Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An voluntas feratur vel ferri potest eodem actu in fine et in medium ad illum finem ordinatum

SEcunda questio est: an voluntas feratur vel ferri potest eodem actu in fine et in medium ad illum finem ordinatum. Pro quaestionis solutione scias huius partitam ponem. vna taet quod possumus eodemactu dilige e finem et medium et medium propter finem. alia positio tenet oppositum. ponam conclusiones aliquas.

¶ Prima est. dabilis es aliquis actus latus in finem et in medium. probatio. diligendo sortem et deum: hec dilectio terminatur in deum: qui est ca finalis omnium: et in sortem qui est medium ordinatum in finem vltimatum.

¶ Insuper: dabilis est vnus assensus quo assentitur toti propositioni. ergo dabilis est vnus actus voluntatis ergo diligitur medium et finis. patet consequentia. assensus et dissensus in intellectu sunt prosequutio et fuga in voluntate. v. ethicorum. antecedens est notum. assensus non est respectu incon¬ plexi.

¶ Secunda conclusio: datur vnus actus quo diligit sortes propter deum. et illa dilectione diligitur vtero istorum. probatur: conceptus relatiuus vel comparatiuus. a ad b: tam a quod et b repraesentat. pati de conceptu partris. vnum repraesentat in mente actualiter: et eodem mo aliud: quia non est maior ratio de vno quam de alio. licet in connotato et inobliqu alium repraesentet: et vnum in recto

¶ Secundo / si nonsit vnus conceptus relatiuus: vtrumque relatiuorum representans sed solum duo conceptus absoluti non dabitur conceptus de praedicamento relationis: sed duo conceptus aliorum praedicamentorum.

¶ Tertio arguitur: habeat intellectus conceptum absolutum partris. a. et conceptum proprium filiabsolutum: qui sit b. per a: conceptum intellectus non cognoscit sortem in habitudine ad platonem: hoc est patre in habitudine ad filium. patet. sit a conceptus solus in intellectu. a non representat comparatiue vnum in ordine ad aliud et propter b conceptum non repraesentat aliud. eodem modo de b. dicatur. quia sic dicetur quod terminus vocalis ab solutus sit relatiuus propter additionem alterius termini absoluti.

¶ Quarto. a. et. b conceptus absoluti sunt causa conceptus relatiui. ergo distinguuntur a conceptu relatiuo.

¶ Quinto arguitur: sortes non potest diligere platonem actualiter propter deum: nisi vnico actu vtrumque diligat. patet: sit a pracise dilectio platonis et. .b. dilectio dei. quando a. actus est in voluntate: adhuc non diligitur plato propter deum. sed solus plato et quando. b. est in voluntate non diligitur populo propter deum. sed solus deus. nec. b. facit: quod. a. sit dilectio platonis propter deum. nec. a. facit. quod .b. sit dilectio vtriusque. et sic habeo intentum: quod aliquo vnico actu diligitur vtrumque. et vnum propter aliud.

¶ Sexto. eodem assensu intellectus assentit conclusioni / et primissis. et conclusioni propter praiemissas. et non minus potens est voluntas: quam intellectus ad hoc quod eodem actu velit a. propter b. antecedens patet intellectus habet vnum assensum circa maiorem: et vnum assensum totius disiunctiue ab assensibus partium distinctum. ergo pari ratione dabilis est vnus assensus totius copulatiue distinctus ab assensu partium quo intellectus potest assentire toti copulatiue. sit ergo copulatiua ex maiori et minore sillogismi. et qua ratione intellectus potest assemtire vnico assensu coplatiue ex duabus cathegoriciconflate: tadem ratione assentire potest copulatiue ex tribus cathegoricis conflate: assentiat ergo vnico assemsu toti copulatiue composite ex conclusione demonstrationis et praimissis eius. et praemisse demonstrationis importent causam quaere ita est sicut signitur per conclusionem. ergo eodem assensu ho assentit conclusioni propter primissas: quod fuit probandum.

