Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum potentia generativa inter alias potentias sit magis infecta
IN distinctione. xxxi. magister ostendit quomo caro est infecta per peccatum originale. Circa quod quro talem quaestionem: vtrum potentia generatiua inter alias potenti as sit magis infecta.
¶ Respondetur: infectio communiter attribur tur his quae alios siii morbo vel contagione inficiunt. Unde lepra / pestis / scabies: dicuntur morbi contagiosi et infectiui. Originalis noxa est tam culpa quam infectio.
¶ oc praemisso respondetur per duas conclusiones: quarum prima est. noxa originalis sub ratione culpe magis inficit volut quam quacuque alia potentiam
¶ Secunda conclusio. peccatum originale consideratum sub ratione qua deriuatur in alios quos inficit sic potentia generatiua est maxime infecta.
¶ Prior conclusio probatur. omne peccatum est in voluntate inhesiue omissiue vel imperatiue. ergo peccatum originale in ratione culpe maxime inficit voluntatem.
¶ Secunda conclusio probatur. Gems. 3. amissa iusticia originali per demeritum peccati originalis protinus prothoparentes erubuerunt. de membris citius quam quecumque alia potentia et ita faciunt omnes alii.
¶ Insuper illa potentia est magis infecta per quam caro magis repugnat spiui. sed sic est de potentia generatiua. sensitiua obedit rationi. et est persuasibilis: primo Ethicorum. cui voluntas principatur principatu politico: primo politicorum. generatiua vero sic erat in potestate voluntatis quod numquod fuisset mota nisi secundum imperium voluntatis cum sua: et solum ad generationem. ab hac lege post peccatum ade longus est discessus.
¶ Preterea. plus rationem tollit in suo actuquam quecumque alia potentia: septio Ethicorum. venus furatur intellectum spissi sapientis. et 1 4 de ciuitate dei dicit Augustinus de voluptate que est inactu generatiuo / quod in ipso momento temporis quo ad eius paruenitur extremum: pene omnis acies et qua si vigilia cogitationis obruitur. numquam nutritiua fuit in potestate voluntatis vt famem prohibere posset nisi cibum applicando famem praeueniendo.
¶ Dubitatur an ista infectio ex libidine proueniat vel ex propagatione. dicitur quod prouenit ratione quam aliquis est filius naturalis ade genitus per propagationem: et non est conseruatus ab hac infectione / sicut erat diua virgo. vbi magister et Augusti. in de fide ad petrum allegat: quod hanc infectionem non facit propagatio sed libido. hoc sic intelligatur non est de ratione propagationis in communi quod hec infectio et corruptio in homine fiat. si adam non peccasset fuisset propagatio et non hec infectio. per libidinem / ineffrenatum impetum intelligit qui est in statu nature lapse. propter actus turpitudinem pauci admodum copule carnali vacarent si non inesset libido. quaerit philosophus. 4. particula probleumatum: probleuma te. 15. causam illius voluptatis. dicit: quoniam aut ex toto corpore semen profluit vt aliqui volunt: aut quia quoamuis non toto ex corpore: tamen per ea patu tem se promit in qua meatus omnis / veneque omnes applicant et coeunt. et idem in primo de generatione animalium dicit auicenna. nono de animalibus: dicit actum crebro exercens non habet voluptatem. non tamen putandum est quod coniuges peccent mutuo copulantes affectu mrimoniali licito: siue sequatur voluptas siue non. dans opera rei licite ad quam naturaliter aliquid sequitur: non est meritum in illa naturali sequela. sicut in cibo assumpto. si gustui et tactui patientis famem applicetur bonus cibus: se quitur voluptas licita / nullomodo imputabilis: licet aliqui patres cineres super cibum apposuerunt ne sequretur voluptas: hoc erat ne voluptate ad intemperantiam comestionem ducerentur / et non ad prohibenda voluptatem in cibo assumpto. si aliqui ad euitanda voluptatem cineres apposuerunt putantes voluptatem in cibo esse peccatu: iudiciu tale fuit in eis errationeu: non imputabile.
On this page