Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in librum secundum Sententiarum (Redactio B)

Distinctio 1

Quaestio 1 : An causalitas creaturarum praesupponit productionem personarum in diuinis ad intra

Quaestio 2 : An mundus incepit esse, capto mundo pro toto universo Deo secluso

Quaestio 3 : An Deus mundum sive mundialem machinam creaverit intelligendo et volendo tantum

Quaestio 4 : An fuerit possibile mundum fuisse ab aeterno

Quaestio 5 : An enti successivo repugnet aeternitas

Quaestio 6 : De conservatione Dei: an creatio et conservatio realiter differant, et de earum quidditatibus

Quaestio 7 : Utrum Deus habeat vim conservativam et effectivam respectu omnium

Quaestio 8 : An possit probari in lumine naturali quod Deus est causa efficiens omnium aliorum a se

Quaestio 9 : An Deus sit causa finalis omnium; quae est causalitas causae finalis; et an Deus omnium sit causa finalis

Quaestio 10 : De relatione creature ad deum: an ipsa distinguitur a creatura: et ita de qualibet relatione in uniuersali

Quaestio 11 : An natura angelica naturae animae praestet in nobilitate entitativa

Quaestio 12 : An angelus et anima specie differant

Quaestio 13 : An homo sit perfectior sua anima intellectiua: et quodlibet individuum superioris speciei perfectus quolibet individuo speciei inferioris

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum motus localis sit res successiva ab omni re permanente et permanentibus distincta

Quaestio 2 : An motus alterationis sit aliquis fluxus distinctus a mobili et qualitate quae in motu acquiritur

Quaestio 3 : Penes quid habet attendi velocitas motus localis penes effectum

Quaestio 4 : Penes quid attenditur velocitas motus penes causam

Quaestio 5 : An locus sive aliud quodlibet continuum ex punctis confletur

Quaestio 6 : An puri continui detur minima pars

Quaestio 7 : An detur minimum naturale

Quaestio 8 : An angelus sit in loco

Quaestio 9 : An angelus determinet sibi locum, sive quoad magnitudinem sive parvitatem, sive quoad locum naturalem sive violentum

Quaestio 10 : An plures angeli possunt esse in eodem loco adaequato

Quaestio 11 : An angelus potest se movere localiter

Quaestio 12 : An potest se movere successive et subito per medium

Quaestio 13 : An tempus sit res successiva mensurativa durationis rerum corruptibilium

Distinctio 3

Quaestio 1

Quaestio 2 : De notitia angelorum: an cognitio angeli distinguitur ab angelo

Quaestio 3 : > An notitia actualis in angelo distinguatur ab habituali vel a specie intelligibili sicut notita actualis et habitualis distinguitur ab essentia angeli

Quaestio 4 An sint ponendae species in medio repraesentative rerum quorum sunt species

Quaestio 5 : An angelus possit se intelligere per essentiam suam

Quaestio 6 : An angelus naturaliter cognoscat vel cognoscere possit distincte Deum in via

Quaestio 7 : An ad hoc ut angelus cognoscat creaturas alias a se requiritur quod habeat proprias et distinctas rationes cognoscendi eas

Quaestio 8 : An si angeli non fuissent creati cum habitibus vel speciebus poterant ipsi species acquirere vel res aliquas de novo cognoscere

Quaestio 9 : An angelus potest tot habere notitias actuales quot habet species

Quaestio 10 : An notitia intuitiva potest esse de obiecto non existente

Quaestio 11 : An notitia intuitiva potest supernaturaliter esse sine potentia obiecti

Quaestio 12 : An notitia intuitiva producatur a sola potentia, vel ab obiecto

Quaestio 13 : An intellectus noster possit se intuitive cognoscere

Distinctio 4

Quaestio 1 : An angeli creati sunt in gratia

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum prius angeli meruerint beatitudinem quam ipsam acceperint

Quaestio 2 : An angeli prius meruerint et demeruerint beatitudinem et damnationem antequam illas acquisiverint

Quaestio 3 : An Deus poterat creare angelos beatos in primo instanti et malos miseros

Distinctio 6

Quaestio 1 : An primus angelus poterat appetere aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Quo peccato peccavit primus angelus, et ad quod genus vitii reduci habet

Distinctio 7

Quaestio 1 : An angeli beati maneant perpetuo in actu bono et mali damnati in actu malo, et an possint bonos actus habere, et quid causae est quare ita est?

Distinctio 8

Quaestio 1 : An angeli sint corporei et an possint assumere corpora

Quaestio 2 : An angeli fallantur et errent

Quaestio 3 : An daemon possit sensibus humanis illudere

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum omnes homines salvandi assumantur ad novem angelorum ordines

Quaestio 2 : Utrum angeli superiores illuminent inferiores et contra

Quaestio 3 : An angelus sibi relictus potest cognoscere secreta alterius angeli vel hominis

Quaestio 4 : De angelorum locutione

Quaestio 5 : Quonam pacto angeli inter se mutuo loquuntur

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum angelus potest hominem erudire vel facere peccare

Quaestio 2 : Utrum cuilibet hominum deputetur angelus bonus a principio nativitatis ad eius custodiam

Distinctio 12

Quaestio 1 : An materia sit altera pars compositi essentialis

Quaestio 2 : An Deus potest facere materiam sine forma substantiali et accidentali

Quaestio 3 : Utrum caelum sit ex materia et forma conflatum

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum lux sit forma accidentalis, vel substantialis corporis lucidi, an alia substantia

Quaestio 2 : Utrum lumen producatur in medio subito an successive

Quaestio 3 : Utrum lumen videatur

Distinctio 14

Quaestio 1 : An sint plures caeli, et de ordine eorum

Quaestio 2 : An caelum moveatur ab oriente in occidentem et contra sicut diximus

Quaestio 3 : An sit necesse dicere pro motibus in caelo apparentibus quod idem caelum moveatur ab occidente in orientem et contra

Quaestio 4 : An sufficiat unum uni planetae

Quaestio 5 : An sit aliquod caelum aquaeum

Quaestio 6 : An in haec inferiora agat

Quaestio 7 : Utrum sit aliqua influentia caelestis a luce, lumine et motu distincta, et an agat in haec inferiora

Quaestio 8 : An per influentias siderum potest astronomus futura praedicere, per influentiam qua caelum in vires sensitivas et intellectivas influit

Quaestio 9 : An mulieres cum Diana et Herodiade equitent sicut recitatur, et an daemon haec faciat quae apparent

Quaestio 10 : An luna sit luminare minus

Quaestio 11 : An cometa significet mortes regum

Quaestio 12 : An centrum gravitatis terrae coincidat cum centro magnitudinis eiusdem

Quaestio 13 : De aqua quomodo ipsa non circuit totam terram cooperiendo

Quaestio 14 : Quid causae est ut mare fluat et refluat bis in die naturali vel prope diem naturalem

Quaestio 15 : An mare fuerit a Deo productum falsum

Quaestio 16 : An in quinto et sexto diebus omnium animalium genera tam in mari quam in terra convenienter producta sunt

Distinctio 15

Quaestio 1 : An aqua sit in reptili et universalius an elementa sint realiter in mixto

Quaestio 2 : Utrum in homine in sexto die creato sit alia forma quam anima intellectiva?