¶ Septio arguitur: intellectus potest habtre vnum assensum scientificum solius conclusionis. et vnum assensum vel duos praemissarum. non refert. ergo isti assensus particlares cum intellecctu ex sua fecunditate praesent causare tertium assensum distinctum ab his: qui simul erit conclusionis et premissarum: et erit conclusionis propter praemissas. tenet consequentia per simile. habens a. conceptum absolutum sortis. et b. conceptum plationis a sorte geniti potest forare vnum conceptum repraesentatiuum comparatiuum vel conlatiuum distinctum ab illis duobus conceptibus absolutis. quo sortes cognoscitur in habitudine aliqua ad platonem: puta quod plato est ab eo productus

¶ Contra secundam conclusionem t eius probationes arguitur. ex his sequitur quod vna noticia representabit summe dissimilia. quod non videtur excedendum. patet: possum comparare a. ad quodcumque dissimile: sed conceptus relatiuus significabit per te vtrumque comparatorum. et illud quod conceptus absoluti representant.

¶ Secundo arguitur conceptus isti duo absoluti sufficientur repraesentant vtrumque extremum: ergo inane est quod conceptus relatiuus vtrumque extremorum repraesentet. vel sic concept relatiuus vtrumque extremorum repraesentat. ergo inane est ponere conceptus absolutos extrema repraesentates.

¶ Tertio arguitur: vel iste conceptus relatiuus causatur a conceptibus absolutis: vel ab obiectis conceptuum absolutorum. Non primum. conceptus absoluti a rebus et ab intellectu causantur. ergo pari ratione conceptus relatiuus. Non secundum. quia si intellectus immediate potest cognoscere album in habitudine ad nigredinem sine conceptu absoluto: primo non videtur quare sit ponendus conceptus absolutus.

¶ Item: noticia communis praesupponit conceptum aliquem singularem: ad hoc quod causetur. ergo eodemmodo conceptus relatiuus praesupponit conceptus absolutos extremorum conceptum absolutum vnius extremi presupponit: ergo pari ratione alterius.

¶ Ad primum conceditur illatum. patet: de noticia comuni sic concedo de conceptu relatiuo.

¶ Ad secundum concedo quod dus conceptus absoluti sufficienter absolute representat vtrumque extremorum: hoc quodlibet ex tremorum in ordine ad se capio absolutum impresentiarum vt distinguitur contra relatiuum et non contra connotatiuum. sed illi duo conceptus nullomodo relatiue et comparatiue representat: cum vnus illorum conceptum: puta a. representet sortem. et non representat eum in habitudine ad platonem. et eodemmodo b. respectu platonis. necesse est dare vnum alium conceptuum ab vtroque istorum distinctum qui sortem in habitudine ad platonem representat. propter varios modos habendi rerum necesse est dare varios conceptus.

¶ Ad tertium dico: quod conceptus relatiuus presupponit tempore vel natura conceptus duos ab solutos extremorum. et causatur ab illis et intellectu conceptus relatiuus. et sicut non potest causari si ne illis naturaliter: ita non potest existere sine eis naturaliter.

¶ Contra illud arguitur. conceptus relatiuus naturaliter causatur a conceptibus absolutis et intellectu. ergo quotienscumque sunt illi conceptus in intellectu: cum agentia naturalia. sper causabit conceptus relatiuus contra experientiam.

¶ Respondetur hoc argumentum est sophisma. patet: non semper habens conceptum singularem alicuius indiuidui: habet conceptum specificum illius. nec semper habens concepatum directum habet conceptum reflexum.

¶ Quarto arguitur: ex dictis sequitur quod potest esse vnus assensus praemissarum et omnium conclusionum quantumcumque remotissimarum: et centies mille propositiones inferri possunt correlatiue. ergo potest esse vnus assensus actualis omnium. homo per te habet vnum assensum respectu trium propositionum. pari ratione potest habere assensum. 456. et sic sine statu propositionum.

