Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in librum secundum Sententiarum (Redactio B)

Distinctio 1

Quaestio 1 : An causalitas creaturarum praesupponit productionem personarum in diuinis ad intra

Quaestio 2 : An mundus incepit esse, capto mundo pro toto universo Deo secluso

Quaestio 3 : An Deus mundum sive mundialem machinam creaverit intelligendo et volendo tantum

Quaestio 4 : An fuerit possibile mundum fuisse ab aeterno

Quaestio 5 : An enti successivo repugnet aeternitas

Quaestio 6 : De conservatione Dei: an creatio et conservatio realiter differant, et de earum quidditatibus

Quaestio 7 : Utrum Deus habeat vim conservativam et effectivam respectu omnium

Quaestio 8 : An possit probari in lumine naturali quod Deus est causa efficiens omnium aliorum a se

Quaestio 9 : An Deus sit causa finalis omnium; quae est causalitas causae finalis; et an Deus omnium sit causa finalis

Quaestio 10 : De relatione creature ad deum: an ipsa distinguitur a creatura: et ita de qualibet relatione in uniuersali

Quaestio 11 : An natura angelica naturae animae praestet in nobilitate entitativa

Quaestio 12 : An angelus et anima specie differant

Quaestio 13 : An homo sit perfectior sua anima intellectiua: et quodlibet individuum superioris speciei perfectus quolibet individuo speciei inferioris

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum motus localis sit res successiva ab omni re permanente et permanentibus distincta

Quaestio 2 : An motus alterationis sit aliquis fluxus distinctus a mobili et qualitate quae in motu acquiritur

Quaestio 3 : Penes quid habet attendi velocitas motus localis penes effectum

Quaestio 4 : Penes quid attenditur velocitas motus penes causam

Quaestio 5 : An locus sive aliud quodlibet continuum ex punctis confletur

Quaestio 6 : An puri continui detur minima pars

Quaestio 7 : An detur minimum naturale

Quaestio 8 : An angelus sit in loco

Quaestio 9 : An angelus determinet sibi locum, sive quoad magnitudinem sive parvitatem, sive quoad locum naturalem sive violentum

Quaestio 10 : An plures angeli possunt esse in eodem loco adaequato

Quaestio 11 : An angelus potest se movere localiter

Quaestio 12 : An potest se movere successive et subito per medium

Quaestio 13 : An tempus sit res successiva mensurativa durationis rerum corruptibilium

Distinctio 3

Quaestio 1

Quaestio 2 : De notitia angelorum: an cognitio angeli distinguitur ab angelo

Quaestio 3 : > An notitia actualis in angelo distinguatur ab habituali vel a specie intelligibili sicut notita actualis et habitualis distinguitur ab essentia angeli

Quaestio 4 An sint ponendae species in medio repraesentative rerum quorum sunt species

Quaestio 5 : An angelus possit se intelligere per essentiam suam

Quaestio 6 : An angelus naturaliter cognoscat vel cognoscere possit distincte Deum in via

Quaestio 7 : An ad hoc ut angelus cognoscat creaturas alias a se requiritur quod habeat proprias et distinctas rationes cognoscendi eas

Quaestio 8 : An si angeli non fuissent creati cum habitibus vel speciebus poterant ipsi species acquirere vel res aliquas de novo cognoscere

Quaestio 9 : An angelus potest tot habere notitias actuales quot habet species

Quaestio 10 : An notitia intuitiva potest esse de obiecto non existente

Quaestio 11 : An notitia intuitiva potest supernaturaliter esse sine potentia obiecti

Quaestio 12 : An notitia intuitiva producatur a sola potentia, vel ab obiecto

Quaestio 13 : An intellectus noster possit se intuitive cognoscere

Distinctio 4

Quaestio 1 : An angeli creati sunt in gratia

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum prius angeli meruerint beatitudinem quam ipsam acceperint

Quaestio 2 : An angeli prius meruerint et demeruerint beatitudinem et damnationem antequam illas acquisiverint

Quaestio 3 : An Deus poterat creare angelos beatos in primo instanti et malos miseros

Distinctio 6

Quaestio 1 : An primus angelus poterat appetere aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Quo peccato peccavit primus angelus, et ad quod genus vitii reduci habet

Distinctio 7

Quaestio 1 : An angeli beati maneant perpetuo in actu bono et mali damnati in actu malo, et an possint bonos actus habere, et quid causae est quare ita est?