Distinctio 16

Quaestio 1 : An potentiae animae ab essentia animae distinguantur

Quaestio 2 : Utrum sensus communis sit in corde vel in cerebro tanquam in suo organo

Distinctio 17

Quaestio 1 : In qua plaga terrae homines optime vivunt

Quaestio 2 : An Nilus, Ganges, Tigris et Eufrates de quattuor paradisi fontibus scateant

Distinctio 18

Quaestio 1 : De ratione seminali: quae res est ipsa

Quaestio 2 : An corpus Evae erat plasmatum ex sola costa Adae

Quaestio 3 : An mater concurrit per suum menstruum effective ad generationem prolis

Quaestio 4 : An anima Adae et Evae et breviter omnium simul creatae sunt

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum homo pro statu innocentiae habuit immortalitatem

Distinctio 20

Quaestio 1 : An in statu innocentiae fuisset generatio

Distinctio 21

Quaestio 1 : An temptatio daemonis ex invidia oriebatur ad hominem callide

Quaestio 2 : An primus parens poterat peccare venialiter in statu innocentiae

Distinctio 22

Quaestio 1 : An peccatum Adae fuerit peccato Evae gravius

Quaestio 2 : An ignorantia excusavit peccatum Adae et cuiuslibet alterius

Distinctio 23

Quaestio 1 : An Adam in statu innocentiae habuit notitiam intuitivam de Deo

Quaestio 2 : An Deus poterat fecisse hominem impeccabilem

Quaestio 3 : An stante statu innocentiae Adam aliquam deceptionem incurrere poterat

Quaestio 4 : An Deus debuit promittere hominem temptari

Distinctio 24

Quaestio 1 : An portio superior et inferior sint duae potentiae distinctae

Distinctio 25

Quaestio 1 : An liberum arbitrium sit aliud a voluntate distinctum

Quaestio 2 : An potest probari in lumine naturali in nobis libertas

Quaestio 3 : An voluntas coagat ad suum actum elicitum

Quaestio 4 : An aliquid aliud a voluntate cum ipsa concurrat ad productionem actus eius

Distinctio 26

Quaestio 1 : An gratia cooperans et operans cum caritate eadem sit in essentia animae vel in eius potentia

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere naturae

Distinctio 27

Quaestio 1 : An liberum arbitrium cum gratia potest mereri aliquid de condigno

Distinctio 28

Quaestio 1 : De facultate liberi arbitrii: an requiratur gratia Dei praeveniens

Quaestio 2 : An homo sine gratia gratum faciente potest implere praecepta Dei et hominum

Quaestio 3 : An homo potest se immunem praeservare a peccato

Distinctio 29

Quaestio 1 : An Adam cum auxilio Dei generali sine gratia Dei, hoc est sine Dei speciali ope poterat actum elicere bonum moraliter

Distinctio 30

Quaestio 1 : An iustitia originalis reddit voluntatem promptam Deo parere et harmoniam inter vires inferiores et superiores

Quaestio 2 : De peccati originalis qualitate

Quaestio 3 : De essentia iustitiae originalis

Quaestio 4 : An beata Dei genitrix fuit concepta in peccato originali

Quaestio 5 : Utrum aliquid de alimento transeat in compositionem hominis vel alterius animalis

Quaestio 6 : Utrum generatio fiat de superfluo alimento an de substantia generantis

Distinctio 31

Quaestio 1 : Utrum potentia generativa inter alias potentias sit magis infecta

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum originale peccatum tollat baptismus

Quaestio 2 : Utrum omnes animae humanae sunt aequales

Distinctio 33

Quaestio 1 : An decedentes cum originali solo puniantur poena sensus

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum sit aliquod summum malum nihil boni habens nec bono inhaerens

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum peccatum corrumpat animam vel aliquid eius

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum aliquis poenam patiatur sine culpa

Quaestio 2 : Utrum omnis culpa sit peccati poena

Distinctio 37

Quaestio 1 : Quid est peccatum

Quaestio 2 : An Deus sit actor mali

Quaestio 3 : An Deus concurrat ad peccatum

Quaestio 4 : Utrum Deus prius agat et coagat ad actus voluntatis creatae an contra

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum voluntas potest contravenire iudicio rationis

Quaestio 2 : An voluntas feratur vel ferri potest eodem actu in fine et in medium ad illum finem ordinatum

Distinctio 39

Quaestio 1 : Quid est synderesis et conscientia, et in qua potentia consistunt

Quaestio 2 : An quilibet contraveniens conscientiae suae peccat

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum aliquis tantum meretur quantum intendit mereri

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quae relatio requiritur ad hoc quod actus voluntatis fuerit moraliter bonus

Distinctio 42

Quaestio 1 : An actus interior et exterior sunt unum et idem peccatum

Quaestio 3 : An sit aliqua pura omissio: hoc est quaerere an aliquis peccet nullum actum voluntatis habendo

Quaestio 4 : Quid remanet in peccatore transeunte actum peccati a quo dicatur peccator

Quaestio 5 : An quaelibet pars peccati sit peccatum

Quaestio 6 : An bona circumstantia malitiam actus diminuat

Quaestio 7 : Utrum idem actus sit bonus et malus meritorie et demeritorie vel mortaliter

Quaestio 8 : An veniale potest esse mortale, et de discrimine inter veniale et mortale

