Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum originale peccatum tollat baptismus
IN hac distinctione trigesimasecunda magister ostendit quomodo originale peccatum de letur in baptismo Gratia illius quaeritur: vtrum originale peccatum tollat baptismus.
¶ Respondetur affirmatiue. Probatio: peccatum tolli nihil aliud est quod ipsum non imputari: secundum illud Psalmiste. Beati quorum remisse sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata i. non imputata sed post baptismu originale non amplius imputatur Actuum. 2 dicit petrus. baptizetur vnusquisque vestrum in nomine Iesu christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum spitritus sancti. cum nullum peccatum mortale posset remitti sine alio: sequitur quod per baptismum remittitur originale peccatum. et Augusti. I lib. de baptismo paruulorum contra illos loquens qui dicunt paruulos baptizari: non pro originali peccato dimittendo: dicit. Quis christianorum ferat: cum dici tur ad eternam salutem posse quemquam peruenire si non renascatur in christo quod per baptismum non renascerentur in christo: nisi per ipsum remitteretur originale peccatum. Et post: in eodem libro dicit quod nulla ex nostro arbitrio (preter baptismum christi) salus eterna promittebatur infantibus. In quo includitur quod per baptismum eis potest promitti vita eterna: quod non esset verum si originalis culpa non remitteretur per baptismum.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur sic. Aliquis est baptizatus qui est inpeccato originali: etiam baptismo fluminis. ergo baptismus non tollit originale. consequentia patet. si interdum non tollit nunquam tollit. antecedens patet: pono quod adultus commisit aliqua peccata mortalia a et b / vult baptizari: non detestatur a / et b / immo in eis complacet: baptizetur iste: nulla est repugnantia de lege. baptisetur etiam stante tali proposito. talis manebit in peccato originali: quia non separatur originale a mortalibus. et hoc iterum patet extra de baptismo et eius effec. cap. maiores. d. sed queritr: vbi maximus pontifex dicit talem / manere in peccato originali: eo quod deus non diuidit peccata. Insuper arguitur. Hec anima manebit post baptismum. hec anima est vel erit peccatum originale. ergo peccatum originale manebit post baptismum. consequentia tenet cum maiore / et minor patuit dist. 20.
¶ Respondetur concedendo quod talis manet in peccato originali: vt inter arguendum ostensum est. Ex quo sequuntur iste conclusiones. Aliquis baptizatus est in peccato originali. baptismus non tollit a quolibet baptirato peccatu originale. patet in ponente obicem. Certia propositio. Non omnis adultus existens in originali tenetur suscipere baptisma: vt patet de isto de quo mentionum facimus. defectus non est ex parte sacramenti: sed ex parte baptizati obicem ponentis: actus actiuorum sunt in patiente et disposito: secundo de anima: sed postea per detestationem habebit gratiam baptismalem. secundum Augusti. in lib. de baptismo paruulorum. et patet de consecratione distinctione. 4. tunc velle incipit: nec aliquod illorum peccatorum ante baptisma commissorum tenetur confiteri. Raptismus est ianua sacramentorum: sed si continuet vnum actum et sit baptizatus in medio tempore continuationis: tunc post baptisma commissum tenetur confiteri: et si actus non sit intensior in secunda medietate quam in prima sed idem actus continuatus. tunc peccatum ante baptisma commissum tenetur confiteri: quod patet. hoc peccatum tenetur confiteri demonstrando peccatum continuatum post baptisma. hoc peccatum est vel fuit commissum ante baptisma. ergo peccatum commissum ante baptisma sortes tenetur confiteri. permisse clarent cum consequentia.
¶ Ad secundum dicitur quod peccatum originale manebit post baptisma: sed non manebit amplius originale neque peccatum. Secundo sequitur. quod originale peccatum erit quando non erit originale. hoc patet: quia hec an erit quando non erit origiuale peccatum: sed dimittitur concupiscentia: hoc est mitigatur post baptisma per gratiam infusam incuinantem in contrarium. concupiscentie carnis per caracterem / et gratia gra¬ tis datam: cui concordat Augustinus primo libro de nuptiis et concupiscentia dicens. Dimitte concupiscentiam carnis in baptismo: non vt non sit: sed vt in peccatum non imputetur.
¶ Secudo arguitur. Ubi effectus est / causa deesse non potest: sed aliqua concupiscentia post baptisma non deest. ergo post baptisma originale manet: etiam vltra casum tactum in argumento praecedenti.
¶ Preterea sequitur quod adultus potest experiri effectum baptismi. et sic potest ostendi naturaliter gentili effectus sacramenti / quod non est dicendum. Insuper: sortes est baptizatus. ergo filius ab eo genitus. arbor bona generat fructum bonum.
¶ Ad primum istorum dicitur quod hoc est verum in effectibus a causis naturalibus depedentibus: et in continuo fieri.
¶ Ad secundum nego consequentiam. interdum in nobis est maior pronitas concupiscentie: interdum minor. et illius procliuitatis causa nos latet.
¶ Ad tertium magister negat consequentiam: et instat per circuncisum / qui non circuncisum generat. Similiter granum mundum granum immundum cum palea procreat: sed illud exemplum naturale non est ad propositum. propterea eundum est ad voluntatem dei imputam tis huic peccatu quousque sit deobligatus per baptismum potest capi bonum argumentum cont magistum ex baptisato et non baptisat. Alter eorum debet producere carnem minus infectam / et minorem concupiscentiam: et infectio carnis originale peccatum producit in animam: et ad minorationem cause naturalis effectus diminuitur.
On this page