¶ Quinto sequitur: quod potest vnus conceptus relatiuus representare infinita consequens est falsum illa esset infinita. representare vnum distincte arguit aliqua lem perfectionem. representare duo ita disticte arguit in duplo maiorem perfectionem. repraesentare tria distincte arguit in triplo maiorem perfectionem. et sic in infinitum gradatim ascendendo. ergo representantur / infinitaarguit infinitam perfectionem consequentia patet: homo potest comparare a. ad b. pari ratione potest comparare. a. ad b. et. c. a ad b. c et d. et sic sine statu. ergo conceptus ille relatiuus cum representet omne illud quod per absolutum representatur representa ret infinita.

¶ Ad quartum nego sequelam omnium homonon potest realiter infinitos habenre assensus actuales causantes se mutuo vel disparatos. et non potest esse vnicus assensus plurium conclusionum quam earum quibus intellectus potest simul assentire. modo intellectus est finite capacitatis actiue. ergo capacitas eius actiua terminatur. sic respondeo ad noticiam relatiuam: quae non potest esse plurium. vel plura representare quam noticie absolute actualiter representent.

¶ Sed tunc est replica de anima christi. de qua teneo in 14. distinctione tercii: quod infinita distincte cognoscit per distinctos actus intelligendi. et omnium quorum habet noticias actuales absolutas potest este noticia comparatiua et relatiua. ergo illa infinita distincte representabit et per consequens erit infinite perfectionis sicut inter arguendum diximus.

¶ Aliqui dicunt representare infinita distincte tanquam obiecta secundaria: non arguit infinitatem noticie. secundum eos noticia dei beatifica est nata representare omnem creaturam distincte. et adhuc illa non est infinite perfecta. hoc argumentum magis ad 12. distin. tercii pertinet. quare pertranseo.

¶ Quinto arguitur sequitur quod eadem noticia esset intuitiua et abstractiua. patet in comparando hanc albedinem in conspectu meo: ad albedinem remotam illa noticia relatiua et collectiua causatur a duabus noticiis: quarum altera / est abstractiua altera vero intuitiua et sic res representat. ergo est intuitiua et abstractiua.

¶ Sexto arguitur. sequitur quod conceptus patris non magis supponit pro patre quod pro filio. ergo est sinonymus cum termino filius cum idem representet.

¶ Ad quintum concedo illatum in noticia collatiua

¶ Ad sextum nego sequelam. et nego quod illi termini sint sinonymi: licet significent idem: non tamon eodemmodo. pater personam patris in recto representent et filium in obliquo. et propterea pro patre supponit. et non pro filio. opposito modo: terminus filius significat.

¶ Septimo arguitur. ex dictis sequitur quod vsus esset fruitio. hoc est inconueniens. et quod sequatur patet. quis potest eodem actu diligere sortem et deum et sortem propter deum: tunc sic: ille actus est vsus. ille actus est fruitio: ergo fruitio est vsus. quod hoc inconueniat probatur multiphariam. tum primo sequitur vsu licito diligo deum. patet hoc licite diligo deum. ergo licite vtor deo. secundo vsus causatur a fruitione. ergo non idemptificatur secum. tum tertio: ponatur sortes diligere platonem propter deum ille actus terminatur tam ad platonem quam ad deum. probatur non potest sortes continuare dilectionem plationis non diligendo deum. sed dilectio dei actualis non manet in voluntate quin illa actione diligatur deus. potissimum natura liter.

¶ Ad septimum concedo: quod vsus est fruitio. et concedo has propositiones: sortes vsu licite diligit deum. sortes fruitione licite diligit creaturam. sed non propterea sequitur: quod sortes vtatur deo: et fruatur creatura. aliud per illas propositiones denotatur. deus est obiectum inquantum est fruitio licita. et hoc prouenit a natura rei.

