Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum voluntas potest contravenire iudicio rationis
N ista. xxxviii. distinctione magister loquitur de voluntate et eius fine. circa illam queritur. Utrum voluntas potest contrauent re iudicio rationis. Respondetur affirmatiue: probatur responsio affirmatiua quia da oppositum quom quis non potest contrauenire iudicio rationis in vniuersali et in particulari: sequeretur hec conclusio quod incassum ho¬ mo moueret hominem desistere a iudicato quod videtur inconueniens.
¶ Secundo arguitur ad idem. quia tunc plus conduceret ad virtutem scire quam velle: contra Aristotelem secundo Ethicorum quia causa primaria plus influit in effectum quam causa secunda: sed hec ratio non est magni ponderis.
¶ Tertio arguitur: quia tunc voluntas esset necessitata ad faciendum secundum illud iudicium stante illo iudicio in intellectu: et sic non meretur conformando se illi iudicio: neque demeretur.
¶ Quarto. xii. de ciuitate dei. ca. 6. dicit Aug. duo equaliter affecti anima et corpore simile iudicium habentes possunt sic se habere circa vnum obiectum quod vnus inordinate concupiscat ipsum: alius autem non. Et Bernat dus de libero arbitrio statim post principium dicit quod voluntas non semper ratione: sed nonnunquod absque ratione mouetur: ita vt multa faciat per ipam contra ipsam. Et istud potest confirmari de simplici apprehensione alicuius rei que suffieit ad hoc quod voluntas obiectum velit. Item est articulus parrhisiensis dicere quod stante iudicio in intellectu in vniuersali et in particulari quod voluntas non potest contraire: est error.
¶ Sed contra hanc conclusionem argultur sic. Intellectus dissentire non potest a conclusione. que euidenter sequitur ad aliquas premissas. cognitis maiore minore simul tempore cognoscitur conclusio: primo posteriorum. ergo voluntas non potest contrauenire iudicio rationis Et confirmatur hec ratio per Anselmum libro deveritate. ca. xii. quod omnis voluntas habet quid et cur: sed siper intellectum praesentarentur aliqua duo ipsi voluntati que essent equalia: non esset causa quare voluntas eligeret vnum illorum / altero relicto facilius potest se determinare ad illud quod iudicat eque eligibile alteri quam ad illud quod iudicat minus eligibile. ergo nunquam potest voluntas velle illud cuius contrarium intellectus dicat magis eligendum.
¶ Ad primum conceditur quod intellectus dissentire non potest assentiendo premissis cum bonitate consequentiae: immo assentire coarctatur: secus de ipsa voluntate quae est agens liberum.
¶ Ad aliud dicitur concedendo quod voluntas habet quid vult et cur vult. hoc est. habet motiuum quaere ita facit. Interdum iudicium potest experiri libertatem sua dicendo quod facit ho quia ei placet. Intellectus est solum sicut lucerna ante voluntatem praebens ei lumen spirituale et voluntatem illuminans: quia voluntas non fertur in incognitum: sed voluntas ex sua libertate potest abiicere lucernam et incedere in tenebris.
¶ Secundo principaliter arguitur: demonstratis minori bono et maiori bonon incompossibilibus sic iudicatis in vniuersali et in particulari: voluntas non potest acceptare minus bonum relicto magis bono: quia. 5. Ethicorum Minus bonum in ordine ad maius bonum habet ronem mali: sed voluntas non potest velle malum: primo Ethico. Omnia bonum appetunt. ergo voluntas non potest velle minus bonum stante illo casu. Preterea Arist. vii. Ethico. dicit. Si quis habuerit maiorem in prima figura et minorem ad operandum: de necessitate opatur. hc e si habet iudicium in vniuersali et in particulari quod omne dulce est gustandum: lac est dulce: ergo lac est gustandum: de necessitate operatur dulce gustando
¶ Ad primum istorum negatur assumptum. non obstante tali iudicio: voluntas ex sua libertate potest velle minus et iudicatum minus. Si iudicaret minus bonum fortune esse maius bonum honestum / non est dubium: quia tunc capiet maius bonum minore relicto. Et ad illud quinti Ethi. Minus bonum in ordine ad maius. et c. suscipit quodammodo rationem mali: licet non sit malum. Insuper: non constat quin voluntas potest velle malum et sub ratione malicie vt illic est de virtute sermonis. quod realiter malum (quod est bonum apparens) non est dubium. Et ad Aristote. diceretur. Omnia bonum appetunt. bonum conuertitur cum ente et est transcendens. Ad aliud dicitur: est sermo quando voluntas est conformis intellectui. Ceterum arguitur ex isto sequitur quod habitus prudentie in intellectu generari potest absque bono habitu in voluntate sed hoc est inconueniens. igitur. consequentia liquaere videtur ex dictis. Respondetur concedendo illatum nec ipsum est vllum inconueniens.
¶ Dubitatur vtrum intentio sit actus voluntatis. Respondetur quod sic: patet per glosam quam magister recitat in littera super illud Psalmi. In laqueo isto quem absconderunt. et c. dicit quod pes animi amor est: et eo mouetur anima quaesi ad locum quo temdit. id est: ad delectationem bonam vel malam quo se peruenisse per moram limitatur: sed amor est actus voluntatis. ergo intentio est actus voluntatis. Item meritum maxime iudicatur penes intentionem. sed mereri est actus voluntatis.
¶ Sed contra istud arguitur per glosam. Matthei. 6. Si oculus tuus fuerit simplex: dicit quod intentio est oculus animae sed mens est oculus antmae. xv. de trinitate. cap. 7. Item. 2. physico. hirundo facit nidum propter aliquem finem: et aranea telam: ergo aliqua carentia voluntate intendunt.
¶ Ad primum respondetur / quod intentio dicitur oculus anime: non quod sit actus cognitionis: sed quia actum cognitionis presupponit. Intendere nihil aliud est quam proponere et velle.
¶ Ad aliud dicitur quod aliqua res tendit in finem quem sibi non praestituit nec cognoscit: vt graue ad centrum: quaedam res tendit ad finem quem cognoscit: sed non praestituit vt bruta quae non intendunt finem sub ratione finis / quaedam res finem cognoscit et illum prestituit: et de ista intentione loquimur.
On this page