Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

An quaelibet pars peccati sit peccatum

QUinto circa hanc distinctionem queritur. An quelibet pars peccati sit peccatum. non capimus peccatum more Aristotelis secundo phisicorum dicentis. Monstrum in natura esse peccatum: sed capimus peccatum pro actu culpabili cui debetur pena. oc presupposito: pono conclusiones questionis euacuatiuas

¶ Quarum prima est. Quelibet pars peccati commissionis mortalis est peccatum.

¶ Secunda conclusioQuelibet pars peccati venialis est peccatum.

¶ Tertia conclusio. Sicut quelibet pars peccati mortalis peccatiest mortale: ita quaelibet pars venialis efi peccatum veniale.

¶ Quarta conclusio. Nonquelibet pars peccati originalis est peccatum originale.

¶ Quinta conclusio. Non quelibet pars peccati omissionis est omissio. In tribus primis conclusionibus loquimur de peccato commissione: et actuelicito voluntatis / qui solus proprie est peccatum commissionis. Probatur / iam prima conclusio. da eius contradictoriam. Non quelibet pars peccati est peccatum: tunc aliqua pars peccati non est peccatum: et aliqua pars est peccatum: vel nulla pars peccati est peccatum Si dicis sicut dicit Rosetus. Nulla pars peccati est peccatum: sicut nulla pars hominis est homo.

¶ Secundo dicis. Aliqua pars peccati est peccatum: et aliqua pars peccati non est peccatum: datur aliqua pars propter paruitatem que non est peccatum. et alia maior est peccatum. Quod nentrum istorum valeat arguitur sic: et gratia exempli capio actum homicidii intensum vt octo. et tuc sic: homicidium vt quattuor seorsum esset peccatum: sed non minus desinet esse peccatum in suo toto. patet per diffinitionem peccati quaeparti actus sicut toti actui conuenit: quia est actus elicitus contra praeceptum dei.

¶ Secundo arguitur ad idem. Ex hoc sequitur. Aliquis actus est nunc peccatum qui per appositionem alterius actus illi desi¬ nit esse peccatum quod absonum est dicere. hec consequentia patet: si sortes habet homicidium intensum vt quattuor in voluntate: iam ille actus est peccatum: intendendo actum desinet esse peccatum.

¶ Ulterius sequitur quod sortes infinita peccata perdit in hac hora. hoc patet. supposito quod continuo actum peccati intendat per vna horam. Iam in nullis duobus instant. bus manebit actus peccatum / qui est peccatum in a. instanti propter gradum superadditum in b. in stanti desinet esse peccatum. Et eodem modo actus qui erit in b. instanti solum manebit peccatum in b. instanti et nunquam manebit peccatum post illud instans et sic de infinitis instantibus argumentabor.

¶ Ulterius ex isto sequitur: quod actus qui erat non peccatum per remotionem actus ab illo erit peccatum actus vt tria: pars actus vt quattuor est non peccatum: tolle vnum gradum: et non peccatum incipiet esse peccatum Euadendo vel proteruiendo. potest homo hic dicere. Iste conclusiones illate sunt concedende. et negetur quod ratio peccati actui partiali conuenit oportet dicere totalis.

¶ Contra aliam partem ad quam magis declinat / arguitur sic. Aliqua pars peccati est peccatum: et aliqua pars peccatinon est peccatum proptet paruitatem. ergo est dabilis maxima pars peccati que non est peccatum: vel minima pars peccati que est peccatum. consequentia ista liquet apud intelligentem materiam de maximo et minimo / maximo quod non: et minimo quod sic. Falsitas consequentis pro vtrauis parte sic detegitur. Si detur minima pars peccati que est peccatum. Tunc sic signetur actus ille: et sint duo gradus: tunc vel quelibet pars illius actus est actus indifferens: vel actus bonus vel peccatum. Si primum: pro illis partibus nulla debetur pena: immo ex vno membro debetur pro partibus premium: ergo oportet dare tertium membrum. quod quaelibet pars illius actus est peccatum quod erat probandum Eodem modo argumentabor: si dederis maximam patrtem que non est peccatum tunc illa non est peccatum: et quaelibet maior est peccatum. Et quero abs te. an illa maxima pars est actus indifferens vel meritum cum est actus humanus: neutrum dare potes. vt patet. ex impugnatione membri precedentis.

¶ Forte dicis datur remisissimus actus totalis qui potest voluntatem vitaliter immutare: et ille est minimum peccatum circa talem materiam.

¶ Sed contra. Ex illoprobo quod contra teipsum acies oppositas moliris nec euitas propositum.

¶ Primum sic probo: si detur remisissimum quod anima vitaliter immutat: iam illud producetur in instanti cuius oppositum tu negas asserens nullam creaturam aliquem effectum posse producere in instanti. Etiam dato quod ille actus producatur in instanti: non negas illum habere partes. Et queram vt supra de illis partibus: an sint peccata. Si des maximum actum qui non potest per se existere illud sine discolia defendi non potest: vt contra Gregorium in 17. distinc. primi probare nisi sumus. Propterea dico quamlibet partem peccati esse peccatum: et vtrumque membrum quod ipse concedit falsum. Color est nullus de homine qui toti composito competit: et non partibus. Tum primo. hoc est fali¬ abfolute vtendo vocabulo Pars integralis hominis est eiusdem speciei specialissime cum toto composito: et conceptus hominis qui est species specialissima talis res representat propter conuenientiam essentialem quam inter se habent.