Distinctio 8

Quaestio 1 : An angeli sint corporei et an possint assumere corpora

Quaestio 2 : An angeli fallantur et errent

Quaestio 3 : An daemon possit sensibus humanis illudere

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum omnes homines salvandi assumantur ad novem angelorum ordines

Quaestio 2 : Utrum angeli superiores illuminent inferiores et contra

Quaestio 3 : An angelus sibi relictus potest cognoscere secreta alterius angeli vel hominis

Quaestio 4 : De angelorum locutione

Quaestio 5 : Quonam pacto angeli inter se mutuo loquuntur

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum angelus potest hominem erudire vel facere peccare

Quaestio 2 : Utrum cuilibet hominum deputetur angelus bonus a principio nativitatis ad eius custodiam

Distinctio 12

Quaestio 1 : An materia sit altera pars compositi essentialis

Quaestio 2 : An Deus potest facere materiam sine forma substantiali et accidentali

Quaestio 3 : Utrum caelum sit ex materia et forma conflatum

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum lux sit forma accidentalis, vel substantialis corporis lucidi, an alia substantia

Quaestio 2 : Utrum lumen producatur in medio subito an successive

Quaestio 3 : Utrum lumen videatur

Distinctio 14

Quaestio 1 : An sint plures caeli, et de ordine eorum

Quaestio 2 : An caelum moveatur ab oriente in occidentem et contra sicut diximus

Quaestio 3 : An sit necesse dicere pro motibus in caelo apparentibus quod idem caelum moveatur ab occidente in orientem et contra

Quaestio 4 : An sufficiat unum uni planetae

Quaestio 5 : An sit aliquod caelum aquaeum

Quaestio 6 : An in haec inferiora agat

Quaestio 7 : Utrum sit aliqua influentia caelestis a luce, lumine et motu distincta, et an agat in haec inferiora

Quaestio 8 : An per influentias siderum potest astronomus futura praedicere, per influentiam qua caelum in vires sensitivas et intellectivas influit

Quaestio 9 : An mulieres cum Diana et Herodiade equitent sicut recitatur, et an daemon haec faciat quae apparent

Quaestio 10 : An luna sit luminare minus

Quaestio 11 : An cometa significet mortes regum

Quaestio 12 : An centrum gravitatis terrae coincidat cum centro magnitudinis eiusdem

Quaestio 13 : De aqua quomodo ipsa non circuit totam terram cooperiendo

Quaestio 14 : Quid causae est ut mare fluat et refluat bis in die naturali vel prope diem naturalem

Quaestio 15 : An mare fuerit a Deo productum falsum

Quaestio 16 : An in quinto et sexto diebus omnium animalium genera tam in mari quam in terra convenienter producta sunt

Distinctio 15

Quaestio 1 : An aqua sit in reptili et universalius an elementa sint realiter in mixto

Quaestio 2 : Utrum in homine in sexto die creato sit alia forma quam anima intellectiva?

Distinctio 16

Quaestio 1 : An potentiae animae ab essentia animae distinguantur

Quaestio 2 : Utrum sensus communis sit in corde vel in cerebro tanquam in suo organo

Distinctio 17

Quaestio 1 : In qua plaga terrae homines optime vivunt

Quaestio 2 : An Nilus, Ganges, Tigris et Eufrates de quattuor paradisi fontibus scateant

Distinctio 18

Quaestio 1 : De ratione seminali: quae res est ipsa

Quaestio 2 : An corpus Evae erat plasmatum ex sola costa Adae

Quaestio 3 : An mater concurrit per suum menstruum effective ad generationem prolis

Quaestio 4 : An anima Adae et Evae et breviter omnium simul creatae sunt

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum homo pro statu innocentiae habuit immortalitatem