Quaestio 9 : An omnis gula sit mortifera

Quaestio 10 : An omnis avaritia sit mortale peccatum

Quaestio 11 : An omnis acedia sit grave peccatum

Quaestio 12 : An omnis ira sit peccatum

Quaestio 13 : An omnis invidia sit peccatum mortale

Quaestio 14 : Utrum omnis superbia sit peccatum mortale

Quaestio 15 : An quodlibet peccatum mortale contineatur sub aliquo istorum peccatorum mortalium de quo mentionem fecimus

Quaestio 16 : An Deus potest punire aliquod peccatum ad condignum

Quaestio 17 : Quae sunt peccata in caelum clamantia, et quare ita appellitantur

Distinctio 43

Quaestio 1 : An peccatum in Spiritum Sanctum sit remissibile

Quaestio 2 : An sit dabilis actus venialis in actu voluntatis spontaneo circa cuiuscumque praecepti vel prohibitionis materiam

Distinctio 44

Quaestio 1 : An potentia peccandi sit a Deo, similiter et actus eius

Quaestio 2 : An inferiores superioribus parere obligentur

Quaestio 3 : An licite Christiani principes possint impetere Saracenos, proprie Hagarenos, Tartaros et reliquos gentiles bella movendo

Quaestio 4 : An Christiani possunt filios infidelium invitis parentibus baptizare

Quaestio 5 : An politia regalis per hereditariam successionem eidem praestet per electionem

Quaestio 6 : An rex sit dominus omnium quae sunt sub suo regno

Quaestio 7 : An quis per peccatum mortale perdit dominium rerum suarum

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

An sit aliqua pura omissio: hoc est quaerere an aliquis peccet nullum actum voluntatis habendo
1

QUia in ista quadragesima secunda distinctione: capite sextoMagister ponit vna diuisionem peccatorum: Quero tertio circa illud: an sit aliqua pura omissio: hoc est quarere an aliquas peccet nullum actu volutatis habenado: Placet aliquibus dicere quod nullus omittit vel peccat nullum actum voluntatis habendo semper habet nolle impletiuum praecepti vel velle facere aliquod incompossibile illi precepto.

2

¶ Sed contra hoc arguitur. signo sortem omnis culpe expertem: et pono materiam praecepti affirmatiui in hac hora vel in eius medietate: puta dilectione dei vel honore parentum vel de extrahendo boue vel equo sui proximi de puteo: volo quod pro toto illo tempore sortes nullum actum eliceat non suffragando extrahere bouem de puteo: non pono quod habeat nolle scilicet quod nollit extrahere. sed casus ponit quod neque velit neque nolit: cum voluntas est libera potest pro breui mora quemlibet actum voluntatis spotaneum remo uere. Dicere quod habet interpretatiue actum positiuum est ponere pura omissionem et solum verbaliter diffugere.

3

¶ Secundo arguitur ad idem: ponendo quod quis habeat iudicium rationis: hoc est conscientiam quod aliquis actus voluntatis est eliciendus et nullum elice at: talis peccat cum sue conscientie dictante quod tenetur sub pena peccati mortalis actum elicere (sicut supponimus) contrauenit. Sed dices de necessitate habet velle vel nolle in sensu composito sed non in sensudiuiso.

4

¶ Contra hoc arguitur: quemlibet actum voluntatis secludere potest voluntas: ergo potest se facere sine actu. Forte dicis: quolibet actu voluntatis voluntas potest carere: et quolibet actu voluntatis sine potest voluntas esse: sed voluntas non potest esse sine actu voluntatis: in vna est deter minatio accepta vnica acceptione cum suo determinabili subqua non licebat ascendere copulatiue: dato quod distribuatur: sed potius disiunctim: secus est aute in alia vbi determinatio non accipitur vnica acceptione cum suo determinabili: et sic exvna propositione vel ascendente ad illam non concluditur alia.

5

¶ Sed contra hoc arguitur: quia tunc nihil interesset inter agens natura le et agens a proposito: quod est falsum vt patet secundo Physicorum et contra omnem scholam. Et consequentia patet: quia sicut ignis non potest non causare calorem in passum applicatum et non impeditum: sic voluntas de necessitate cat vnum actum et sper causabit actum potissimum in vigilia: quod est contra experientiam et omnem philosophiam. Forte dicet proteruus: ignis passo applicato non potest non causare hunc calorem quem nunc causat: secus est de voluntate. actum quem potest nunc causare potest non causare: vel actum quem nunc non causat potest causare. Et sic saluatur quod voluntas per istos actus meretur: et est libera respectu istius vel illius. et respectu cuiuslibet est libera et tamen non potest carere actu. Contra hoc sic argumentor. probo quod hoc mihi det aditum ad principale cum sortes debet extrahere equum vicini sui de cauerna: pono quod non habeat istum actum nolo ex trahere equum habendo alios actus circa materias impertinentes et non extrahat equum. Isto casu vltra omnem actum positiuum datur vna pura omissio quod praetendimus.

6

¶ Ulterius sequitur quod habendo hoc disiunctum in voluntate volo vel nolo non mere bor: cum de necessitate habeo velle vel nolle: et actus meritorius debebit esse liber. Ista ratio non valet. mox dicerent non est necesse habere istos actus quia licet velle vel nolle voluntas semper habet ex tra somnum: tamen non oportet quod velit nolle vel velle. Secundo diceretur quod esto quod haberet illud disiunctum de necessitate: hoc est vnam partem vel aliam: tamen per vtramque illarum meretur. et sic per totum ratione partium. Tertio dicitur. licet necesse sit habe¬ re disiunctum in aliquo gradu: tamen voluntas sua sponte elicit actum in hoc gradum vel in illo. licet ista ratio non concludat prior tamen propositum sufficienter ostendere videtur.

7

¶ Tertio arguitur sic bene sequitur: sortes tenetur conteri de a mortali hodie et non conteritur. ergo peccat. sed quicquid stat cum antecedente stat cum consequente: omittere culpabiliter stat cum antecente: ergo stat cum consequente: et istud intelligo in vigilante et habente vsum rationis: etiam aduertente. Istud argumentum et primum ad hoc deducunt sic. Propterea dubium nullum debet esse quin detur aliqua pura omissio ad culpam imputabilis nullum actum habendo pro tempore et loco quo homo tenetur habere. et miror quo halensis et Adam vvodhannoster vicinus illam partem tueri satagebant: viso quod clariore erant ingenio: aliis doctorellis danda est venia in talibus deliriis.

