Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum Deus prius agat et coagat ad actus voluntatis creatae an contra
¶ Propteres quaeritur iste quaestionis titulus: an deus prius agat et coagat ad actus voluntatis create vel contra et non est quastio de actibus inquantum malis. diximus enim in quaestione praecedenti / deus nullomodo est causa mali culpe: sed quaerendum est de substantia actus solum tam de substantia actus boni quam mali: quia nunc suppono quod tam deus quam voluntas creata ad subsentias illo lorum actuum concurrunt: et quod totus actus a deo producitur totaliter affectus: licet non totalitati cause.
¶ Pro solutione questionis scito video viros hic dicere contraria: et aliquos alios multitudine verborum et se et alios fatigare. dicam ergo succincte de quaestione primo ponendo distinctiones declarativas quimodo quaestio potest limitari: et secundum h ponentur conclusiones responsiue notabile erit hoc. vna causa potest dici prior alia quia perfectior alia / vel est independens in agendo vel sufficiens ex se in cauendo sic scilicet potest quemcumque effectum causare sine causalitate alterius cause: et alia posterior quae est imperfectior dependens tam inesse quam in causare ab alia causa sic scilicet quod non potest care alia causa non cante: bene autem econuerso. Hoc supposito Respondetur per conclusiones.
¶ Prima est. deus prius causat quemcumque effectum quem cat quod creatura: ad hunc sensum: quod est cas perfectior independens est sufficies se sola et determinat alia cam ad hunc effectum producendum et non ad similem quem equaliter habet in sua ptante. et creatura hoc modo est ca posterior. hec conclusio est nota de quocumque effectu positiuo non modo de actu voluntatis bono vel malo sed de quocumque ente.
¶ Secunda conclusio. aliter deus concurrit ad actum bonum volutati aliter ad malum. probatio. neo potest estcere actum moraliter bonum complete sine dei specialiauxilio ex 28. distinctione huius. praecipit bonum vel ipsum consulit et ad illud instigat: et dat auxilium et leges hmonis facienda. ergo priuenit voluntatem in productione boni actus. hoc patet ex aug. 13 de ciuitate dei capite decimoquinto. Sic ad malum quippe anime prior est voluntas eius. ad bonum vero eius prior est creatoris eius. propterea aliter sancti atrribuunt actus malos deo et aliter bonos.
¶ Tertia conclusio. deus in absoluto sermone est dicendus prius agere ad effectum communem quam creatura. patet. esse prima causam est perfectionis. propterea philsopi idem per deum et primam causaintellexerunt. ergo prima causalitas vel prioritas causandi respectu effectus communis non est neganda a deo.
¶ Secundo arguitur ad idem. si prioritas causandi respectuactus voluntatis negaretur a deo: hoc esset quia voluntas necessitaretur ad suorum actuum productionem. sed hoc non noticia causae naturalis concurrit ad productio nem actus voluntatis: non obstante actus voluntatis est liber. ergo a fortiore cum deus agens liberum concurrit ad actum voluntatis etiam prioritate nature: actus erit liber. et licet deus sit infinitus in actiuitate: non tamen infinite concurrit. sampson potest iuuare pigmeum ferre paruum pondus.
¶ Quarta conclusio. potest dici ad aliquem bonum sensum quod voluntas prius agit ad actum malum quam deus. patet. secundum sanctos aliter deus agit ad bonum et malum. ad omne bonum prius agit et voluntatem praeuenit ad agendum / secundum ortonem: actiones nostras quaesumus domine aspirando praeueni. ergo ad aliquem sensum volutas praeuenit deum ad malum. sensus est explicitus sufficientur prius. deus est paratus coagere voluntati ad substntiam actus mali: quam voluntas non potest elicere deo non concurrente quom prohibet creature ne eliciatur. Intel lectus dinus intelligit voluntatem creatam velle a. actum malum producere si concursum prime causae necessarium ad productionem illius actus haberet: quod non illud velle possit habenre sine concursu dei. deus illi coagit ad hoc: et illud prohibetur: et quodammodo inuitus hoc facit. hoc est: non pure spontanee ad sensum superius crebro declaratum. sic potest ad nostram intelligentia dici quod ad bonum sensum voluntas creata prius agit ad actum malum quam deus concurrat dependemter.
¶ Contra ista arguitur sic. deus prius concurrit ad a. actum quam creatura. ergo quando a. actus producitur a deo adhuc / nondum est productus a creatura. et sic substantia actus mali in vno signo nature est bommna a deo: et in po¬ steriore ille actus est malus a creatura. et per consequens in eo dem instanti tempuis idem actus est bonus et malus. Respondetur non est signandum vnum instans nature in quo deus causat actum communem qui in eodem creatura coagit: sicut in eo dem instanti quo ca efficiens agit in genere causae efficientis materia agit in genere cause materialis: sic est de duabus causis efficientibus subordinatis inter se¶ Secundo arguitur. vel voluntas creata agit quia deus agit vel econuerso. si primum non est libtas in actu voluntatis: cum deo coagente non potest non agere. si secundum voluntas creata prius agit quod voluntas diuina.
