Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum omnes animae humanae sunt aequales
¶ Pro solutione quie stionis pono conclusiones: quarum prima est. Aliqui homines in naturalibus longe alios anteessent. patet tam in potentia vegetatiua quam sensitiua. vnus melius videt / audit / vel olfacit / quam alter: vt ad ocuelum quolibet die videmus.
¶ Secunda conclusiointellectus vnius in naturalibus intellectum alterius in intelligentia precedit. probatur. videmus vnum statim intelligere multum difficilia ei proposita que alter rudis non potest invita capere. probatur eadem conclusio. anima vnius vtitur aptiori instrumento ad exeundum in actum intelligendi quam anima alterius. ergo facilius et promptius exit in actum intelligendi. tenet consequentia. vtrobique habens instrumentum melius operatur melius ceteris paribus. et propterea primo de anima dicit philosophus. si senex haberet oculum iuuenis videret vt iuuenis. et secundo de anima molles carne sunt apti mente. videmus enim aliquos habere manuu volas delicatissimas multitudine pororum et multitudine paruarum rigarum perditi¬s totam volam ductarum. hos scimus ingeniosos. alios videmus carnem in manus vola habere ru¬ dem cum vna vel duabus lineis grossis et brevibus digitis: quem rude protinus deprehen¬
¶ Tertia conclusio. appetitus intellectiuus vnius in naturalibus praecedit appetitum intellectiuum alterius. probat. aliqui sunt bene nati: sexto ethicorum: aliqui vo male nati: proptea aliquos mites castos et humanos suapte natura videmns: aliquos vero inhumanos et truculentos: vt hannibal / tambanus: igitur.
¶ Secundo arguitur ad idem. aliqui habent meliorem dispositionem in corpore quam alii. sed appetitus intellectiuus corpori immersus dependet quodanmodo (licet non necessitetur) a corpore. igitur. ecceconclusiones ex parte sensuum et anime pro quanto corpus informat: potissimum corruptibile. et potest itaesse in corpore in corruptibili in beatis.
¶ Quarta conclusio. ex parte animae intellectiue quantum est ex pente eius / non habendo respectum ad corpus quod infimat: sed loquendo de anima separata vel ac si esset separata: hoc est: loquendo de his que animae conueniunt ad quae corpus minime deseruit: sit conclusio hec. vna anima est alia perfectior in donis gratuitis. probat. dorgratuita liberaliter conferunt a donate: vt a deo. sed deus dat vni et non alteri ex sua liberalitate. sicut rex dat vni a. donum et non simili in specie equale donum. preterea. hoc nihil aliud ponit nisi donaaccidentalia. sed non inconuenit duo subiecta eiusdem speciei specialissime esse aliter qualificata. igitur tertio: ade iusticia originalis connicata est et non posterioritati. animae christi beatitudo gratis secundum communem viam et infinita gratia intensiue (vt oppinor) similia non sunt communicata alicui alteri.
¶ Quinta conclusio. vna anima intellectiua non est perfectior alia entitatiue. patet. omnes atme sunt eiusdem speciei specialissime. ergo implicnit vnam esse alia psctiorem entitatiue. si enim vna esset alia perfectior enltitatiue. non essent eiusdem speciei specialissime. species se habent vt numeri. 8 methaphisice. et ex proprietatibus substantie / substantia non suscipit magis neque minus. ergo vna anima non est perfectior alia substantialiter et entitatiue.
¶ Sexta conclusio. probabile est quod vna anima separata naturalius melius quod pit quod alia. probatur. vnus homo melius capit naturaliter quam alter. ergo vna anima naturaliter melius intelligit quam alia. sed dicis consequentia nihil valet. est alia dispositio subiecti in vno homine quam in alio. hoc non contingeret in duobus homimbus equaliter in corpore dispositis: nee in animabus. quia non videtur vnde ista diuersitas ex parte subiecti debeat intelligi.
¶ Secundo arguitur ad idem. demon non intelligit ita bene sicut angelus eiusdem speciei essentialis secum. suppono plura indiuidua angelorum eiusdem speciei quorum vnum cecidit et non reliquum: ita potest esse de possibili. tunc sic. demon non capit eandem difficultatem ita bene sicut angelus eiusdem speciei secum. sed hic dicis. demon habet malos habitus: et intellectum ad multa mala conuersum. et sic non potest itaattente animaduertere ad difficultatem propositam sicut bonus angelus. modo animo multum intento circa vnam materia: non ita applicatur circa aliam. sed propterea non sequitur quod naturaliter melius intelli¬ gat quam alter ceteris paribus.