8

¶ Contra istam conclusio nem multiplici argumento instabimus: vt veritas amplius patefiat. Et primum argumentum erit ve nando entitatem omissionis: talis est modus theologi in philosophia educati potissimum apud recentiores. Et sic argumentor nichil est peccatum omissionis. ergo nulla est pura omissio: consequentia ista est clara viso quod priuationes more aliorum renuo et capio nihil contra ens vel entia. hoc illud disiunctum infinitando vnica infinitatione. antecedens patet querendo de ista omissione: vel iste homo omittens vel anima: et sic erit homo ratione partis vel aliquid aliud: nullum aliud dari potest: nec quod homo sit omissio patet sic: ex hoc sequuntur he conclusiones.

9

¶ Prima: peccatum omissionis habet vxorem et liberos.

10

¶ Secundam: heccatum omissionis contrahit matrimonium cum peccato omissionis.

11

¶ Tertia propositio. peccatum omissionis scribit vel studet tempore quo audienda est res diuina. Dueprime propositiones clarant ex dictis.

12

¶ Respondetur. quod peccatum omissionis est homo omittens: sed hoc complexum peccatum omissionis non supponit absolute pro homine: sed connotat quod omittat facere quod tenetur: et tunc homo est peccatum omissionis. Ex isto patet. quod propositiones illate sunt veri tati consone quas concedo.

13

¶ Quarta propositiopeccatum omissionis erit in celo: patet. quia hic ho erit in celohic ho es vel erit peccatum omissionis. ergo peccatu omisa sionis erit in celo. Cum hac stant iste due propositiones: nihil erit peccatum omissionis in celo / nullum peccatum commissionis proprie capiendo terminum proactu illicito. hoc dico propter membra imperata ab actu interiore.

14

¶ Quinta propositio patet: quia antequaquis erit in celo auferetur illa omissio. Non dico quod hec commissio auferetur quia non est consequens ad aliam ob variam appellationem.

15

¶ Alia propositio: datis duobus: scilicet magno et paruo equaliter culpabiliter omittentibus omissio maioris est res maior: sed non est maior omissio: sed equalis omissio.

16

¶ Alia propositio. Stat dare duas omissiones equalis magnitudinis: et tamen erunt inequales omissiones. hoc est stat quod vnus grauius omittatquam alter Nec hec consequentia est vlla sortes est maior omissio quam Plato. ergo est res maior: na arguitur ab inferiori ad superius respe¬ ctu totius extremi: et variatu appellatio.

17

¶ Secundo arguitur. sortes non potest habere actum quae tecumque intentionis nec quaentecumque remissionis. ergo voluntas non est libera in productione suorum actuum. ergo probatioerat nulla.

18

¶ Tertio arguitur. sequitur quod ambulans potest simpliciter voluntatem suspendere ab actu: et tamen continuo ambulabit consequens est falsum.

19

¶ Ad secundum conceditur: capacitas actiua sua es fini ta et terminatur in maximo actu quem potest habere licet potentia portatiua sortis in minimum pondus quod non potest portare terminetur: secus est de de isto actu animam informante quod aliud extremum negetur actus esse remississimus.

20

¶ Ad tertium argumentum conceditur: quod homo frequenter incedit non habendo actum voluntatis per impetum causatum in membris qui substantum mouet secundum loquentes in philosophia. et hoc potest esse ex imaginatione: sed non diu incedet homo sine actu voluntatis: nec diu sine illo manemus vigilantes.

21

¶ Quarto arguitur. si esset aliqua pura omissio se queretur quod aliquis peccaret pro tempore qui est impossibile ei implere preceptum consequens est falsum. Ad impossibile neno obligatur. ff. de re. iu Il. Impossibilium. et ff. de ver. ob l. Si stipuler consequentia patet ponendo quod aliquis dormiat ea hora qua surgendum est ad matuti nas: puta sortes religiosus tunc talis omittit non surgendo ad horas

22

¶ Forte dicis: tenebatur posuit se sollicitudinem antequam iuit dormitum: et sic hora debita surrexisset

23

¶ Contra. illa sollicitudine data poterat dormire: vt patet de clerico qui am isit beneficium ob galli silentium cuius ante femur leserat et licet hec fictio fuerit tamen hoc quod pretendimus per eam est verum.

24

¶ Respondetur. consequentia est nulla ponens se ad dormiendum de nocte etiam religiosus vel quicunque alter dormiens tempore matutinarum non omittit culpabiliter. Probatio: quando iuit dormitum dedit operam rei licite: scilicet somno in quo eius ratio ligatur. ergo tunc non peccat: quia poterat ex lassitudine itineris: ex comestione papaueris: et multarum aliarum herbarum: vel ex splendidiori cena solito diutius dormire

25

¶ Secunda propositio. Si quis dementiam vel ebrietatem sine culpa incurrit illo tempore non culpabiliter omittit: patet. quia tunc non est capax rationis: nec incapacitatem ex culpa sua incurrebat

26

¶ Tertia propositio. Si quis huiusmodi impedimenta ex culpa prima puta temulentiam vel som num incurrebat. illo tempore non omittit. hec conclusio probata est in. 17. distinctione quarti de ebrietate. ergo a fortiori ita erit de impedimento per somnum: vel si per obliuionem contingat: si quis fecit vnum actum malum per quem erat verisimile quod debeat omittere: grauius peccat via commissionis: vt excessiue bibendo: vel inutiliter protrahendo noctem per ociosas fabulas: sed tempore quo dormit vel non cogitat: non imputabiliter omittit: tunc omittit cum actualiter: considerat de precepto: et omnem actum voluntatis secludit.

27

¶ Ultima propositio. Si quis omittit opus quod tenetur facere pro tempore quo est in actuali ratione: pu¬ ta extra huiuscemodi impedimenta talia culpabiliter omittit.

28

¶ Ad hanc propositionem diriguntur probationes conclusionis principalis.

29

¶ Sed contra primam conclusionem arguitur sic. Scholasticos non excitatos hora regens percutit: neno debet puniri sine culpa ergo iste iuuenis peccauit non veniendo ad lectionem hora quinta. uic respondetur aliquis punitur sine culpa sed non sine causa pena temporali. patet. de religiosis qui puniuntur ob labefa ctiones statutorum: et tamen huiuscemodi transgressio nes non sunt culpe: sic regens non percutit istum sine causa: vt solicitius in posterum cum excitatore colloquatur de eo excitando. Forte non petebat aditus illi.

