Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum idem actus sit bonus et malus meritorie et demeritorie vel mortaliter

QUeritur: vtrum idem actus sii bonus / et malus meritorie / et demeritorie vel mortaliter.

¶ Respondetur. Nullus actus est simul meritorius / et de meritorius. Probatur hec conI diio. R v iv vi. tum. a / est meritorius. ergo est dignus premio eterno vel temporali. Et iterum sequitur. a / est demeritorius. ergo est pena dignus. Eodemmodo de bono moraliter. si a / actus est bonus habet omnia requisita ad bonitatem actus / et sola illa. Si est malus vel ponitur finis illicitus: vel circunstantia illlicita vel aliquid ad bonitatem paruertens.

¶ Contra hanc conclusionem arguitur sic. Idem actus primo est bonus: et postea malus: vt in hac distinctione superius probatum est. Sed dicis: hoc esse ve um successiue non tamen in eodem tempore.

¶ Contra hoc arguitur. Utamur hac hora pro tempore presenti in cuius priori medietate actus erit bonus: in posteriori malus iam in eodem tempore presenti. Sed dicis hec non est in eodem tempore adequato: vel instanti: et placet non implorare auxilium secularium pro his que dicemus Arguitur sic. De actuexteriori qui imperatur a duobus actibus interioribus vno bono: et alio malo: vt in materia de auxilio superius disputauimus.

¶ Secundo arguitur ad idem Sephora et Phua obstetrices simul fecerunt actum meritorium / et demeritorium. quod actum deme ritorium fecerunt. patet Exodi primo dicentes Pharao ni. non sunt hleree sicut Egyptie mulieres. ipse enim obstetricandi habent scientiam: et priusquam veniamus ad eas pariunt. ergo mentite sunt: et earum actus erant mali: quia mendacium inuolutam maliciam hahoet: et tamen pro il lo actu erant praemiate: quia eis edificauit deus domos: vt dicit littera. Respondetur de actu exteriori imperato non est inconueniens quod sit meritorius / et demeritorius in eodem tempore adequato.

¶ Sed tunc dices probatio conclusionis si aliquid concludat idem inconueniens deducit de actu exteriori: sicut de interiori. puta quod actus est dignus praimio eterno: et pena temporali. Istud non vincit: quia pro actu exteriori: nec datur supplicium: nec premium vlta penam: et premium actus interioris. vt in decimaseptima distinctione primi probatum est Secus est de actu elicito de quo loquimur. Secundo potest homo dicere quod ille actus exterior nullomodo est bonus: non sufficit co ab actu interiori bono partialiter emergat. ad hoc quod bonus denominetur: sed oportet quod ab actu interiori praecise bono prodeat: et potest esse replica quicquid dicatur de actu elicito voluntatis: et imperato simul: vt volo diligere deum propter inanem gloriam. et volo diligere deum propter deum: iam illa dilectio est actus elicitus. et cum hoc imperatus. Sed quicquid sit de illocontra conclusionem non pungit.

¶ Ad secundum nego quod idem actus erat bonus / et malus in obstetricibus. habeant varios actus: scilicet bonos et malos pro bonis deus eis reddidit praemia: scllicet domos quia conuerse sunt ad fidem et coniuncte matrimonialiter cum habentibus domos Peccarunt mentientes: et pro mendacio nihil boni dabatur a deo: sed propria affectione de seruandis paruulis.

¶ Tertio arguitur. contra eandem conclusionem. praecipiat deus sorti diligere eum duobus gradibus prohibendo ei diligere eum vltra duos gradus: diligat sortes deum vltra duos gradus: vt puta quattuor gradibus tunc sic: iste actus est meritorius: et idem est demeritorius. ergo propositum. quod sit demeritorius patet. et quod sit meritorius arguitur sic. Aliqua pars eius est meritoria: et non est potior ratio de vna parte quam de alia. ergo quaelibet pars eius est meritoria: et per consequens totus actus est meritorius.

¶ Quarto arguitur ad idem. pro aliquo actu datur gratia: et ille actus ad peccatum mortale est imputabilis: ergo idem actus est meritorius et demerito rius. Assumptum arguitur: ponendo quod sortes capiat corpus christi in vno tempore scilicet a / in cuius priori medietate sit in peccato mortali: in posteriori detestetur illud mortale. casus est possibilis. postea successiue capitur. ergo stat quod homo sit in peccato mortali pro vna parte temporis: et in alia parte erit in gratia. In priori parte temporis indigno capit: et per consequens iudicium manducat. primeo Corinthiorum vndecimo. In secunda parte temporis est in gratia. ergo tunc digne capit corpus christi. Sed hic dicis: sicut dicendum est. meretur in vna parta temporis: et demeretur in alia: nec hoc est contra conclusionem.

¶ Contra. Iste habebit totam gratiam eucharistie cum est bene dispositus tempore quo eam capit. et gratia eucharistie confertur homini successiue secundum quod homo capit: et si homo esset in gratia successiue dabitur ei gratia virtute operis operati: sicut virtute operis operantis.

¶ Ad tertium respondetur admittendo casum nego quod tunc idem actus est meritorius / et demeritorius: diligat eum remisse sicut poterit ne transgressor praecepti inueniatur: quod si ponas quod praecipiat sorti diligere eum duobus gradibus adequate: et non pluribus neque pacioribus nisi habeat duos gradus diligendi: tuc casus est irrationabilis cuius causa est: quia non potest constare sorti de impletione illius precepti: nequ de transgressione eiusdem: quia fugit nos quot gradus habemus in actu: sed si daret sorti noticia distinctam. De noticia istorum gratraduum est replica. ponendo quod habeat quattuor gradus. duo gradus sunt meritum: et est par ratio de quibuscunque duobus gradibus. ergo nihil est dictum.

