Quaestio 6
Quaestio 6
An bona circumstantia malitiam actus diminuat
SExto circa hanc distinctionem queritur. An bona circunstantia maliciam actus diminuati Circunstantia proprie cadit extra rationem obiecti et totalis et partialis et actum circunstat: cui vis vocabuli alludit: circumstantia quasi actum circunstans: qua dsedi s v. vvee vdus s d t. grl. ne continentur Quis / quid / vbi / quibus auxiliis / cur¬ / quomodo / quando. Si interdum ingrediantur rationem obiecti minus principaliter adhuc vocando eas circunstantias cadentes in ratione obiecti: et non circunstantias circunstantes / parum refert. Devocabulorum significantiis non est theologi seriose insistere: quia ex philosophia liquet. Illud est obiectum voluntatis in quod actus eius fertur siue totaliter siue partialiter: sicut illud est obiectum intellectus in quod actus intelligendi dirigitur.
¶ his prelibatis ponitur hec conclusio. Circunstantia bona dimittitur rationem peccati: que conclusio sic probatur. Circunstantia mala peccatum aggrauat: ergo pecatum attenuat circunstantia bona: consequentia claret. Tunc conuenienti similitudine: tum ex misericordia dei mixta cum iustitia. Et antecedens patet: siue circunstantia circunstat siue cadat in ratione obiecti. Maius est peccatum rapere: vt destruatur respu. quam rapere tantum. quod patet: quia in priori actu sunt virtualiter duo peccata: et dato quod actus sit vnus duobus peccatis equiualet: non autem in secundo actu.
¶ Secundo arguitur ad idem: mentiri pro saluanda vita hominis peccatum mendacii alleuiat vt sit veniale: et officiosum minus quam alias esset: sic obstetrices hebreorum Raab: meretrix Iudith: et multe tales partialiter excusantur.
¶ Tertio arguitur. Ignoratia vincibilis a tanto excusat: et inuincibilis a toto: et vtraque illarum est circunstantia circunstans: ergo circunstantia peccatum alleuiat sicut scientia maliciam peccatiauget: vt patet sexta quaestione prima. ca. Quero et 25. distin. vnum orarium. 8. Criminis. hoc expresse tenet Aug. in lib. contra mendacium dicens quod eo quod obstetrices vitam innocentum seruare volebat a mortali excusantur.
¶ Sed contra hanc conclusionem arguitur sic. Circunstantia bona diminuit peccatum que est primo adducta: signetur gradus vel portio quam a peccato euellit: et malicia ipsius actus non est infinita: cum est finita signetur tota eius latitudo: et sit octo graduum: gratia exempli prima circunstantia bona ab illa malicia vnum gradum substraxit vel medietatem gradus: non interest: tantundem secunda circunstantia tollit: et tertia circunstantia tantum sicut secunda: et sic octaua circunstantia totam maliciam peccati aufert. Uoluntarium est dicere quod secunda circunstantia subduplum ad primam tollit: et tertia subduplum ad secundam cum supponatur esse equaliter bona: et si secunda non fuerit ita bona sicut prima. addantur due que prime equiualent: quo facto: cum tota malicia ab actu ablata fuerit manebit actus deliberatus cadens super obiectum indebitum: non malus quod si concedas addemus adhuc vnam circunstantia: vel plures quo ad actus fuerit bonus.
¶ Secundo arguitur ad idem. ponendo quod so rtes occidat Platonem vt Cicero Innocens carceres euadat: et Titius cognoscat Bertham neipsa peccet mortaliter. tunc per conclusionem datam peccatum sortis est minus quam esset propter circunstantiam piam et sic est peccatum. Titii. modo circunstantia peccati titii est in infinitum melior quam circun¬ stantia peccati sortis: ergo si sortes minus peccat propter circunstantiam bonam Titius nullatenus peccabit. propter circunstantiam in infinitum melio rem.
¶ oc primum argumentum est senticosum: et aliquid formidinis secum affert. Ad quod dicitur: vel loqueris de circunstantia cadente in ratione obiecti vel de alia. Si primum: semper erit alius et alius actus: et sic non habes actum bonu ob circunstantiarum appositionem. Isti duo actus specie distinguuntur: volo furari / et volo furare: vt succurram indigenti: sed secundum peccatum est priori minus: nec actus iste potest esse sine illis circunstantiis: sed de circunstantiis circunstantie: istud dicere non possumus: nec argumentum eneruat de circunstantia cadente in ratione obecti: vt patet: capiatur tota pena debita vni actui malo puta furto: que erit grauis: vt octo perappositionem bonarum circunstantiarum: siue fuerit variatio actuum interiorum in specie essentiali / siue non: diminuitur pena debita semper apponendo bonas circunstantias.