30

¶ Secundo non constat regenti de in nocentia huius si crederet ei in sua causa in eo num quam reperietur error.

31

¶ Tertio quando est bonus studens est ista apparentia de eius innocentia non est percuciendus: immo vbi interdum dormitat cum humanitate est venia donandus: qui nimis emungit elicit sanguinem.

32

¶ Quinto arguitur sic. Ex ista conclusione sequitur: quod de communi lege aliquis meretur in infinitum premium extensiue consequens est falsum. ergo et antecedens. Falsitas consequentis relinquitur nota. et probo consequentiam: quia eadem via aliquis pure omittendo potest mereri: quia deus non est pronior ad condennandum quam ad miserendum: quod si concedas. ergo in quolibet tempore quantumcumque peruo et dormiendo merebitur / quod non est admittendum.

33

¶ Forte dicis quod non semper merebitur: sed quando est in presentia obiecti ad exeundum in actum malum et nullum actum elicit: vt puta sortes venit in domum in qua reperit aurum quod furto auferre potest non tamen furatur: nec habet nolle furari: quia per illud nolle mereretur: nec de hoc contendimus: sed nullum actum habendo merebitur.

34

¶ Sed contra. isto dato vigilando semper mereberis sine aliquo actu voluntatis quod non est concedendum: quod sic patet: semper in presentia tui habetis materia furti: rapine: luxurie: et aliorum preceptorum negatiuorum: et saltem talis materia semper erit presens obiectiue: sic homo merebitur. non occidendo seipsum nullum actum voluntatis habendo: quia ipsemet homo est materia homicidii.

35

¶ Forte dicis: quando obiectum miltum allicit: nullum actum habendo homo meretur.

36

¶ Contra. boni libri pulchre vestes: mulieres: et multa alia alliciunt et sic non euitatur conclusio quam inducimus. hic potest homo dicere duobus modis quod homo potest mereri perpuram omissionem: sed illa omissio non erit sine actu bono / qui illam omissionem imperat. hoc est qui facit hominem omittere malum: vt sic volo seruare precepta dei in presentia scutorum repertorum non eliciendo nolle: sed quod hec volitio qua volo seruare precepta dei imperat omissionem de furto: et sic mereor et per omissionem: et per actum posit iuum voluntatis: et sic non sequitur quod quis merebitur premium infinitum: quia non erat iste omissiones meritorie sine bonis actibus que imperant eas: et quia tales positiui actus non sunt in finiti: nec infinite erunt omissiones meritorie.

37

¶ Sed contra hoc arguitur. Si volitio de seruam dis praeceptis dei vel dilectio dei imperat istam omissio nem meritoriam: vel hoc erit naturaliter cau sa inferens vel sponte. Si primum: videtur quod non debet esse meritum distinctum ab illo actu positiuo. Si secundum: quia ille actus positiuus potest inferre illam omissionem: sic semper habebitur illatum.

38

¶ Secundo arguitur contra vtrunque membrum querendo abs te: quis bonus actus infert illam omissionem: vel aliquis sic: et aliquis non: et probo quod hoc non potes dicere: quia si vnus actus positiuus bonus et meritorius inferat omissionem meritoriam propter apprehensionem materie precepti negatiui: et cum illa materia vbiuis locorum reperiatur: semper habebitur omissio meritoria.

39

¶ Forte dicis: quando homo habet iudicium completum quod non est furandum: nullum actum habendo homo merebitur. Et ex illo iterum non sequitur / quod quis merebitur in finitum premium intensiue: quia non habebit infinita dictamina completa de non furando.

40

¶ Contra. non stamus an sequatur illatum scimus vtrum que istorum dicendo. non sequitur: sed videamus anrationabiliter loquaris: semper homo per te merebitur quando habebit tale iudicium completum de non furando. ergo similiter quando habebit notitiam simplicem materie precepti negatini: et sic semper merebitur. consequentia patet: quia noticia simplex sufficit ad demeritum: vt in sexta distinctione huius dictum est: et si hoc non sufficiat ad meritum de us erit pronior ad condennandum quam ad miserendum quod pro inconuenienti inter arguendum reputabatur

41

¶ Preterea. si iudicium completum de non furando sufficiat ad meritum: iudicium completum de furando sufficiet ad meritum sine actu voluntatis. ergo per iudicium erroneum sine actu voluntatis continuo quis merebitur.

42

¶ Amplius: ad quodcumque peccatum sufficit iudicium ad idem peccatum sufficit notitia apprehensiua simplex. ergo habebi tur quod quelibet noticia dei vel creature erit meritum: immo et etiam demeritum: quia idem erit obiectum precepti affirmatiui et negatiui Plato erit obiectum dilectionis dei: propter deum et obietum precepti negatiui de homicidio: igitur. licet quis per tergiuersationes de omissione meritoriam inuenire potest: nec potest rationabilior modus quam de istis imaginationibns tactis quarum nulla inpresentarium mihi plene satisfacit.

43

¶ Propterea nego consequentiam principalis argumenti quod quis merebitur infinitum preminm intensiue nemo meretur sine actu positiuo: plura requiruntur ad bene agere quam ad male agere: solum vnomodo quis est bonus multis modisque nephandus: secundo Ethicorum. Et quando dicis: deus est pronior ad miserendum quod ad damnandum Distinguo vel quod magis puniat actum malum quam puniat actum bonum: et hoc nego: vel quod aliqua pura omissio imputatur ad demeritum: et nulla ad meritum et sic conceditur.

44

¶ Sed contra istud arguitur sic: quia ex illo nullum discrimen esset inter precepta affirmatiua t negatiua: quod sic ostenditur: quia sicut homo non mere tur sine actu precepti affirmatiui. eodemmon sine acd tu precepti negatiui non merebitur. Preterea: si quis det alicui habituato peccare in penitentia quod non vlterius iuret: talis non iurans adimper let penitentiam et est in gratia vt supponitur. ergo nullum actum habendo merebitur.