¶ Secundo concesso antecente non est color in consequentia: quia ratio peccati cuilibet parti peccati de quo loquor competit sicut et toti. patet per diffinitiones quas superius recitaui mus. Pari facilitate tibi inficiar quod pars albedinis sit albedo: vel quod pars substantie: vel accidentis sit substantia vel accidens. Et qualitercumque in nomine diffugium quaeris inter dentes tuos semper proiiciam: cuiuslibet partis peccati mortalis malicia in ordine ad pecatum veniale quod te attonitum facit.

¶ Secunda conclusio potest eisdem mediis probari: vel quaelibet pars peccati venialis est peccatum: vel aliqua est peccatum: et aliqua non est peccatum: vel nulla est peccatum. et tunc deueniendum est ad partes quaerendo an sint actus meritorii vel indifferentes: vt supra argumentati sumus.

¶ Tertia conclusio. habet duas partes quarum prior est. Quelibet pars peccatiimoetalis est peccatum mortale. quam partem sic probo. Quelibet pars peccati mortalis est peccatum ex prima: et non est originale peccatum: nec omissionis. nec venia le: relinquitur ergo quod sit mortale peccatum a sufficiem ti diuisione. Quod nulla pars peccati mortalis erit peccatum veniale patet: quia tunc mortale componitur ex venialibus quod est a veritate alienum: quia tunc multa venialia mortale conflabunt: et sic peccata que cum gratiainfusa stant eam e medio tollunt. Insuper: nulla pars peccati venialis est peccatum mortale. ergo pari ratione nulla pars peccati mortalis est peccatum veniale.

¶ Secunda pars patet cum quaelibet pars peccati venialis est peccatum: et non mortale originale / vel omissionis. relinquitur quod quaelibet pars est peccatum veniale a positione generis: negando omnes species dempta vna vltima ponere necesse est.

¶ Quarta conclusio probatur. Originale peccatum non habet partem. ergo quaelibet pars eius non est peccatum. ergo non quaelibet pars eius est peccatum originale consequentia ista tenet a subalternate ad subalternatam ex parte subiecti: et a toto in modo ad suam partem negatiue a parte praedicati

¶ Circa quintam conclusionem non seriose insistendum est: quia si ponatur sua opposita non multum refert: totus homo est peccatum omissionis et si vna pars eius est peccatum quo omissionis quaelibet pars eius erit peccatum omissionis: et sic pes eius erit peccatum omissionis: et oculus eius erit peccatum omissionis quod non est necesse dicere.

¶ Contra tertiam conclusionem arguitur sic. Si quelibet pars peccati mortalis est peccatum mortale: vt illa conclusio asserit quodlibet mortale erit infinite graue: et sic nullum mortale erit grauius alio: quod est error Stoycorum. consequentia deduco capiendo a mortale octo vel quattuor graduum in intentione / et b. veniale: et mendacium iocosum: tunc sic. b / est alicuius determinate malicie: et quelibet pars ipsius a: mortalis est peior b / veniali cum quodlibet mortale veniale quodlibet in malicia exuperat: sed infinite sunt partes licet inequales in a mortali. ergo a mortale est infinite graue. ista consequentia videtur tenere vtrobique si b / est alicuius quantitatis et quaelibet pars a: vel saltem infinite partes a. sic sehabent quod quaelibet earum est maior b / oportet quod a sit infinitum. et ita in aliis formis de infinito inducere potes.

¶ Confirmatur hec conclusio. quodlibet mortale habet infinitas partes: et quaelibet est peccatum mortale: vt dicit conclusio. ergo quodlibet mortale erit in finite graue quod est probandum: et sic argumentari peotero de infinita grauitate peccati venialis infintas partes eius capiendo.

¶ Ad primum istorum nego sequelam et sequens. Unomodo potest responderi quod mortale: et veniale non comparantur in malicia: sicut acetum et stillus in acutie: bene autem possunt conparari in gradum: vel in perfectione entitatiua: et illud potest roborari ex Aristotele. 7. phisicorum. Alio modo dicitur et magis ad rem concedendo quod quelibet pars peccati mortalis est peior in malicia quam hoc veniale: quia cuilibet parti huius peccati mortalis respondet infinita pena extensiue in inferno licet finita in gradum veniali respondet pena finita solum in inferno vel in purgatorio: sed ex isto non est consequens quod mortale sit infinite malicie: sicut in simili non sequitur quelibet pars huius albedinis hac nigredine totali est perfectior entitatiue: et infinite sunt partes in hac albedine: ergo tota hec albedo est infinite perfecta. et sic in multis aliis formis arguendi. Scolas intelligentie dare est facile: sed hec forma arguendi est bona / a. habet infinitas partes equales non communicantes b. corpori: ergo a. est infinite magnitudinis.

¶ Confirmatio est facilis concedendo quod quelibet pars peccati mortalis est peccatum mortale: sed nullo pacto est consequens quod quodlibet peccatum mortale sit infinite grauitatis: quia ex infinitis partibus inequalibus infinitum minime conflabis. Maior est difformitas in medietate actus quam in tertia eius: et grauius mortale est vna quinta pars actus quam vna sexta. immo in infinitum paruum mortale est aliqua pars peccatimortalis.

¶ Alia propositio. Non datur aliqua pars peccati mortalis in infinitum parua. Probatur hec propositio: quacumque parte data illa est alicuius intensionis / et est maior sua secunda.

¶ Alia propositio. Non datur minimum peccatum mortale. probatio. quocumque tali ablato pars eius est ipso minutior: et hoc est perspicuu videre in continuo. Infinitas partes quodlibet continuum habet qua re quelibet est determinate magnitudinis. quod patet per ascensum: et tamen ex illo concludere nequibis magnitudinem vllam quam habemus immense magnitudinis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5