Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum generatio fiat de superfluo alimento an de substantia generantis
¶ Questio sexta. SExto circa hanc distinctionem quaeritur. Utrum generatio fiat de super fluo alimento siue de substantia generantis.
¶ hic est vna opinio cetu lebrium patrum: vt alexandri halensis quaestione. 83 secunde partis: et doctoris seraphici in hac distinctione: quod danda est positio media inter opinionem magistri: et illam qua tenuimus quaestione precedenti. Dicut quod aliquid de superfluo nutrimenti: nec tamen semen omnino est de superfluo nutrimenti: immo aliquid est ibi de humido radicali: et ex vtroque semen propagari. sicut videmus circa nutritiuam quod est humiditas radicalis: et nutrimentalis: vt pote illa quae fluit: sic intelligendum est etiam circa vim generatiuam quod in ipsa est aliqua humiditas radicalis / et etiam aliqua fluens / et refluens: et in generatione prolis vnam currit cum alia. Transmisit igitur adam quando generauit primum filium aliquid de illa radicali humididitate: et illud modicum per virtutem nature toti corporifilii sui commixtum commixtione perfecta: quia nullam partem erat signare in corpore filii sui in qua non esset aliquio de illo humido quod a patre traduxit. Si igitur filius ade in generando prolem similiter aliquid decidebat de suo humido radicali necesse erat quod aliquid trans mitteret de eo quod sumpserat a patre: et sic deinceps. et pro tanto dicuntur omnes fuisse in adam: non quia fuit ibi totaliter materia: sed quia ibi erat aliquantamateria: et ratio seminalis siue potentia conuertendi ad se aliam naturam / ita vt sufficeret ad omnium procreationem: addito sibi in quo posset se multiplicare. Et est exemplum. Si aliquis haberet fermentum quod commisceret commixtione perfecta toti paste: nichil fieret de illa totali pasta. Et similiter si illa pasta commisceretur ad huc maiori paste: et sic procedendoquasi innumerabiles panes fermentati possent fieri ex modico fermento per appositionem rei fermentalis: sic et in pro¬ posito ex modico semine per appositionem humoris susceptibil rationis seminalis: possent innumerabiles homines propagari.
¶ Undeo ad maiorem illius noticiam dicit doctor irrefragabilis quod in corpore ade erat quantitas molis cum ratione seminali. rone quantitatis illius molis poterat extendi et diffundi secundum extensionem corporis quasi in proportionaliter maioris: sicut gutta vini effusa in magno vase aquae: materiaillius diffundit se per totum vas illud: immo (vt ponunt noti in philsophia) aliquid parue quantitatis possibile est ad diffusionem quasi infinitam ratione quantitatis sue materie: sicut quantum ratione qua quantum est diuisibile est ininfinitum. Rone ergo quantitatis molis siue materialis corporis ad partes ipsius decise in generatione: quantacumque eis fuerit facta additio per susceptionem alimenti: diffundebat secundum extensionem quatitatis a dite.
¶ Preterea. ratio seminalis in illo vitatem habuit actiuam qua poterat se multiplicare in materia susceptibili: sic potest virtus lucis et ignis et consimilia. Qr ergo portio decisa a corpore illo ratione quantitatis materialis poterat se extendere secundum extensionem corporis cuiuscumque quantitatis addite: virtus autem multiplicare se in materiali addito sufficiebat ad omnia corpora generis humani seminanda. Istorum patrum positionem vre non capio. semper suppono quod tales celebre partres in eorum vita admisissent argumenta contra se: et de hoc non est dubium nunc: cum sint in perfecta btitudine. eadem lege in vita ipsi potiti sunt. Hec dixerinne posteriores deliquisse putes.