45

¶ Amplius si Achamn in occulto reperiens pallium conccinium: et regulam auream omnem actum seclusisset inuentum relinquens meritus fuisset. Pari forma. si Ioseph cum reliquit pallium vxori Phutisaris omnem actu seclusisset meritus fuisset

46

¶ Ad primum istorum nego conumam. et in hoc non est discrepantia inter precepta affirmatiua et negatiua. quod quis adimpletionem preceptorum affirmatiuorum debet habere preceptum negatiuum: et negatiua ad implet nullum actum habendo quo ad mereri: Sed in isto est discrimen. negatiua precepta semper obligant: et pro semper: sic scilibet quod homo debet taliter se habere qualiter per precepta negatiua denotatur tota sua vita: patet exemplariter in vno. Non furtum facies. Illud preceptum prohibet furtum hoc est precipit non furari: et homo debet taliter se habere in quolibet tempore quod non furetur Precepta affirmatiua semper obligant: sed non pro semper: hoc est homo non tenetur sic se habere pro quolibet tempore qualiter per precepta at firmatiua denotatur: et patet. in vno de cultu dei homo non tenetur pro quolibet tempore se conformare illi actui: et hoc amplius patet de precepto affirmatiuo de honore impendendo parentibus Iam a viginti annis preteritis honorem non impendi matri. nec me in hoc transgressorem reputo propter loci intercapedinem.

47

¶ Sed contra istud arguitur omo non transgreditur precepta negatiua cum taliter se habet qualiter per illa denotatur: sed num quam vnum actum eliciendo taliter se habet: ergo ad inpletionem preceptorum negatiuorum nunquam tene tur actum elicere. et tamen in multis preceptis affirmatiuis actum tenetur elicere: ergo citius pro semper precepta affirmatiua obligant quam negatiua cuius oppositum clamat omnis schola.

48

¶ Responsio Si homo debeat mereri per precepta negatiua. oprehabere aliquem actum positiuum: vt in presentia pecunie nolo furari / non volo capere alienum in uito domino.

49

¶ Secunda propositio. Non video quod vir est transgressor precepti negatiui nullum actum habendo: quod patet in vno: eadem est ratio in omnibus in presentia pecunie vel ego teneor habere nolle furari vel non velle. et hoc vel erit sem per dum pecunia fuerit presens vel materia precepti negatiui: et hoc non. modo est falsum. sed nostras vires exuperat si interdum assigno tempus et hoc facile potest impugnari. Ex isto sequitur quod preceptorum negatiuorum labefactio ab actibus positiuis ortum habet.

50

¶ Secundo patet. quod interdum implentur per propositionem negatiuam meritorie dum tamen est actus positiuus: vt non volo furari.

51

¶ Tertio patet. Licet plerunque transgressiones preceptorum affirmatiuorum per omissiones fiant tamen etia pretermittuntur interdum per actus positiuos Prior pars est nota. et secunda patet. de illo qui facisirreuerentiam contraeundo parenti pro tempore quo deberet reuerentiam exhibere si fuerit preceptum mitum: vt vnum cole deum quod est pro positio exponibilis exclufiua: proportionabiliter de illa dicatur ratione partis affirmatiue et negatiue.

52

¶ Ad secundum argumentum conceditur quod illa penitentia est rationabilis: sed ad mereri requiritur habere actum positiuum: ad non transgredi sufficit omittere habitum peierandi.

53

¶ Ad tertium solutio patet ex dictis.

54

¶ Sexto argumentor probando quod pure omittens diligere deum pro tempore quo tenetur eum diligere nullomodo peccat: et si sic conclusio quam oppugnamus est nulla. Assumptum sic probatur: quia ex illo sequitur hec conclusio. quod aliquod est peccatum nullius determinate malicie: et ex illo sequitur vna alia quod deus nesciret illum punire secundum legem eius positam cum nulla sit si gnanda culpe grauitas. Hee due conclusiones ab omni veritate aliene sunt. ergo et conclusio quae antecedit ad eas consequentia tamen detegitur sic: sortes in nullo gradu dilectionis tenetur diligere deum. ergo omittens deum diligere non peccat: patet consequentia: secudum proportionem actus quam homo tenetur elicere crescit omissionis grauitas quod sic lucide patet. Si deus precipiat sorti diligere eum vt quattuor: platoni vt duo: Ciceroni vt vnum: et ita in aliis infinitis geo metrice decrescendo in actu. et omittant omnes isti: sortes plus peceat quam plato: quia ad plus obligatur et maiori actui ad quentenebatur obuiat: et rat quia si sint duo / duos actus omittentes maiorezactum omittens plus peccat quam minorem: et peridem Plato plus peccat quod Cicero: et sic in abyssum ita quod concedere oportebit in infinitum paruum est aliquod peccatum in hac multitudine: sed addatur hec propositio in qua est color argumenti Ibannes qui nunc tenetur diligere deum omittens minus quod quicunque istorum peccat: patet: quocunque illorum dato omissio illius est metienda secundum actum dilectionis quam tenetur habere. Sed Ioannes nunc secundum legem ad nullum actum tenetur igitur non valibet dicere: quilibet tenetur diligere ex toto corde: et ex tota mente: quia hoc non debet intelligi gradualiter: quia tunc nemo sciret quando impleret preceptum de dilectione dei et paucissimi implerent: sed illud intelligitur appreciatiue. Insuper. dato casu (qui possibilis est) oportet respondere ad formam argumenti. Dicis: datur mini mum naturale actus quod potest per se stare quem actum homo elicit in instanti: et secundum mensuram illius actus metienda est grauitas illius omissionis

55

¶ Contra hoc arguitur. Esto quod voluntas potest acd tum aliquem elicere in instanti. potest tamen actum elicere pure successiue: et dato quod teneatur minimum naturale in corporalibus non constat quod illud debet defendi in actibus animae: et vt argumento locum des. Suponatur oppositum quod est rationabilius hoc adieci quia difficilimum est reuocare sic respondentem a sua posit ionmne.

56

¶ Respondetur concedendo istas propositiones

57

¶ Pria est. Ad nullu gradum dilectienis homo te¬ netur. patet quocunque dato ille est alicuius intentionis: sed ad tantam intentionem homo non tenetur immo medietas illius sufficit: et si illam medietatem dederis eam in binas partes secabo: et reedificabo argumentum.

58

¶ Secunda propositio. Necesse est si sortes debet implere preceptum de dilectione dei quod eliciat vnum gradum dilectionis: ita quod necesse cadat in totam conditionalem: patet. alioquinnon potest adimplere preceptum de dilectione dei.