¶ Ad solutionem argumenti. Respondetur: talis in isto casu est in peccato mortali: et per consequens nulla pars actus est meritoria: sed illud non satisfacit: quia ponatur qua prohibeatur sub pena peccati venialis: et tunc dicitur vel successiue elicit: vel in instanti. si successue duo primi gradus eliciti sunt meritorii: et reliqui demeritorim si in instanti omnes illos gradus eliciat. illic non est ciuitas refugii: sed vltra Iordanem ad duas tribus cum dimidia ciuitas refugiihabeatur quod duo gradus de quibus deo placet acceptantur: et alii duo secundum beneplacitum dei imputantur ad culpam: et hoc si praecipiat elicere duos gradus: et prohibeat elicere vltra duos.

¶ Ad quartum inter arguendum responsum est ad magnam partem argumenti: in cuius calce multa ambigua assumuntur. Et pono propositiones.

¶ Prima. Pro actu meritorio virtute operis operatis deus infundit gratiam sui successiue vel in instanti secundum quod homo meretur.

¶ Secunda propositio. Deus non infundit gratiam que confertur virtute operis operati secundum tempus in quo capitur sacramentum: neque secundum quantitatem ipsius sacramenti. quia da oppositum. Tunc tarde capiens eucharistiam vel magnam hostiam plus gratie habebit virtute operis operati quam celeriter eam capiens: vel magnam hostiam: quod non est dicendum.

¶ Tertia propositio. Dubium est an deus gratiam conferat virtute operis operati in disposito capiente sacramentum. dato quod sit dispositus in breui mora illius temporis. Si dicatur quod sic quod est probabile: et nunc dat in principio: et nunc dat in fine: et vid et casum futurum istius capientis dat ei totam gratiam sacramentalem quando est in gratia: quia videt eum indispositum pro alia parte temporis: secus est de gratia que confertur virtute operis operantis.

¶ Probabile est etiam quod deus dat successiue gratiam virtute operis operati: toto tempore quo quis capit eucharistiam sic scilicet: quod deus equaliter maguam gratiam cum magna hostia: et parua. ita quod tantum gratie dat cum parua particula parue hostie sicut cum maiori parti cula maioris hostie. Et quicquid dicatur in omnibus istis: non habetur quod quis simul mereatur / et demereatur.

¶ Quinto arguitur sic. Pro aliquo actu facto in peccato mortali confertur gratia: et nulli confertur gratia nisi pro actu meritorio. ergo idem actus est meritorius / et demeritorius: quod erat probandum. Assumptum patet. Supposito quod aliquis velit baptisari complacendo in peccato mortali cui postea peccatum mortale displiceat postquam est baptisatus: tunc iste habebit gratiam baptismalem. ergo propositum.

¶ Sexto arguitur Posito quod precipiatur sorti diligere deum ante a. instans et sortes incurrat amentiam vel ebrietatem ante a instans pure successiue: sic scilicet quod nihil rationis habeat in a / instanti: sed immediate antea / instans tenendo etiam facta in ebrietate non imputabilia: et in omissionibus homo non primo omittit in instanti terminante tempus: sed in tempore terminato ad illud instans.

¶ Ad istas rationes al ibi responsum est: vide in quarto.

¶ Septio arguitur. Iste actus est meritorius / et demeritorius. Uellem occidere istum si non esset prohibitum: igitur. Assumptum patet: quia est demeritorius quod auctoritate propria quempiam occidere vellem: et est meritorius: et ad hoc sufficit probare quod sit moraliter bonus: sed ponon sortem habere cetera requisita ad meritum. quod patet: quia iste abstinet ab actu propter preceptum dei. ergo actus suus non est malus. Eodemmodo argumentari poteris. Noles celebrare horas canonicas si non esset preceptum.

¶ Pro materia argumenti dicitur. multiphariam quis potest habere tales actus. Unomodo sic quod homo habet volitiones conditionales a exeundum in opus: sed quia deest ei facultas ad exeundum in illud: ita quod per eum non stat: et de talibus actibus iam est difficultas: vt vellem alere inopes si suppeditarent facultates vellem occidere sortem si possem. Alii sunt actus conditionales in aere: vt si essem rex vterer tali consilio: et sic habenas regni moderarer: et adhuc isti actus sunt boni: supposito quod bene sceptrumr egni(ad quod nullam apparentiam habet) dirigere vel let: cum anima nostra instar rote molendini vel galli / erei in turbine mouetur: crebro in tales actus nobis impertinentes eximus: et potissimum melancolici imaginationem fortem habentes: nec illud vicio semper e dandum quod dulcedine imaginandi castra in hesperia vltimisa (vt aiunt) itinera tedio sa vel multa similia sine anxietate pertranseunt multos nostrum ad hoc experientia doctos suspi¬ cor. Alii sunt actus de quibus est maior difficultas vt nollem dicere horas si non esset de precepto. Uellem eum occidere: si non esset prohibitum: et a nullo isti actus damnantur tanquam mali. Rationabilius est cum communiter loquentibus dicere eos efse bonos. Istud nolle non retrahit a dicendis horis. nec istud velle ad homicidium: et quod amplius est non impedit: nulla inter istos actus est incompossibilitas. nolo occidere istum: et vellem istum occidere si non esset prohibitum: sicut habemus volitiones cathegoricas: vt volo eum percutere ita actus voluntatis habemus super obiecta conditionata cadentes.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7