¶ Doctorem sanctum et hos prtres impugnado arguitur sic. probando quod nihil quod erat in ada (quocumque nomine vocetur) est in nobis Et arguitur sic primo: sicut argumentatus sum contra magistrum. Minor erit humor ille rad icalis in nepotibus ade quam in seth: et in caym: et minor in abnepotibus et pronepotibus quam in nepotibus: et sic sine statu Sed omne finitum per ablationem finiti tandem consumitur. ergo antequam deuenit ad nos iam pridem nihil erat vel terius illius seminis. Sed diceret aliquis: diuiditur in variis proportione geometrica: ita quod semen decisum ab adam pro generatione vnius filii erat a / quantitatis. et ille filius transmisit subduplam quantitatem progeneratione sui fili i: hoc est pro generatione nepotis ade¬
¶ Sed contra. tunc in generatione duorum filiorum totum illud fuisset decisum. et sic nihil quod erat in Adam esset in tertio filio / contra opinantes. Item: quaeritur quare dicis quod semen diminuitur geometrice. Resdon debitur: quia alias non potest defendi positio pro quaesunt magne apparentie: sicut inferius patebit: et si non sit diminutio geometrica: semper portio in posteriore erat minor quam in praecedente.
¶ Secundo arguitur ad idem Impossibile est paruum misceri cum magno. probatio. vel ipsi intelligunt per penetrationem: et hoc est impossibile naturaliter / vt patet. 4. Phisicorum: vel per iuxtapositionem: et hoc non sufficit: quia tunc erit aliqua pars in genito non commixta illi semini quod ipsi negant. Non est eundum ad miraculum: quia ipsi dicunt se loqui naturaliter.
¶ Tertio arguitur sic. Impossibile est paruum corpus commisceri magno etam admissa penetratione corporum sine rarefactione nisi ponatur in pluribus locis. ergo illud paruum decisum ab adam non potest commisceri cum toto cor¬ pore partris tui. Quod non potest commisceri arguitursic: et capio eorum exemplum quod gutta vini commiscet toti aquae indolio. Illa gutta vini seclusa aqua non potest replere totum dolium: sed determinatum locum occupat. ergo hec gutta non rarefacta non maiorem locum occupat in toto dolio quam ante occupabat: immo citius condensabitur ab aqua frigida. ergo non coextendetur toti aque: bene verum est quando conclear plenum vino ponitur in cipho pleno aqua: videtur secundum sensum: et itaforte plebeus homo iudicaret quod illud concleat rubei vini coextenditur toti cipho: sed ita non est. reporit aliquas partes aque minus resistentes: et sic illas separat: et est commixtio sicut cum siligine et tritico: licet vna sit sensibilior: et rubedo multum immutat potentiam: et alique partes vini manent superius: et sic totum iudicamus rubeum: quod non est verum illa rubedo non migrat de vino in aquam nec noua rubedo in ea adhuc generatur. Et de ista commixtione patet. subtiliter vinum extrahitur ex aqua: vel sic potest imponicadendo super panem quod fuerit solum iuxtapositio: dato quod vinum tangat immediate aquam. leuius supernatat grauiori: vt studentes practicat imponentes oleum cum aqua quando parum olei est in lampade: vt oleum supernatet. Sed dicit quispiam. non est penetratio seminis decisi ab adam cum toto sorte: quia talis penetratio est impossibilis naturaliter: sed est iuxtapositio ad hunc sensum quod est vna parua portio illius seminis in qua erat virtus generatiua disponens ad introductionem animae: sicut de termento. parum de fermento totum panem fermentat.
¶ Contra. tunc non est necesse illum in suo semine in generatione prolis decidere aliquid quod erat in adam. et sic destruitur positio. Item fermentum tante paruitatis erit et pasta azima tante magnitudinis quad totum non fermentabit: vt notum est. ergo sic in proposito. Insuper quaeritur quare illud quod erat decisum ab ada non potest resolui et fluere: et augeri more ceterarum partium de illo quod dicunt quod quantum potest diuidi in infinitum alibi responsum est.