Distinctio 20

Quaestio 1 : An in statu innocentiae fuisset generatio

Distinctio 21

Quaestio 1 : An temptatio daemonis ex invidia oriebatur ad hominem callide

Quaestio 2 : An primus parens poterat peccare venialiter in statu innocentiae

Distinctio 22

Quaestio 1 : An peccatum Adae fuerit peccato Evae gravius

Quaestio 2 : An ignorantia excusavit peccatum Adae et cuiuslibet alterius

Distinctio 23

Quaestio 1 : An Adam in statu innocentiae habuit notitiam intuitivam de Deo

Quaestio 2 : An Deus poterat fecisse hominem impeccabilem

Quaestio 3 : An stante statu innocentiae Adam aliquam deceptionem incurrere poterat

Quaestio 4 : An Deus debuit promittere hominem temptari

Distinctio 24

Quaestio 1 : An portio superior et inferior sint duae potentiae distinctae

Distinctio 25

Quaestio 1 : An liberum arbitrium sit aliud a voluntate distinctum

Quaestio 2 : An potest probari in lumine naturali in nobis libertas

Quaestio 3 : An voluntas coagat ad suum actum elicitum

Quaestio 4 : An aliquid aliud a voluntate cum ipsa concurrat ad productionem actus eius

Distinctio 26

Quaestio 1 : An gratia cooperans et operans cum caritate eadem sit in essentia animae vel in eius potentia

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere naturae

Distinctio 27

Quaestio 1 : An liberum arbitrium cum gratia potest mereri aliquid de condigno

Distinctio 28

Quaestio 1 : De facultate liberi arbitrii: an requiratur gratia Dei praeveniens

Quaestio 2 : An homo sine gratia gratum faciente potest implere praecepta Dei et hominum

Quaestio 3 : An homo potest se immunem praeservare a peccato

Distinctio 29

Quaestio 1 : An Adam cum auxilio Dei generali sine gratia Dei, hoc est sine Dei speciali ope poterat actum elicere bonum moraliter

Distinctio 30

Quaestio 1 : An iustitia originalis reddit voluntatem promptam Deo parere et harmoniam inter vires inferiores et superiores

Quaestio 2 : De peccati originalis qualitate

Quaestio 3 : De essentia iustitiae originalis

Quaestio 4 : An beata Dei genitrix fuit concepta in peccato originali

Quaestio 5 : Utrum aliquid de alimento transeat in compositionem hominis vel alterius animalis

Quaestio 6 : Utrum generatio fiat de superfluo alimento an de substantia generantis

Distinctio 31

Quaestio 1 : Utrum potentia generativa inter alias potentias sit magis infecta

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum originale peccatum tollat baptismus

Quaestio 2 : Utrum omnes animae humanae sunt aequales

Distinctio 33

Quaestio 1 : An decedentes cum originali solo puniantur poena sensus

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum sit aliquod summum malum nihil boni habens nec bono inhaerens

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum peccatum corrumpat animam vel aliquid eius

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum aliquis poenam patiatur sine culpa

Quaestio 2 : Utrum omnis culpa sit peccati poena

Distinctio 37

Quaestio 1 : Quid est peccatum

Quaestio 2 : An Deus sit actor mali

Quaestio 3 : An Deus concurrat ad peccatum

Quaestio 4 : Utrum Deus prius agat et coagat ad actus voluntatis creatae an contra

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum voluntas potest contravenire iudicio rationis

Quaestio 2 : An voluntas feratur vel ferri potest eodem actu in fine et in medium ad illum finem ordinatum

Distinctio 39

Quaestio 1 : Quid est synderesis et conscientia, et in qua potentia consistunt

Quaestio 2 : An quilibet contraveniens conscientiae suae peccat

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum aliquis tantum meretur quantum intendit mereri

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quae relatio requiritur ad hoc quod actus voluntatis fuerit moraliter bonus

Distinctio 42

Quaestio 1 : An actus interior et exterior sunt unum et idem peccatum

Quaestio 3 : An sit aliqua pura omissio: hoc est quaerere an aliquis peccet nullum actum voluntatis habendo