59

¶ Tertia propositio. Quemcunque gradum dilectionis elicit adimplet preceptum dei de dilectione: patet. talis est alternatiue vel disiunctiue obligatus: modo in talibus sufficit cuiuscumque partis adimpletio.

60

¶ Secundo potest dici quod quemlibet gradum dilectionis sortes debet deo pro implendo illo precepto sed sufficit quemcumque gradum dare pro satisfactione eiusdem sicut solet declarari in illo sophismate: debeo tibi equum. quod omnem equum debeam: et quencunque equum dando satisfactio stipulationi de equo: sed hoc non satisfacit argumento theologice quod nulla determinat pena pure omissioni respondeat. Et ad illud: deus imputat illam omissionem ad aliquam culpam. pro qua certum gradum pene imputat quem ipse nouit. Et sic licet ad nullum gradum dilectionis oblige mur: tamen est pena alicuius determinati gradus ei respondens. De hoc argumento in. 4o. distinctione quarti loquuti sumus: et per illum modum soluitur talis obiectio vbi vni esset preceptum diligere deum quatuor gradibus: alteri diligere deum quatuor gradibus: et vltra: et ambo omittant cui dicitur quod secundus grauius delinquit quam primus: et le ad nullum determinatum gradum vltra iste tenetur diligere deum: tamen est vnus determinatus gradus penead quem deus illam omissionem de acceptat que nos fugit: sicut de multorum peccatorum penis quo ad gradum contingit.

61

¶ Septimo arguitur sic. Pono duos. sortem et Platonem deuinctos diligere deum in a hora: omittat sortes et odiat Plato: tunc sic: si sortes peccat pure omittendo sequitur quod peccatum platonis erit infinite magnum in malicia cui respondet infinita pena intensiue. hoc consequens liquet esse falsum: ergo antecedens est falsum. probo consequentiam. quelibet pars proportionalis peccati platonis est peior tota omissione sortis. Infinite sunt partes proportionales cathegoreumatice non communicantes in odio platonis. ergo habet infinitas pertes quarum quelibet erat ita mala vel peior omissione sortis: quod quelibet erat ita mala patet sic. quia vltra omissionem includit actum positiuum

62

¶ Respondetur negando quod illud odium erit infinite malicie: et nego istas propositiones: quelibet pars proportionalis illius est peior hac omissione fecludendo omissionem inuolutam in commissione.

63

¶ Octauo arguitur probando quod adhuc sequatur quod aliquis peccaret infinitis peccatis alia via: et hoc sic. Precipiat superior inferiori confiteri quodlibet peccatum vel reuelare quodlibet peccatum quod est facturus cras ante horam duodecimam committat sortes duo peccata mortalia gratia exempli duo periuria quae non confitetur: nec rea¬ uelat in tempore precepto: tunc sic: talis peccat ifnitis peccatis in duobus periuriis: et in vna omissione qua omittit: et sic sunt tria peccata que non reuelat: dicatur illa omissio a. Similiter erit omissio illius omissionis cum illam non confitetur dicatur b / et sic erit circuitus in infinitum in omissionibus: et per consequens infinite peccabit: quod erat probandum.

64

¶ Respondetur negando quod iste infinitis peccatis peccet: solum erit in tribus peccatis ex hy pothesi: scllicet in duabus commissionibus / et in vna omissione. Et ad neruum argumenti quod erat vna omissio illius omissionis et vna secunde et vna quaerte et sic sine statu. Respondetur quod illa peccata omisasionis que tu imaginaris in illa omissione prima naturalem concathenatione habent ad prima omissionem imaginatam: dico imaginatam: quia solum est vna omissio.

65

¶ Nono arguitur sic Ponendo casum quod deus precipiat sorti diligere eum per hanc horam tota. et omittat: iam sunt infinite omissiones non communicam tes. Patet: in qualibet parte proportiona huius hore sortes deuincitur diligere deum sub pena noui peccati: quia si dixisset in prima parte proportionali. non diligendo in secunda peccaret omittem do. Similiter: si Plato diligeret in duabus primis partibus nonsiligendo in reliquis omitteret culpa biliter: et in qualibet parte proportionali quilibet istorum potest elicere nouam dilectionem dei. hoc est poinchoare fouam cum subito potest. ponantur infiniti. hbmines vel angeli quibus deus cunctis / et singulis praecipit diligere eum per vnam millesimam partem vnius hore vel quantumlibet paruum tempus. preceptio non est preter rationem / et adimplebilis a quolibet isto rum: et rationatio est equa de pusillo et grandi: gratia exempli vt amur rudiori mineruas: scilicet integra hora: iam quilibet istorum omittit demonstrando istos infinitos plus a / primis quam b: ponatur quod a. dilexit in prima parte partitione geometri ca: et b / in duabus: et sic seriatim per nomina elementorum plus b omittit quam c: quia c / diligit in tribus primis parti bus diuisionis nostre: et c. plus omittit quam d / et cum sint infiniti. infinite paruum peccatum datur in hac multitudine. hoc est in infinitum parua est aliqua omissio in hac multitudine a / peccatum est maximum: sed ponatur quod sortes penitus in nulla parte diligat: iam sortis delictum est infinite magnum

66

¶ Respondetur. casus non est possibilis de lege: quia veniendo ad partes proportionales / minutas non potest actum resecare ad nutum: opere precium est suumactum durare vltra partem illam: sed data imaginati one quod deus crearet creaturas que actum resecare possunt: vei non libere saltem continuare. hoc est continuationem spontaneam ad nutum abolere: esto quod in infinitum parua esset aliqua huius omissio. non sequitur quod sit aliqua infinite magna sicut in simili in infinitum parua est aliqua pars promontorii bernici: et totum promontorium est finitum.