¶ Ponitur conclusio quod semen constituitur de superfluo alimenti: et quod nihil est in prole quod erat de substantia parentum in actu: quia tunc illud semen decisum esset vnus paruus ho: quod non est dicendum. nec aliquid quod erat in adam est in nobis qui descendimus ab eo. ec conclusio patet. quia omnia perhunc modum saluantur / et experientie / rationes / et auctoritates. dicit aristoteles. 15 de animalibus quod sperma non est nisi superfuitas cibivltimi. Et paulopost sperma est superfluum vltimi cibi qui spargitur permembra. Et Auicenna 15 de animalibus capi tulo vltimo dicit sic. quod est res certa: quia sperma est superfluitas vltime digestiouis / et est superfluitas bene digesta: et est posita in creatura proparter iuramentum: et albescit propter fortitudinem digestionis. et quando fit cum nimio conamine exibit sanguinolentum: et ita sanguis menstruus est superfluitas vltime digestionis: sed no peruenit vsque ad digestionem spermatis: quia sicut dictum est quaestione praecedenti cibus in stomacho prima digestione digeris in epate est digestio secunda: et ibigenerantur humo Deinde humores deriuantur per membra: et ibi digritur cibus tertia digestione: et per nutritiuam que tur pars in substantiam corporis ad conseruationem in diuidui: et alia reponit ad conseruationem speciei: sic quod nutritiua praeparat et disponit materia generatiue: et permo capit necessarium. sicut dici solet / charitas incipit ab habente: non loquor de digestione quae fit in quod re cibum bene masticando quae multum ad vna digestionem conducit. et patet modus dicendi per signa. vnum est quod melta et superflua comestio augmentat materiam spermatis: et excitat generatiuam. Non alias rigida partimonia vite vsi sunt sancti: quorum aliqui vix aquam ad sacietatem ceperunt: alii quadam alia rugalitate vsi sunt. Ad quod propositum alias ab excessiuis cibis et potibus homines abstinerent saltem illa est vna potissima causa. et propterea ordina tum est in religionibus bene institutis quod nec religio si excessiue dormirent: nec cum multitudine vest um: nec nimis molliter / digressiuncula relicta. Aliud signu est ad propositu: quia ceteris paribus minuitur sperma in illis qui fortem habent tertiam digestionem: et multo indigent cibo. Propterea dicit. Auicenna decimoquinto de animalibus: capite penultimo. quod non inuenitur sperma in pueris: quoniam eorum digestio tertia est fortis: et eorum necessitas ad cibum et multa: et non erit in eis superrluitas seminalis. Ad hoc adducitur tertium signum Aristotelis quintodecimo de animalibus. homines multe carnis et multe pinguedinis non spermatisar nisi modicum. Et ratio est: quia parum remanet de superfluitate: quia nutritiua inultu conuertit de illa in substantia nutriti.
¶ Sed contra hanc conclusionem arguitur sic. Generatio est ex substantia generantis produci quod generatur secunda substantia: secundum Damascenum libro primo capite. 8
¶ Preterea secundum Augustinum. 10. super genesim. Leui et Christus secundum carnem fuerunt in lumbis abrahe sed Leui secundum comcupiscentiam carnalem / christus autem secundum substantiam corporalem. Hoc autem non esset verum nisi filii essent de substantia parentum.
¶ Respondetur quod fi lii eo dicuntur generari de substantia parentum quia generantur de aliquo quod erat in potentia propinqua: immo in propinqaissima dispositione ad hoc quod conuerteretur in corpous patris: et decidicum quadam virtute ab anima patris deriuata: hinc est quod illi actui nimis indulgentes attenuans tur / et debilitantur: et periodum suevite abbreuiant vt videre est in passeribus / et in animalibus multum coeuntibus que sunt breuissime vite. opposito modo de mula. Filius non dicitur de substantia partris: eo quod aliqua substantia que erat pars patris compositionem filii ingrediatur: et isto modo dicitur fuisse Leui in lumbis Abrahe secundum corpulentam substantiam: et rationem seminalem. Non aut christ vt supra dictum est.
¶ Secundo arguitur. Ex isto sequitur quod magis filii agricolarum et viticolarum attinerent porcis et bobus: et diuitum caponibus / et perdicibus / quam eorum parentibus: sed hoc est inconueniens: ergo. Probatur tamen consequentia quia ex substantia talium brutorum / saltem ex corpore quod fuit eorum vel eorum cadaueribus componuntur.
¶ Preterea. Adam antequam comedisset poterat trans fundere semen ad generandum: sed quarto Methaphysice: tunc vnumquodque perfectum es cumpotest perficere tale alterum quale ipsum est: sed si generatio esset de superfluo alimenti: et non de substatia generantis. Ada ante comestionem semen trans fundere non potuisset.