¶ Ad secundum dico. non est de ratione vsus: quod causetur a fruitione. si deus se solo causaret in me dilectionem platonis esset vsus. et non causatur ab amore dei. Secundo dicitur aliquis vsus causatur ab amore dei. puta vsus simplex. vsum simplicem voco: qui nullomodo est fruitio. secus est de vsu qui realiter est fruitio. communia dicta que dicuntur de vsu et fruitione intelliguntur de: vsu et fruitione simplici. vel secundum rationes formales earum. hoc est fruitio est perfectior vsu. fruitio est magis meritoria quam vsus. deus est obiectum fruitionis et non vsus. vsum causat fruitio. per rationes formales non intelligo aliud: nisi quod alia est ratio vel causa quare hic actus est vsus per alia quare est et fruitio. Ad tertium nego quod continuat istam dilectionem erga platonem quin ex hac dilectione diligat deum bene potest esse aliqua alia dilectio qua solus plato diligitur.

¶ Octauo arguitur: sequitur si quis adiret peccatumi propter deum dilectum: quod idem acd tus esset amor et odium: quod est falsum. sunt qualitates contrarie. dicis solum relatiue opponuntur. contrarie opposita nunquam verificantur de eodem respectu diuersorum. sed bene relatiue opposita verificantur de eodem respectu diuersorum. non autem respectu eiusdem obiecti adequati. contra: amor causat delectationem. odium tristiciam. ergo si idem actus est amor et odium respectu diuersorum idem actus causabit contraria.

¶ Nono: sequitur quod deus est odii obiectum licitum. patet quando quis detestatur peccatum propter deum amatum. ille actus est odium. et deus est partiale obiectum illius actus. et per consequens licite possumus deum odire. obiectum dennminatur extrinsece ab actu intellectus vel voluntatis. si actus sit sensatio dicimus consentire obiectum. si visio auditio vel intellectio terminatur in obiectum: dicimus ipsum videri / audiri / vel intelligi.

¶ Respondetur ad octauum sufficienter inter arguendum concedo quod idem actus respectu diueriorum est amor et odium. hoc contingit de voluntate diuina nec est inconueniens quod idem actus causet delectationem et tristiciam secundum varias considerationes eius. secundum aduersarios amor respectu vnius obiecti et odium respectu alterius obei se compatiuntur. sed amor causat de lectationem. et odium tristiciam secundum eos et veritatem. et sicut ipsi respondebunt ad hanc difficultatem (si que sit) respectu diuersorum actuum. sic respondebitur eis respectu eiusdem actus.

¶ Ad nonum concedo quod deus est obiectum partiale licite odii ille actus realiter est odium et amor. et ad peccatum et deum sic terminatur vt ad obiectum totale et adequatum. sed non sequitur quod possumus odire deum licite. aliud per hanc propositionemm denotatur si essent duo actus simplices separatiamor et odium: deus esset obiectum solius amoris liciti. et peccatum odii. et tunc diceremus odire peccatum. et amare deum. sic in proposito: et hoc prouenit ex natura dei quod dicimus per hunc actum peccatum et deum diligere. et ad probationem sumpta in argumento. quod obiectum denominatur vtrobique ab actu dico. illud non est verum vniuersaliter. et potissimum ab actu respectiuo. etiam deuominatur ab hoc complexo. deus est partiale obiectum odii. quia huius actus deus est obiectum: demonstrando illum actum qui est amor dei. hic actus est odium. ergo hic actus deus est obiectum consequentia tenet cum maiore. probatur minor. bene sequitur. huius actus est odium respectu peccati. ergo est odium. sicut sequitur: hic actus est amor respectu dei. ergo hic actus est amorsic concludimus de secunda parte proportionali continui quod ipsa est duplum et dimidium: quia ipsa est duplum ad tertiam partem proportionalem sequentem. et dmidium respectu prime

¶ hactenus eodem actu possumus diligere actualier medium et finem et medium propter finem. et cum idem non potest causari a se: ille actus medii non causatu actu finis. possunt tamen dari duo actus simplices quorum vnus est dilectio solius medii quae a dilectio ne finis causari potest. Ulterius dicimus deus est obiectum odii. et per consequens aliquod odium ad deum obiectue terminatum est actus licitus. sed non odimus deum. ille actus ex sua natura habet: quod per eum diligimus deum et odimus peccatum eu: non contra odimus deum et diligimns peccatum. vt patet de duobus actibus simplicibns quibus hic actus equiualet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2