Quaestio 4 : Quid remanet in peccatore transeunte actum peccati a quo dicatur peccator

Quaestio 5 : An quaelibet pars peccati sit peccatum

Quaestio 6 : An bona circumstantia malitiam actus diminuat

Quaestio 7 : Utrum idem actus sit bonus et malus meritorie et demeritorie vel mortaliter

Quaestio 8 : An veniale potest esse mortale, et de discrimine inter veniale et mortale

Quaestio 9 : An omnis gula sit mortifera

Quaestio 10 : An omnis avaritia sit mortale peccatum

Quaestio 11 : An omnis acedia sit grave peccatum

Quaestio 12 : An omnis ira sit peccatum

Quaestio 13 : An omnis invidia sit peccatum mortale

Quaestio 14 : Utrum omnis superbia sit peccatum mortale

Quaestio 15 : An quodlibet peccatum mortale contineatur sub aliquo istorum peccatorum mortalium de quo mentionem fecimus

Quaestio 16 : An Deus potest punire aliquod peccatum ad condignum

Quaestio 17 : Quae sunt peccata in caelum clamantia, et quare ita appellitantur

Distinctio 43

Quaestio 1 : An peccatum in Spiritum Sanctum sit remissibile

Quaestio 2 : An sit dabilis actus venialis in actu voluntatis spontaneo circa cuiuscumque praecepti vel prohibitionis materiam

Distinctio 44

Quaestio 1 : An potentia peccandi sit a Deo, similiter et actus eius

Quaestio 2 : An inferiores superioribus parere obligentur

Quaestio 3 : An licite Christiani principes possint impetere Saracenos, proprie Hagarenos, Tartaros et reliquos gentiles bella movendo

Quaestio 4 : An Christiani possunt filios infidelium invitis parentibus baptizare

Quaestio 5 : An politia regalis per hereditariam successionem eidem praestet per electionem

Quaestio 6 : An rex sit dominus omnium quae sunt sub suo regno

Quaestio 7 : An quis per peccatum mortale perdit dominium rerum suarum

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 8

An veniale potest esse mortale, et de discrimine inter veniale et mortale
1

¶ Distinctionis. xlii. Questio. 8 REstat pauca inquirere de peccato vemiali. Circa quod quero hunc stitulum questionis: an veiale potest esse mortale: et de discrimine in ter veniale et mortale. Suppona tur sicut in ciuilibus. Aliqua sunt delicta pro quibus vltimum supplicium: et mors in fligitur. Aliqua sunt errata minutiora que minutioribus penis mulctantur: sic in foro dei transgressio pauca si eternus cruciatus infligitut mortalis appellatur: vel inferretur. si quis penitudine non ducatur: quelibet alia transgressio vocatur venialis. hoc supposito: ponam duas conclusiones

2

¶ Quarum prior est. Ueniale peccatum potesesse mortale: aliqui titubuantes: et seipsos not intelligentes post quod veniale posse esse mortale fatentur non audent confiteri quod illa res que est veniale peccatum vnquam in mortale labatur. quia tunc quod dicunt res de specie essentiali in speciem essentialem migraret: et non solum plebei theologi hr dicunt: sed populares. Sed probatur conclusio assumpta. Ueniale potest esse mortale secundum communiter loquentes. ergo hoc quod est veniale vel potest esse veniale. potest esse mortale per explicationem termini: et si potest esse ponatur inesse.

3

¶ Sed dicis: modus vulgaris intelligit quod venia le potest esse mortale: sicut dies potest esse nox: quia post diem sequitur nox. vere in nullo sensuhomo potest esse bos: sed de hoc non contendamus.

4

¶ Aliter arguitur ad conclusionem: prohibeat de us aliquid in prima medietate hore sub pena peccati venialis. in secunda medietate hore sub pena peccati mortalis committat sortes actum pertotam illam horam iam in priori medietate hore pecat venialiter. et in secunda medietate hore mortaliter: igitur propositum.

