Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Quid remanet in peccatore transeunte actum peccati a quo dicatur peccator

QUia solet esse difficultas de reatu peccati: et magister vmbratice in littera tangit: sic multialii. Aliqui relationem ratioinies ipsum ponentes Aliqui alio modo calliginoso procedunt: quo circa ad illius quesiti intelligentiam hunc titulum questionis queram. Quid remanet in peccatore transeunte actum peccati a quo dicatur peccator. In primis aliquas conclusiones premittam quibus explicatis patebit illa partitio de peccato et reatu peccati de reatu culpe / reatu pene.

¶ Prima conclusio est hec Postquam sortes actualiter peccat: nec suum peccatum detestatur: sed non amplius cogitat sed dormit sortes est peccator: sed in nullo peccato actuali est. prima pars est suppositio ad conclusionem. Prior ergo pars conclusionis: quod est actualiter peccatum demonstrando eum dormientem verum est dicere Iste est actualiter peccatorpatet: si. sic decederet damnaretur perpetuo et nullus damnatur nisi peccator

¶ Secunda pars patet: licet non proprie homo sit in peccato: vt patet per modos essendi in quos Artiste numerant. Insunt pars totispecies genus: et calor igni. Rex in regno: res in fine locoque locatum Nec per modos quos grammatici ponunt dicentes. in valet ad: propter sub. in inter vim gerit: et per in contra motum loca tempora priuat et auget: sed dicimus hominem esse in peccato denomnatiue capiendo esse in: secundo intentionaliter vel homo est in peccato: id est peccator sicut sortes est in debito. I debitor.

¶ Tunc probatur secunda pars Sortes nullum actum habet in somno. ergo nullum peccatum actuale habet: ergo non est in actuali peccato consequentia prima tenet a toto in modo ad suam partem negatiue. Secundo tenet ab equiualentibus.

¶ Secunda conclusio. habi tus peccati non sufficit ad saluandum aliquem est se peccatorem. Probatio. habitus non est homini imputabilis stat post penitentiam quod maneat habitus non est scitum in facultate viri post productionem actus resecare mox habitum: sed vt pulchreexemplificat Aristoteles tertio Ethicorum de iaciente a se lapidem qui non potest ipsum resumere ad nutum: sed homo potest statim actuale peccatum suum auellere.

¶ Secundo: stat hominem esse in magna gratia: et habere habitum peccati: nec esse debitorem culpe vel pene.

¶ Tertio habitu totaliter extincto: si homo suum peccatum non detestatus est ad huc remanet coram deo peccator: et tamen hoc non potest tunc saluari per habitum: sed oportet aliud in uenire gratia cuius dicatur peccator quo inuento incassum est ad habitum volare.

¶ Tertia conclu¬ sio. Iste sortes dormiens de quo loquimur est / reatum peccati. hec conclusio patet ex comuni cocessione omnium.

¶ Quarta conclusio Reatus peccati est anima vel homo peccato reus. Prob. hec conclusio. Reatus peccati est aliquid per tertia precedentem: et non est actus: vt patet per primam conclusionem: nec est habitus vt in secunda comclusione probatum est: et adhuc suppetias oportet habere ab alia propositione quod nihil aliud potest signare quod sit reatus peccati: ergo quarta conclusio vera

¶ Contra primam conclusionem sic argumentor. Ipsa incompossibilia aggregat: ergo est male posita. consequentia liquet: et antecedens patet. Idem est esse peccatorem / et esse in actu peccati.

¶ Contra qu tam conclusionem arguitur. Ex ea sequitur quod reat peccati precessit peccatum actuale / quod est contra omnem scholam consequentia patet: loquamur de tempore quo sortes erat ephebus mox post reget rationem. Tunc sic Hic demonstrando sortem pracessit actum peccati. Iste est vel fuit reatus peccati. ergo reatus peccati praecessit actum peccati. consequentia tenet cum maiore: ergo oportet dicere quod minor est falsa que est quarta conclusio.

¶ Ad primum respondetur. negando quod incompossibilia ipsa colligat. dimus Aiax Olei est optimus cursor tempore quo dormit: sic de Bucephalo in stabulo dicimus: sic in proposito de peccatore dicendum est.

¶ Ad aliud argumentum pono propositiones quarum prima est. Reatus peccati fuit ante peccaactuale: et vt meadros secludamus originale a proNihil fuit reatus peccati ante peccatum posito missum faciamus.

¶ Secunda propositio. illa patet propter terminos conotatiuos positos a parte praedicati: vt non commedi crudum: et pisces crudos commedi.

¶ Tertia propositio. Reatus peccati erit quando non erit reatus peccati. Prisortes erit quando non erit reatus peccati: sortes est vel erit reatus peccati: igitur.

¶ Quarta propositioatus peccati est in prandio cum reatu peccati. Multe positiones tales ex hoc fonte inferri possunt: sed quia faciles sunt pertranseo: sufficit vt intelligas quid consequenter concedere debeas.

¶ Iam circaexplanationem istorum terminorum pauca subiungemus: Reatus peccati capitur duobus modis. Unomodo intransitiue et tunc est peccatum. Aliomodo capiu transitiue: et tunc ab actu peccati distinguitur. De illoin hac quaestione mentionem fecimus. et duplex est reatus pccati / quidam est reatus culpe. alius autem est ropene. Reatus culpe supponit pro homine vel creatura rationali connotando quod es in culpa. Reatus pene connotat quod est debitor pene: et stat talem non esse in culpa: vt patet de existente in purgatorio: non habente venialia: vel qui omnia peccata sua in hoc mundo detestatus est iste non est amplius in culpa: sed est debitor pene: quia iniustitia diuina pena est reordinatiua culpe.

¶ Dubitatur an sit maior difformitas in conuersione ad creaturam / vel in auersione a deo.

¶ Circa hanc dubitationem plerique patres multa verba inculcantes prolixum processum faciunt.

¶ Propterea pono propositiones huic du¬ bitationi responsiuas.

¶ Prima est. aliquod est peccatum in quo nulla est conuersio ad creatura: patet de odio dei et de peccato in deum commisso immediate.

¶ Secunda propositioaliquod est peccatum in quo nulla est auersio a deo: nisi per hoc quod pccator prcepto diuino contrauenit: patet in inuidia contra fratrem.

¶ Tertia propositio: quantumcumque homo intense couertit se ad creatura de deo non cogitado. non propterea peccat: immostat in hoc multum mereri. diligo sortem nec est prohibitum diligere eum intense: immo quan tomagis intense eum diligo: et hoc ordinata dilectione de qua loquor tanto magis mereor. Secus est quando homo diligit creaturam plus appraeciatiue quam deum vel inordinate. Amor dei appreciatiue maior ciuitatem dei facit vsque ad contemptum diligentis: et terrena diligendo se: vel creaturam ad contemptum dei: sicut Augu. dicit. 14 de ciuitate dei. capi. vlti. inquiens fecerunt ciuitates duas amores duo: terrenam scilicet amor sui vsque ad contemptum dei. celestem vero amor dei vsque ad contemptum sui: ergo non oportet amplius insistere circa illud: quia conuersio ad creaturam ordinata peccatum nullum est: sed auersio a deo. hoc est infringendo precepta dei est peccatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4