¶ Respondetur quod erit difficile addiscere tot circunstantias. Secundo circunstantia vna plus tollit a peiori actu quam alia circunstantia equaliter bona animus bono actu: et sic posterio res circunstantie minus tollunt: et hoc patet. vna est circunstantia vnum gradum malicie a peccato mortali tollit: et tamen similis circunstantia non tollit totam penam debitam: nec totam maliciam peccati venia lis: et tamen quodlibet mortale quodlibet veniale in malicia exuperat. ergo iudicium est quod circunstantia adueniens actui minus malo minus malicie ab ea tollit. patet extra hanc materiam de contritione que totam culpam mortalem e medio tollit: et vnam partem pene debite eidem: et tamen contritio a minori culpa non tollit totam culpam et penam.
¶ Tertio tot circunstantie adduci possunt quod tota malicia tolliter: vt patet. si ignorantia imputabilis crementum caperet ad inuincibilem vsque. Similiter minus / rationis peccatum attenuat vbi nihil rationis est: vt in amete tota malicia aufertur.
¶ Ulterius dicitur. Malicia proueniens ab actu cadente super tale obiectum que est essentialis et intrinseca non diminuitur: licet accidentaria diminuatur.
¶ Sed contra istud arguitur. ponendo quod omnes ille circunstantie simul adducantur. iam non potes dicere quod secunda circunstantia minus diminuit quam prima / nec quod tertia minus diminuit quam secunda: et sic de qualibet alia circunstantia. cum omnes simul adducuntur equa liter diminuunt: sed vna circunstantia aliquid diminuit: et alia quaelibet tantundem. ergo tota malicia aufertur. Insuper improbatur hoc quod dices depena essentia pena respondens huic culpe cadenti supertale obiectum est finita: et circunstatia cadens in ratione obiecti: vel circunstans aliquid tollit: et tota malicia est finita. ergo nihil malicie relinquaetur.
¶ Et quicquid sit: hoc argumentum est arguenti sophisticumet concludet quod rationes thopice omnem formidinem ab opinione auferent: et cum illi argumento satisfecerint secundum modum quem tenent responsionem inter¬ pedes habent. Item alie instantie possunt impedire argumentum: vt de graui posito in medio per rare factionem mediorum quod non descendit in instanti: saltem si moueatur in pleno quantumcunque raro: et tamen eandem forma edificare potes: sic palam est quod lapis in aqua dulci mouetur velocius quam similis lapis in oceano: ponatur quod lapis in oceano descendit per certum spacium in vna hora: alius lapis per tantum spacium in aqua dulci descendit in minori tempore: puta in quattuor quintis vnius horae. tertius lapis in aere descendit in tribus quintis vnius: et lapis similis grauitatis descendit in igne in duabus quintis vnius hore: et sic per subtiliationem mediorum lapidem dabis qui descendit in instanti etiam in pleno quod patebit esse falsum: et solutio illius quam pronunc pertranseo tuo argumento satisfacit.
¶ Ad aliud nego quod Titius in infinitum minus peccat qua Sortes: nec circunstantia sua in infinitum plus diminuit de peccato quam circunstantia aterius quemadmodum aduersarii habent dicere de circunstantiis bonis: quanto circunstantia est melior in actu bono ceteris paribus tanto actus est melior: si sint duo et vnus velit liberat proximum bono medio: et licite a morte: et alter proximum bono medio / et licito: nec peccet mortaliter vel damnetur: actus secundi non est in infinitum melior actu primi.
¶ Secundo arguitur. Pia intentio auget peccatum: et ipsum causat. ergo non diminuit peccatum. Tenet consequentia nihil auget / et minuit idem. assumptum probo sic: sortes habens pietatem de platone paupere nihil habet ei dare ista pia intentio mouet sortem furari: vt succurrat platoni: vel maius quam faceret vt ei succurrat.
¶ Insuper: sequeretur quod pia intentio in infinitum plus diminueret de mortali quam veniali. consequens est inconueniens: igitur. probatur consequentia. circunstantia bona diminuit partem latitudinis malicie mortalis: et quodlibet mortale / quodlibet veniale improportionabiliter in malicia exuperat. ergo quelibet talis circunstantia sufficit quodlibet veniale extinguere.
¶ Respondetur: distinguendo quod pia intentio auget et causat peccatum vel de per se. et sic negatur occasionaliter: et per accidens: et sic nonnumquam facit virtus. habeo piam intentionem succurrere centum pauperibus nihil habeo. vado et furor centum duodenos vel denarios: vt cuilibet dem vnum: et sic illa pia intentio circa plures est causa occasionaliter quare plus furor: sed ratione huius pieintentionis minus est furtum quam furari centum propter malam circunstantiam: vel sine ista bona. esto quod nulla alia circunstantia inuolueretur.