5

¶ Tertio arguitur. secidum legem potest esse aliquod peccatum veniale quod sortes committit: vt puta velle mentiri. et ipso continuante actum libere dictet et sua conscientia quod mortaliter peccat. Iam palam est quod mortaliter peccat: et tamen est idem actus numero

6

¶ Quarto arguitur sic. Faciat sortes aliquid in occulto quod es veniale. in propatulo factum erit peccatum mortale. ponantur aliqui superuenientes: et scana¬ dalisati in hoc facto. pone continuationem actus in terioris / et exterioris: et cetera quae promouent robora argumenti: iam quod erat veniale est mortale.

7

¶ Quinto arguitur. Faciat sortes aliquod furtum veniale nesciens esse sacrilegium ipso continuante actum sciat rem esse sacram: non obstante tollat eam. Iam quod erat veniale erit mortale.

8

¶ Sexto arguitur. Idem actus elicitus successiue potest esse bonus et malus: etiam mortifere. ergo a fortiori actus venialis potest esse mortalis

9

¶ Septimo arguitur. Idem peccatum primo fornicatio: et postea adulterium: et per consequens prifno minus grauis: et postea grauior: ergo veniale potest esse mortale. Consequentia tenet. probatur antecedens: ponendo quod sortes habeat istam volitionem: volo cognoscere hanc mulierem demonstrando mulierem solutam: ipso continuante actum contrahat ipsa matrimonium per verba de presenti sine sponsalibus: iam actus qui prius erat simplex fornicatio: et peccatum minus. esficitur postea hoc vinculo matrimonii pergrande delictum. super hoc vlterius patebit aliquid in primis motibus. Non adduco plures probationes ad hanc conclusionem quicquid dicant alii. certum est apud intelligentem philosophiam quod veni ale et mortale sunt eiusdem speciei specialissime entitatiue indefinite / et prticulariter: vt loquutus sum: et scandalum: et non scandalum peccatum oc cultum et publicum eiusdem speciei in genere nature vel entis: quicquid multi somniantes dicant.

10

¶ Circa secundum quesitum in titulo questionis dicitur quod non potest dari vna regula. Non sufficit dicere. per hoc differunt: quia mortale tollit gratiam: et veniale ipsam non tollit: licet hoc sit verum per hoc nichil cognoscitur.

11

¶ Secundo non sufficit dicere more aliquorum quod mortale est immediate contra deum et veniale cotra proximum vtrumque stat dare contra proximum. Non insistoin refellendis variis modis dicendis friuolis in hac parte. Propterea dicitur quod non datur vna regula: sed oportet currere ad precepta iuris nature dei: et superiorum hominum: et videre in quibus est transgressio mortalis: et in quibus venialis: quia et mortalia / et venialia in materia mendacii voti homicidii furti / luxurie: et in ceteris id genus inuenies: et istud prouenit propter multitudinem materiarum occurrentium: ita quod vna circunstantiapeccatum auget / aliam materiam attenuat. Et probatur istud per locum a simili: et per necessitatem docti viri ad curam animarum requisiti. Si peteres a physico naturali quis morbus induciimortem.

12

¶ Responsionem generalem nullam habere potes cum aliqui lenta febre: et parua tertiana vitam in mortem commutant. Aliqui Nephresim colicam: immo iliacam que est deterior Pleuresim let epydimiam euaduntO portet tangere pulsum ad ire laborantem videmdo superflua primne et secundedi gestionis. Sic est de physico spirituali quem hic medicum vulgo appellamus. oportet quod videat impulsum quem habuit peccator ad delinquendum audire circunstantias per lingua non erubescendo de fetoribus / et sordibus quas in confessione al ter detegit: quare opus ergo erudito ad concionandum: et nullus ita scite verbum dei euangelizabit istis sicut ille qui patientem in confessione cognouit secundum verbum christi. Si cecus cecum ducere debeat: ambo in foueam cadunt.