¶ Ad secundum negatur consequentia. et ratio. apud loquentes non habetur respectus ad attinentiam corporis: quia sic si quis paruulus nutriretur ex duobus vel tribus bobus diceretur filius illorum boum: quod dicet nemo. Etiam probatum est in questione precedenti quod alimentum conuertitur in substantiam aliti: et hoc ab istis doctoribus non negatur. Et maior portio est ex alimento: tamen propterea non dicimur filii alimentorum: sed conceditur quod omnes fiunt magis intrinsece ex alimento quam ex parentibus. etiam quoduis illud superfluum sit ex carnibus dictis fiunt multe transmutationes substantiales: saltem aliqua fiunt due ante superfluum tertie digestionis: et intantum transmutatum est: et corpori paterno assimilatum per virtutem nutritiue: ita quod sit in propinquii sima dispositione ad hoc vt conuertatur in substatiam patris red cum hoc transmititur cum illo superfluo quo ad indiuiduum: nec ideo quo ad speciem virtus ab anima patris deriuata / et ab illa expellitur: quia sicut dicit Auicenna. fen prima. doctrina quinta primi: declarans quid est membrum / et sue partes / dicit. In vno quoque vero membro est virtus naturalis que enim rei nutrimenti completur et sequitur ad propositum: et hoc quidem est nutrimentum attrahere: et retinere / et assimilare / et vnire / et superfluitatem expellere.
¶ Ad aliud sicut dicit Aristoteles de somno et vigilia: humores sunt corporis nutrimentum. Undo cibus si nutrire debeat conuertitur in humores / qu postea deriuantur ad membra sicut ordinate et prolixe tradit Auicenna / fen. prima. doctrina 4. in duobus capitibus primi. Cum adam fuerit factus perfectus fuerunt in eo producti huores qui eum possent nutrire de quibus poterat remanere aliqua superfluitas quae poterat essegenerationis principium ad aliquod tempus vsquequo secundum dictamen rationis commedere debuit.
¶ Tertio arguitur. ex parentibus leprosis generantur filii leprosi. quod non videtur necessarium si filii no gnarentur de substatia parentum suorum. Preterea ex isto perit linea consanguinitatis.
¶ Ad tertium dicitur quod illud superfluum tertie digestionis propter sui magna propinquitatem ad hoc vt couertatur in substantiam corporis iam effectum: et propterea spiritus in qui est vis informatiua (saltem partialis quo ad corpus) deriuata ab anima patris: iam effectus est.
¶ Ad secundum dicitur quod duo fratres non dicuntur consanguinei: quia idem sanguis est in eis: nec quod idem semen ade sit in vtroque: vel vna portio in vno: et alia portio in alio. sed dicuntur consanguinei aliqui: quia descenderunt ex vno stipite comuni in propinquitate sufficienti ad denominationem cosanguinitatis: vel vnus descendit ab altero in simili propinotate.
¶ Quarto arguitur filius interdum assimilatur auo et proauo: qrgo semen proaui est in pronepote: quia non ob aliud est assiinilatio inter patrem et filium quam ratione seminis. Pater zelotipus de vxore eius diligenter considerat an filius eius sit ei similis vel putatiuus filius. et qua ratione semen proaui ingreditur compositiouem pronepotis: eadem ratione semen ade ingreditur compositionem fetus.
¶ Item Isa 1I. Egredietur virga de radice iesse: ergo in christo fuit aliquid de radice iesse. et Aomanorum permo / factus est ex semine dauid secundum carnem ergo in christo fuit aliquid de carne dauid. et ad Heb. os: semen abrahe apprehendit.
¶ Respondetur. stat interdum quod filius assimiletur auo. pater eius suo patri assimilabatur: et quando esset aliqua portio seminis aui in filio: non sic oportet esse de semine ade vel remote propter rones quas interarguendum contra illam positionem adduximus: et alias quae facile fieri praesent. Insuper. filius verus nonnumquam nullo pacto patri assimilatur. vt in i8. distin. huius diximus.
¶ Ulterius mter dat patri putatiuo intelligere de non ente quod sit ens: ostend vnum membrum quod a casu est simile tali membro partris putatiui. ostendit ei incompositum pedem filii velmnus quem comparat tali. membro patris: vel si pater sit mater: et male coloratus ob nimios labores et curans et filius sit ita coloratus ob nimium somnum: in conspectu partris cauta mulier dicit se non diligere filium: sed diligatur a patre cui est similis. hoc dixisse non peniteat: vt arceantur partes a sacra fame auri et iniuste ad ditandos liberos. Ad auctoritates sufficiens est data responsio ex dictis.
On this page