¶ Ad aliud argumentum vbi arguis quod pia intentio in infinitum plus diminuit de mortali quam veniali. dicitur quod non inconuenit: contritio quantumcunque parua plus in infinitum diminuit circa mortale quod circa veniale: si circavtrumque: vt dictum est.
¶ Tertio arguitur. Ponatur quod sortes habeat tot circunstantias bonas quot malas et econuerso. sequeretur quod actus ille nec esset peccatum: nec non peccatum: vt facile est discurrere. Rursus: ponatur quod sortes furetur propter auariciam. et plato perper auariciam et vt iuuet proximum. Tunc circunstatia bona non diminuit peccatum. ergo male posita est: assumptum patet. quicquid malicie est in primo actu. est in secundo: ergo secundus actus est ita malus sicut primus.
¶ Ad tertium dicitur quod iste actus est malus (quia vna mala circunstantia totum actum inficit) sed non est ita malus ac si nullam bonam circunstantiam haberet.
¶ Ad aliud dicitur quod plato minus peccat quam sortes: et conceditur quod est circunstantia ita mala in secundo actu sicut in primo: sed cum hoc est bona circunstantia.
¶ Quarto arguitur auctoritate beati Augusti. in omelia: et recitatur. 14. questione quinta. Forte inquit aliquis cogitat et dicit multi sunt christiani diuites. non habebo peccatum si suum ab illis abstulero: et pauperibus dedero Et sequitur: nam si totum tribuat pauperibus quod abstulerit. addit potius peccatum quam minuit. ergo beatus Augusti. vult dicere quod circunstantia bona non minuit peccatum.
¶ Respondetur quod in isto casu sunt duo peccata. Primum est velle furari a diuite: vt detur pauperi. Secundum peccatum est dare pauperibus alienum et nolle restituere ablatum
¶ Dubitatur circa istam questionem: an peccatum veniale mortale peccatum letifere augeat. In primis ad dubitatione vtrinque argumentabor: vt vim rationum pre oculis mentis contemplemur: et ad partem affirmatiuam sic argumentor. ponendo quod sortes velit occidere homine: et mentiri iocose per eundem actum volendo illos duos fines. tunc illa volitio sortis est mortalis et grauior quam si non fuisset positus ille finis partialis de mendacio: vel de inani gloria veniali et non est venialiter grauior proprter positionem illius finis. ergo est mortaliter grauior. Qui non venialiter grauior probatio: quia tunc ille idem actus erit peccatum mortale et venial copulatim / et copulatiue: quod si concedas contra hoc inferius argumentabimur.
¶ Confirmatur hec ratio ponendo alium casum sic. quod sit a / actus indifferens et b / veniale peccatum: voueat sortes neutrum committere: vel iuret quod neutrum committet exorbiter tamen in vtroque vtrumque committendo. Tunc sic: vtriusque voti vel iuramenti labefactio est mortale peccatuet potissimum de iuramento: et tamen vna trasgressio est alia grauior: puta committendo b / quod patet sic: b est prohibitum sub pena peccati et iurat quod non committet b / ergo actus ille pluribus difformitatibus est irretitus quam actus quo contrauenit iuramento de a et non venialiter: quia tunc vnum mortale aliud exuperat per solum veniale.
¶ Ad partem negatiuam siargumentor. Si veniale mortale solum venialiter aggrauaret. tunc idem peccatum erit veniale et mortale et veniale: vt patet in actu homicidii in primo casu: et hoc ipsum patet in secundo casu puta: duo sunt. vnus committens mortale / et veniale per duos actus: et vnus per eundem actum eque grauiter cum illo peccabit: quod si concedas Arguitur sic: a / actus est peccatum mortale et veniale: sed nullum veniale gratiam infusam remittit vel eam de medio tollit totam gratiam quodlibet mortale euellit: sed non auferre aliquid a b / vel ipsum b / et ipsum eradicare eidem actui non conueniunt.
¶ Secundo sequitur hec conclusio. quod peccatum veniale eternaliter punietur in inferno. etiam quolibet alio ab eo distincto circumscripto contra omnem positionem. Et quod sequatur conclusio: patet sic. hoc mortale eternaliter punietur in inferno. pono quod iste decedit sine gratia. hoc peccatum mortale est hoc veniale. ergo veniale punietur eternaliter in inferno.
¶ Quarto sequitur: quod de venialibus homo tenetur confiteri se de necessitate salutis siue iungatur cum aliis mortalibus siue non. contra omnem modum opinandi.
¶ Quinto sequitur: quod mortale est venia dignum: quia quodlibet veniale est venia dignum. hoc mortale est veniale. igitur.