13

¶ Sed contra istud arguitur. quilibet quodlibet peccatum tenetur euitare sub pena peccati: et mortale tenetur euitare sub pena mortis: veniale sub minori pena. ergo tenetur quodlibet cognoscere esse tale: quia non bene euitatur nisi cognoscatur.

14

¶ Respondetur negando consequentiam: licet sit in ea color quando homines dubitant inquirant ab aliis: si exponant se discrimini eis imputabitur. Propterea: scientia multum conducit ad istos anfractus cognoscendos: quia tunc peccatorum vortices homo sagacius euadit: etiam in multis positiuis ignorantia inuincibilis excusat.

15

¶ Circa hanc quaestionem aliquas dubitationes mouebimus.

16

¶ Prima dubitatio: an peccatum dicatur vniuoce de mortali / et veniali.

17

¶ Secundo dubitatur. An peccatum veniale sit contra preceptum dei.

18

¶ Tertio dubitatur. An veniale per assuefactionem peccatum mortale faciat. Quarto queritur de illa diuisione venialis in fenum / lignum / et stipulam.

19

¶ Quinto dubitatur vbi et quomodo punietur illequi cum originali / et veniali decedet

20

¶ Sexto dudubitatur: an quis potest committere veniale: nefrater eius peccet mortaliter.

21

¶ Septimo: an de duobus malis minus eligendum est.

22

¶ Octauo: an aliqua culpa venialis in alio seculo dimittatur

23

¶ Nono dubitatur: an volens peccare venialiter peccet mortaliter.

24

¶ Ad primum dicitur: quod peccatum dicitur vniuoce de mortali / et veniali. patet per diffinitionem quamcunque peccati est actus difformis rationi recte: et licet peccatum mortale sit grauius veniali: tamen non plus participat rationem peccati quam veniale: vt in simili patet: licet homo sit perfectior entitatiue boue: tamen non plus perticipat rationem animalis quam bos: sic est in propo sito.

25

¶ Ad secundum: placet multis dicere quod peccatum mortale non est prohibitum: sed cohibitum placet aliis dicere quod non est contra legem dei: sed preter legem dei. Istud est solum certare de nomine et multiplicare sine sententia multa vocabula.

26

¶ Propterea vno verbo dicitur. peccatum veni ale est contra legem dei. Deus prohibet aliquid sub pena peccati mortalis: et illius prcepti labefa ctio est peccatum mortale. aliquid prohibet sub pena peccati venialis: et illius praecepti transgressio est solum venialis sicut in foro ciuili prohibetur homici dium sub pena mortis. prohibetur furtum simplex prima vice sub pena verberis: et tamen vtraque istarum transgressionum in foro exteriori est prohibita: igitur

27

¶ Ad tertium dicitur quod non. Probatio: si primus actus mentiendi iocose sit peccatum veniale seusimilit peccatum veniale: et ita de quilibi. bitum sequente: et sic sola consuetudo non facit de veniali mortale.

28

¶ Sed contra hoc argu: tur. perillud quod habetur vigesima quinta d. stinctic nevnum. 8. alias ante me.

29

¶ Respondetur. sola consuetudo non. facit illud: sed frequenter consuetudo est causa illius circunstantiam mortalem inuoluens: faciens hominem ita propensum ad illum actum: ita quod interdum habet hoc propositum quod non contineret ab illo actu prohibito quando esset peccatum mortale: et sic intelligitur illud commune Augustini quod nullum peccatum est adeo veniale quod non fiat mortale dum placet: vt patet vigt sima quinta distinctione: vnum orarium. 8. Criminis.

30

¶ Ad quartum quod tangit aposiolus prime Corinthiorum tertio. inquiens. Si quis autem superedificat supra fundamentum hoc aurum argentum / lapides preciosos / ligna / fenum / stipuiam / vniuscuiusque opus manifestum erit. asim hanc explicuit christum: vbi glosa Augustini hec tria edificant contemptores seculi / qui sua omnia pauperibus dant. per ligna venialia maxima. per stipulam minima: per fenum mediocria intelligantur. Quis venialia intelligat patet per litteram sequentem: ipse autem saluus erit. sic tamen qua si per ignem.