¶ Tertio arguitur. deus a principio potest in aliqua anima vel angelo producere bonos habitus per quos promptius difficultatem cognoscet vna anima quod alia. et cum tales a principio habet ex puris naturalibus habet. sed dicis. hoc est ex dono gratis dato.
¶ Quarto arguitur per articulum parisiensem qui sic iacet capite. 8 inconueniens est ponere alios intellectus nobiliores aliis. quia cum ista diuersitas non potest esse ex parte corporum oportet quod sit ex parte intelligentiarum: et sic animae nobiles et ignobiles essent necessario diuersarum specierum sicut intelligentie / error. quia sic anima christi non esset nobilior anima iudearticulus ille non intelligit ex parte donorum gratuitorum: sed ex puris naturalibus: sic scllicet: quod in eadem specie possunt dari due anime corporum expertes quarum vna melius intelligit quam alia. hoc idem tenet magister in ca. vltimo huius distinctionis inquiens. Illud quoque non incongrue queri solet: vtrum omnes anime ex creatione sint equales an alie aliis excellentiores. pluribus non irrationabiliter vtur quod ex ipsa creatione alie aliis excellant in naturalibus donis: vt in essentia. alia aliis sit subtilior: et ad intelligendum / menorandum / habilior: vt pote acutiore ingenio et perspicatiori intellectu praedita: quod non improbabiliter dicitur: cum in angelis ita fuisse constet. si loquatur de angelis eiusdem speciei: vix constat. si indifferentibus specie: de hoc non reuocatur in dubium. propterea dico / probatio magistri nichil valet. tamen opinatus est hanc conclusionem sextam veram.
¶ Contra quintam conclusionem arguitur. vnus homo est magis rationalis quam alter. ergo substantia suscipit magis et minus.
¶ Secundo: albedo vt 4. est perfectior albedine vt duo. et tamen sunt eiusdem species specialissime entitatiue. ergo non inconuenit indiuiduum vnum alteri praestare in eadem specie: et pari ratione in substantia et animabus.
¶ Et confirmatur hec ratio: quicquid perfectionis est in duobus ergedibus orizonis hoc est in. 4. et vna alia orizo equelis perfectionis priori. ergo orizo vt 4. orizo nem vt 2. transcendit in nobilitate.
¶ Ad primum nego quod vnus homo sit magis rationalis quam alter: capiendo rationale vt est differentia hominis sicut proprie capitur: cum non habeat plus animam rationalem quod alter. oene vnus homo plus vtitu rectaratione quod alter: sed hoc non arguit eum esse magis ronalem. quemadmodum licet zoroastes plus rideat. quam crassus: non tamen est magis risibilis.
¶ Secundum argumentum cum confirmatione solum probat vnam forma intensibilem esse alia perfectiorem gradualiter et indiuidualiter. quemadmodum argumentari potes de quanto ad eius medietatem in extensione. sed non est perfectior specifice et entitatiue.
¶ Contra sextam conclusionem. difficultas est eadem vtrique intellectui proposita. ergo idem est obiectum. idem est subiectum in specie et ita bene dispositum: quia nulla indispositio est in vno. et non requiritur aliud instrumentum ab intellectu ad intelligendum. ergo non est perfectio ex parte subiecti principalis. nec requiritur aliqua alia dispositio. et non videtur penes quid attendi potest quomodo vnus intellectus naturaliter melius in¬ telligit quam alter.
¶ Confirmatur hec ratio:. imposni bile est quod duo oculi equaliter dispositi equaliter applicati eidem visibili et equaliter attenti et cete ris omnibus paribus que faciunt ad bonam visionem et quod vnus melius videat visibile quam alter. inequaelis visio non prouenit ab obiecto: quoniam est idem. et suppono auxilium dei equale et omnia extrinseca. oculi sunt equa les quantum est ex parte eorum ergo equelis erit visio: quia in equelita tis nescis dare rationem.
¶ Et confirmatur hec ratio cum precedenti: duo ignes equales eque applicati duobus combustibilibus equalibus ceteris omnibus paribus que promouent actionem eque calefaciunt. ergo duo oculi equaliter vident. ergo duo intellectus equales equaliter intelligunt. tenet consequentia. vtrobique est actio naturalis ab equalibus causis. ergo equalis erit actio. Qui voluerit dictam conclusionem sustinere: faciliter poterit istas rationes euacuare per hoc quod vni couenit naturaliter talis conditio aut proprietas indiuidualis quae non conuenit alteri: licet cetera sint paria quantum ad essentias rerum. et extrinseca.
On this page