arguitur. Ex isto sequitur quod augmentatio proprie dicta erit generatio: quia acquiretur noua forma substantialis: et per consequens erit motus ad substantiam. Eodemmodo probabitur quod mutatio erit generatio.
¶ Respondetur Ad primum concedo illatum. appositio aque ad vinum / vel intensio forme vel quaecunque alia aliena ab hacacceptione / non est augmentatio proprie dicta.
¶ Ad aliud concedo quod nutritio est augmentatio. omnis augmentatio est generatio: et omnis nutritio est generatio. et licet non omnis nutritio sit augmentatio: omnis augmentatio est nutritio: quia de ratione augmentationis est quod subiectum augeatur: quod non est de ratione nutritionis. Propterea secundum Aristotelem primo de generatione: licet hbonon augeatur per totam vita: nutritur secundum etus
¶ Quarto arguitur. Aliqua animalia primo sunt per ua: et postea magna sine assumptione cibi. ergo itaest in omnibus. antecedens patet. Salamandra viuit in igne: et tamen non potest ali ex eo. idem patet de allece quod dicunt viuere in aqua: et nunquam comedere.
¶ Quinto arguitur. Ex isto sequitur quod caput numquam potest augeri: et sic pueri haberent minutissimacapita: quod est falsum sunt maxima ceterorum membrorum proportionabiliter. Et idem patet de senib quod sic patet. cibus ingreditur os et descendit in sto¬ machum: sed graue naturaliter non ascendit ergo nulla pars vadit ad caput.
¶ Ad quartum negatur as sumptum. ex aliquo nutriuntur. vt patet inductiue Minores pisces maiores comedunt: vt patet de his qui in eorum ventribus reperiuntur: aliqui vermibus: aliqui aliis limositatibus vescuntur. siue aliqua anima lia ad modum pauca viuant ex puris elementis siue omnia ex mixtis pascantur: non refert. sufficit quod nichil proprie augetur nisi per intus susceptionem siue in poris.
¶ Ad aliud argumentum dicitur quod cibus attrahitur ad caput: et ad reliquas corporis partes a virtute naturali ipsorum membrorum. sicut naturaliter Magnes ad se trahit ferrum. Ita dono dei quodlibet membrum habet virtutem sibi attrahendi conueniens in nutrimento: et omnes pori terminantur ad capita venarum capillarium. Et ideo pereas ad singulas partes tam carnis quam ossis nutrimentum defertur.
¶ Pro cuisvlteriori intelligentia notabis quod nutrimentum in animali recipitur in ore aut in aliquo proportiolnabili illi: vt in arborum radicibus: et in animalibus perfectis mittitur ad stomachum: et a stomacho digo ritur in vnam substantiam albam: scilicet Chilon. Ista ad trahitur per venas mesaraicas mediates inter st machu et epar. ad ipsum epar et illic digeritur inmassam rubeam que in confuso continet quattuor humores: scllicet choleram / sanguinem / flema / et melancoliam. et communiter nominatur chimus. post hoc defertur ad alia membra.
¶ Sextoarguitur. Ex isto sequitur quod numquam illuo quod augel erit maius. hoc est manifeste falsum. igitur. quod sequatur patet sic. quia solum pori vacui replebuntur: et illis repletis homo non erit maioris quantitatis.
¶ Ad primum istorum dicitur negando assumptum. Illi pori exatenduntur / et dilatantur: licet insensibiliter in breui tempore: successu temporis erit sensibilis auimentatio. hoc patet si tecum fuerit presens adolescentulus / eius crementum non percipis cum crebro in die eum vides: licet secundo die fuerit maior quam primo: sed hoc est insensibile: et sic de tertio die in ordine ad secundum. hic autem semper compares breuem horam ad paruum tempus.
¶ Ultimo arguitur. si fiat iste refluxus et generatio nouarum partium / non remanebit idem compositum in fine vite quod erat in principio. sed hoc est inconueniens: quia partes intrinsece omnes variabuntur fluit tota materia asini ad cuius fluxum tota forma fluit: et sic non remanebit idem asinus: et ita in aliis mixtis dicatur.
¶ Preterea. augmentatio proprie dicta est solum secundum partes formales: et non secundum partes materiales: sicut dicit Aristoteles primo de generatione / textu commenti. 35.
¶ Respondetur biphariam: aliquid potest dici idem. Uno modo quando nullo modo mutatur: vt deus angelus et anima intellectiua non loquor de mutatione accidentali: sed intrinseca. Alio modo aliquid dicitur manere idem moraliter / et vulgariter: quando iudicatur apud vulgus propter similem situm et ordinem partium: siue vna pars maneat eadem: vt in homine: siue vtraque pars varietur: vt in asino. homc modo dicimus eum dem Sequanam ex vna parte et eundem Rhenum: et Scaldam eundem includere Galliam Belgicam: qui includebant in diebus Iullii Cesaris: licet tota aqua quae erat in diebus eius oceanum Germanicum et Gallicum ingressaest. et sic non inconuenit aliquod totum perpetuo manere et partes eius esse corruptibiles: sicut aristoteles diceret de elemento ignis. posui in hoc membro secundum vulgus. hoc est: quando est parua variatio: vel illa quae apud vulgus iudicatur insensibilis: tunc semper iudicabiu idem. vt si stola vetus resartiatur in parte quae solum habet quinque pedes. prima medietate anni addatur vnum pedale. secunda medietate anni aliud pedale. et sic per duos annos cum dimidio: non praesentabitur epriso benedicenda: sed semper iudicabitur eadem: vbi si a principio posuisses quattuor pedes: ad eprstum volassent pro benedicenda stola. Simile contingit de eadem ciuitate: vt punta parrhisio: quae iudicatur eadem cum illa quae erat in diebus Clondouei primi regis francorum: sicu aristotelens dicit de aliis ciuitatibus primo Politicorum. hoc contingit de naue. si longo temporis interuallo singuli aceres auferantur: et noui loco eorum ponantur: iudicabitur eadem nauis.
On this page