67

¶ Forte dicis: tunc habes quod aliqua omissio in illa multitudine est infinite parua / quod tibi sufficit: quia non videtur quomodo illa est punibilis. etiam est impossibile: et ad impossibile sequitur quodli¬ ergo habes quod est aliqua omissio infinite magna

68

¶ Respondetur. Imitaris conditiones canis lanii / qui relicto corpore bouis in obiectum frustulum irruit. quis nondum concessum habes aliquam omissionem esse infinite paruam: immo quelibet ista rum omissionum est finite magna. et quelibet ista rum est finite parua / paruum et magnum solum relatiue opponuntur hic a / omissio harum immanissima est finita: sic si sortes nullatenus diligit in illo tempore finite omittit ad nodum argumenti. Nego quod sint infinite omissiones equales: quando in qualibet parte esse noua omissio non sequitur quod tota erit immense magna: quia omissio in minore tempore est minor: ac si acciperes b / pedale ipsum diuidem do in partes proportionales proportione duplavel tripla continuo addendo a pedali vnam partem nunquam aggregatum erit tripedale qualibet hora futur a: addendo vnam portionem nullo die futuro totum erit bipedale. omissio in minore tempore erit minor. Sed pone quod deus dicat imputabo se cundam omissionem parem in culpa cum prima si omittat. et tertiam equalem cum secunda. Respondeo. non inconuenit de potentia dei absoluta quod quis infinitis omissionibus delinquat.

69

¶ Sed dicis ponamus quod deus precipiat sorti diligere eum in tota ista hora: ita quod in qualibet parte proportionali hore reputabitur peccator: cui respondet vnus dies pene in inferno preceptum est rationabile sortes potest istud implere. cum per totam horam potest deum diligere: vel capiatur minus tempus iam talis infinite peccat. Respondeo: incassum laboras. deus si voluerit potest precipere aliquid sorti quod sortes potest transgredi: et reputabitur ad infinita peccata si voluerit: sed non est ita nunc de lege quod potest sic declarari potest precipere sorti diligere eum in qualibet parte proportionali hore: sub pena equali sortes potest istud preceptum implere: quia potest deum per totam horam vel horulam diligere: nec requiritur quod disticte minutas partes temporis sortes cognoscat prout aliqui rati sunt) adhoc quod peccet. patet de dormiendo in insula Sardos solum protegere laboro quod nulli de lege infligitur infinita pena gradualiter vel in acerbitate

70

¶ Decimo arguitur: in qualibet commissio ne est omissio. ergo non est dada omissio de qua loquuti sumus. antecedens patet: et capio actum furti / quem sortes habet. Et sic argumentor sortes tenetur non habere istum actum furti quem habet: ergo omittit

71

¶ Undecimo arguitur. Supponendo quod sortes nnuc primo peccet mortaliter qui prius erat in gratia. Tunc si sortes tenetur seruare suam gratiam quam habet. ergo peccat omittendo gratiam et sic quicunque peccat primo mortaliter peccato commissionis et omissionis simul peccabit.

72

¶ Ad decimum negatur antecedens: et ad probationem conceditur quod tenetur illum actum non habere: et propterea bene concluditur ex illo quod peccat: scilicet peccato commissionis. omissio est quando tenetur habere actum quem non habet.

73

¶ Ad vndecimum admitto casum: et distinguo consequens quod peccet omittendo gratiam: vel exponedo illam de gerundio per dum. et sic conceditur quia tunc peccat mortaliter quado omittit gratiam: eodem modo si exponatur per si. Si exponatur per quia: sic nego. sortes non tenetur seruare gratiam subpena alterius peccati distincti a peccato per quod gratiam amittit.

74

¶ Duodecimo arguitur. probando quod aliquis omittit faciendo actum precepti tempore quo est preceptum. pono casum quod sortes non potest dice re horas suas in minori tempore quam in vna hora: et quod teneatur dicere ante meridiem: et inchoet dicere horas media hora post vndecimam. Tunc si sortes facit actum precepti tempore quo est preceptum: tamen omitrit. ergo propositum. Deductio patet ex hypothesibus in argumentatione positis. Distinguo quod faciat actum precepti tempore debito vel si loquaris de parte actus et sic concedo: modo in particiunda illa parte non delinquit si loquaris de toto actucathegoreumatice: nego quam illum faciat tempore quiest preceptum Suppono quod non habeat legitimum impedimentum temporis prorogandi: quia stat dare causam in qua non tenetur dicere horas vel lo pacto: dato quod sit in sacris: vt puta languet: et graui morbo laborat quem loqui tedet. iste non tenetur dicere horas neque supplere per alium: vt de ieiunio in simili casu contingit. potest esse causa non excusans pro tota die: sed ad differendum habet concionem facere in clero vel aliquid quod suo officioincumbit / quod requirit totum hominem antemeridiem. nolumus tunc dicere quod differre horas ad horam pomeridianam peccatum sit vllum: sed hic animaduersione non indignum est retento casu argumenti / qui permaiorem partem temporis omittit plus peccat ceteris paribus: qui horas omni no omittit ante meridiem: plus peccat quam ille qui dicit per mediam horam: et plus peccat qui omittit per tres quaertas vltine hore: quod ille qui omittit per duas tertias talis hore potes tales nexus coniungere quod vnus dicat vnum verbum illa vltima hora: vt Domine: alius dicat duo verba Domine labia. tertius tria verba Domine labia mea. et sic per ordinem quousque hore conplete dicantur ab vno quaerendo de proportione peccatorum ab istis commissorum: sed huiuiuscemodi intrica turas nunc tibi extricari relinquimus. A talibus quisquilliis aliunde satis retrahimur.

75

¶ Duodecimo arguitur sic: omne peccatum est voluntarium: pura omissio non est voluntaria. ergo pura omissio non est peccatum consequentia tenet in quarto secunde. Et minor patet: voluntas non habet velle quo vult omittere: quia tunc non esset pura omissio.

76

¶ Respondetur ad hoc argumentum negando minorem: quia voluntas sua sponte deserit opus precepti quod potest tunc implere voluntas dicitur libere omittere

77

¶ Dubitatur vtrum pura ignorantia sit peccatum

78

¶ Respondetur quod non: sed homo crebro per ignorantiam incurrit peccatum. indoctus transiens ad ordi nes peccat: quia non habet scientiam quam tenetur habere in tali dignitate. Similiter peccat capiendo prouinciam suis hueris imparem: vt puta magna curam animarum: nec ex isto consequens est quod homo non potest euadere peccatum: curam animarum habens potest officium relinque¬ re: ineruditus sacerdos non potest a tergo ordines derelinquere qui ossibus immobiliter adherent: peniteat tamen puta de capiendis ordinibus per quem actum peccabat: et non per solam inerud itionem: et tuc non erit in peccato. supposito quod operam improban nauet pro acquirenda doctrina suo statui accommoda.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3