¶ Respondetur: oportet distinguere tales causales: si notetur voluntas praeceptiua vel consultiua dei vel presuppositio independens. possumus tales concedere voluntas creata vult a. actum bonum quia deus ipsum vult sicut si quereretur a nouitio vel iuuene religioso: quaere mundat claustrum. Respondet quod magister morum vult. vel quare vult religionem bonam ingreditur. quia talis sapiens consuluit. vel quare sortes het gloria. quia discessit in gratia sic voluntas creata dependet a voluntate dei. et ad atum bonum habet praeceptum / vel consilium vel auxilium dei speciale praerequisitum. tales causales admittimus quando antecedens inportat aliquid quod est praesuppositum et dispositio ad consequens de actu malo: malo concedere tales causales deus facit substantiam actus mali quia creatura facit malum: ita quod malicia venita creatura et deus prohibet illum actum. et cum punit. displicet deo quod ille actus fiat. tamen secundum generalem influentiam eius: concurrit ad talis actus productionem. et propterea deus dicitur producere actum illum: quia homo facit illum non quod illum homo facere potest nisi deo coagente: nec etiam deus coageret: nisi homo ex malicia sua illum actum eliceret. si esset secumdo de causalibus proprie dictis mlte istarum negarentur. sed hic est sermo ad bonum sensum de causalibus.
¶ Tertio arguitur: ex dictis sequitur quod actus voluntatis sortis non est liber. consequens est in conueniens. quod sequatur patet sic. bene sequitur: deus coagit ad a. actu voluntatis sortis. ergo a: actus est. antecedens non est in prtante sortis. ergo nec consequens.
¶ Quarto arguitur. sideus velit a. actum esse. necessarium est sorti velle eum esse. quia non potest deo resistere. ergo actus eius non est contigens.
¶ Ad tertium concedo consnuentam. et bene sequitur sortes coagit deo ad a. actum voluntatis ergo. a actus est. et nego quod antecedes non est in patante sortis ad actusnon moraliter bonos sufficit dei concursus generalis. quem concursum non subtrahit a creaturis commissiue. si tamen conseruaret creaturam inesse: et non coageret ei in causando: creatura agere non potest. et sic ignis non calefaceret stupam impositam. et patuit in fornace regis babilonis Damie lis tertio. quemadmodum obiectum solum sine concursu intellectus non producit noticiam intuitiuam. sed ille duecause simul iuncte illam noticiam producunt. sic in proposito de facto secundum legem conem: sed in hoc est discrimen. deus se solo potest producere: quicquid ab ipso et creatura producitur: non autem obiectum solum vel intellectus respectu noticie intuitiue. ad actus moraliter bonos liberaliter communicat auxilium speciale ad sensum dictum in distinctioue 28. ergo antecedens est merito negandum.
¶ Ad quartum dicitur. si deus efficaciter velit a actum esse: a. actus erit. sed non semper sic vult deus.
¶ Dubitatur quae est causa actus mali vt malus est: cum deus non est causa eius tali modo. aliqui dicunt voluntas creata per accidens producit peccatum. aliqui voluntas inquam tum defectibilis. aliqui hoc et illud impugnant. sed omnia ista sunt vera: secundo / phisicorum. et quito methaphisi sice. policletus est ca per accidens statue. et album per accidens edificat. licet in cais per accidens sit ordo. quito methaphisice: textu commenti tertii. propinquior est: policletus respectu statue quod album. edificator per se edificat. estatuficus per se facit statuam quando suobpunum importat causam popeinquam sie extraeitate: quaere praedicatum ei conuenit tunc est causaper se. vt edificator edificat in aliis est causa per accidens. dixi sine extrameitate: propter hanc: edificator albus edificat in qua est causa per accidens. alio modo casus et fortuna habent causam per accidens. puta non intenduntur ab agio te: sed praeter eius intentionem fiunt. Ad propositum dico: voluntas creata est causa peccati. secundo dico: voluntas est causaper accidens peccati. tertio dicitur: peccator per se peccat quarto voluntas intendit positiuum in peccato: nec intendit difformitatem in actu. sed illa praeter eius intentionem inest: secundum dionysium de diuinis nominbus. 4. c. neno agit ad malum aspiciens. vlterius voluntas defectibilis est causa peccati. sed non est de ratione voluntatis in communi posse peccare. patet de voluntate diuina.
¶ Superest paucis sarcinulas colligere. et cauere receptui. dicitur ad omnem entitatem prius agit deus quam creatura: ad hunc sensum ne quod idempedenter agit sufficienter potest sc solo effectum producere. creatura dependenter et insufficienter. quia sine concursu dei agere nequit. deus autem solo. nec coassumit creatura ad coagendum: quia eius concursu egeat sed liberaliter ei causalitatem communicat. secundum illud augustini. . de ciuitate dei. c. tertio: sic deus res quas condidit adminstrat vt eas agere proprios motus sinat. et commetator nono metaphisice. textu commenti. 7. moderni ponunt vnum agens omnia entia causare sine medio. an. deum. et conuenit illis dicere vt nullum ens habeat propriam actionem naturaliter. et cum entia non habuerint actiones proprias: non habebunt essentias proprias siue potentias. actiones enim non distinguuntur nisi per essentias diuisas et illa opino est valde extranea a natura hominis. I nsuper. deus enim alia prioritate ad bonum et alia ad malum mouet. ad bonum prius agit. ad malum autem posterius. et quidammodo inuitus coagit. peccator per se peccat. nec sto in talibus hic peccator perse peccat sortes est hic peccator. ergo sortes per se peccat. sic potes in exemplis aristotelis insistere. hic edificator per se edificat. album est hic edificator. ergo album per se edificat. si per se determinet copulam ac si esset modalis diuisa. concedenda est conclusio. si determinat totam propositionem. discursus est malus.
On this page