¶ Sexto sequitur: quod mortale ex venialibus conflatur: quia addam alias circunstantias veniales. Multe tales conclusiones inferri possunt que primo obtuitu peregrine censebuntur ducendo riuos per meatus occultos a duobus fontibus venialis culpe et mortalis communicantibus. Fortasse mihi dicis negando quod mortale est veniale: quia de ratione venialis est quod nullo pacto cum mortali coincidat: sed confiteris veniale solumvenialiter aggrauare: peccatum mortale. Ex quo non sequitur quod idem actus est peccatum mortale / et venia le. istud non claudit aditum ad dubium principale: sed in foribus de terminis luctatur.
¶ Secundo principaliter arguitur. probando quod circunstantia venialis mortale non aggrauat mortaliter: et hoc sic: pono duos: sortem et platonem: habeat sortes hunc actum vnum quo vult occidere: et mentiri iocosehoc est per eundem actum simplicem mortaliter / et venialiter vult peccare: habeat plato duos actus distinctos et numero / et specie super similia duo obiecta cadentes. vnus actus erit volo occidere: alius actus erit volo mentiri. Tunc sic: plato tantum peccat per duos actus sicut sortes per vnum: sed plato solum vno mortali: et vno veniali peccat: sic quod veniale mortale non reddit magis mortiferum. ergo finis venialis non reddit actu sortis malum mortali ter: sed solum venialiter.
¶ Amplius: si esset aggrauatio mortalis in infinitum peius esset habere vnum actum quam duos: quod non videtur dicendum.
¶ Ulteri in penis mitior pars est tenenda vbi sufficienter non docetur de opposito: sed nulla ratio vincit circunstantiam venialem aggrauare mortale mortaliter: igitur minus est rationabile illud tenere. Uide ad quamcunque partem modum dicendi flexerimus rationum scintillas aduersas: sed impresentiarum hanc partem distinctiue eligo quod circunstantia venia lis mortale solum venialiter aggrauat siue dicatur ille actus solum mortale peccatu: et nullo pacto veniale: nec copulatim: nec copulatiue: sed solum quod veniale vel circunstantia venialis mortale venialiter aggrauat. parum discriminis est alteram partem concedendo conclusiones quas intulimus concedere opereprecium est. Nec hoc debet esse erudito viro extraneum quando dicimus venialem noxam non confitendam vel causa charitatis non diminutiuam intelligimus de veniali simplici: puta quae non est mortalis: non vocamus eam simplicem eo quod ex partibus non confletur: sed quia est venialis: et nullatenus est mortalis: vel sic. 2a ratione qua venialis est nullum mortale stat cum gratia simpliciter: et sic de talibus secunda imaginatio erit quod istud peccatum de quo certamus est mortale et nullo pacto veniale: sed bene venialiter aggrauatur: et sic conclusiones illate negabuntur.
¶ Sed contra priorem istorum imaginationem adhuc sic arguitur. Ex ea sequitur quod mortale peccatum remissius / et remissius in inferno punietur siue ante diem iudicii: siue post diem iudicii: quod non solet concedi. Quis sequatur patet sic: ponendo quod quis decedat cum vno mortali quod est veniale. Supponendo vlterius quod veniale solum temporanee in inferno punitur: quod est verosimilius.
¶ Istis suppositionibus datis: sortes in principio pro duplici peccat vel duobus equalenter punietur tota pena persoluta que illi peccato inquantum venialis est respondet. Mitius iste punietur: quia solum ratione mortalis noxe hac via venie romani pontificis et susfragia deuotorum in hac valle miserie proderint mortali peccato.
¶ his rationibus respondetur quod prosunt ei inquantum venialis est: sed non es rationequae mortal est: sed ratione illius eternaliter cruciabitur.
¶ Contra secundam imaginationem arguitur. Si quis velit aliquid propter deum et inanem gloriam simul talis actus est simpliciter malus ob peiorem finem: et non bonus et malus copulatim vel copulatiue. ergo si actus cadit in duos fines: scilicet mortalem et venialem: vel si quis velit vnico actu: mortale / et veniale: talis actus denominabitur tantummodo a peiori parte. ergo talis actus erit mortalis tantum: et de veniali participabit nihil. ec ratio non vincit. Unus actus non potest esse bonus / et malus simul moraliter. Bonum est ex integra causa secundum Dionysium quarto capitulo. de diuinis nomimbus. A malicia vnius finis totus actus est infectus. non ibi denominatur a peiori fine: quia vnus non est malus: nec requiritur quod erit denoniatio a peiori fine quando sunt duo fines mali: quia tunc vtriusque naturam sapit in recto: nec ista circunstantia est confitenda: quia non est necesse confiteri veniale vocaliter. Non eo inficias quin alique circunstantie peccatum mortaliter coinquinantes sunt vocaliter confitende.
On this page