31

¶ Quinto dubitatur de originaliet veniali. Beatus Thomas in prima secunde negat casum possibilem de lege: et coloratur negatio casus: licet ante annos rationis homo non baptisatus sit in peccato originali cum adolescit et ratione vtitur tenetur ad susceptionem ipsius sacramenti baptismi quod si non ceperit mortaliter peccat: et sic si decedat in peccato actuali in mortali decedere necesse est.

32

¶ Contra istud sic argumentor: datur iuueni cum primum ad annos discretionis venerit tempus induciarum. vt de qua lege esse voluerit consideret. quod pro illo tunc non obligatur ad actus preceptorum affirmatiuorum Stat tamen talem contrauenire precepto negatiuo de furto veniali vel de aliquo alio veniali cui conscientia dictet quod perperam agit: cum ponatur iam in vsu rationis. ergo tunc venialiter peccat. Primo pono quod tunc occumbat vel qualitercumque decedat. Iste decedit in origina li / et veniali. ergo propositum

33

¶ Propterea videtur rationabilius quod casus est de lege possibilis: sed casu admisso contra eum arguitur sic (tenendo quod veniale temporanee punitur in alia vita) vel iste quando decedit ibit ad infernum: et tunc suo peccato illic expiato puerorum limbum adibit: et sic aliquis ab inferno liberabitur vel punietur in purgatorio primo: et tunc sequitur quod aliquis punitus in purgatorio perpetuo punietur quia pena damni. iste punietur perpetuo in puerorum linbo post penam venialis perpessam.

34

¶ Respondetur. locus non solum facit ad penam: si anima beati petri esset in igne inferni non puniretur: et aliqui spitritus in eo dem igne magis aliqui vero minus puniuntur Similiter demones in hoc mundo existentes puniuntur.

35

¶ Secundo dicitur: quod talis punietur primo in purgato rio pro veniali quod non conniungitur mortali: postea adi¬ bit limbum puerorum: et sola damni pena prunietur.

36

¶ Ad sextam dubitationem dicitur: quod non charitas incipit ab ipso habente. ho citius tenetur veniale euitare in se quam quodcumque peccatum in alio. Nec stat dare casum in quo quis faciens circa fratrem quod potest ad retrahendum eum a peccato quod peccare venialiter necessitabitur.

37

¶ Sed contra hoc arguitur. Quis potest venialiter peccare antequam occidatur quod patet. si occidetur non amplius merebitur: et habet probabilitatem moralem: quod bene viuit: et multum merebitur. ergo iste consulto suam vitam prolongando mentitur venialiter.

38

¶ Et confirm atur hec ratio per aposiolum qui cupiebat esse anathema profratribus suis.

39

¶ Tertio sic arguitur. Aliquis rationabiliter potest velle fufferre penam peccato veniali debitam ad hoc quod euitetur mortale in fratre: ergo potest velle peccare venialiter: si potest velle consequens. quare non poterit vel antecedens.

40

¶ Ad primum istorum nego antecedens: ad Romanos tertio. Non sunt facienda mala: vt indeeueniant bona. citius mille genera mortis perferre debet antequam peccet: et deum offendat.

41

¶ Ad secundum: apostolus cupiebat esse anathabena pro fratribus suis. Romanorum co. hoc intelgitur pro tempore in quo persequebatur christianos ex 3elo legis iudaice. Actuum octauo. sic etinam potest exponi pro tempore post conuersionem suam in quo predicabat fidem in quo optabat se parari a christo per dilationem sue glorie: vt operam daret de iudeis conuertendis. secundum illud ad Philip. primo. desiderium habens dissolui / et esse cum christo: permanere autem in carne necessarium est propter vos. Et Romanorum nono. Optabam eni egoipse anathema esse a christopro fratribus meis qui sunt cognati mei. secundum carnem / qui sunt israelite: vbi Glosa interlinearis primam dat expositionem secundum carnemi dicit eadem Glosa de tribu Beniamin: de qua erat apostolus.

42

¶ Ad tertium concedo antecedens / et nego consequentiam. Interdum homo licite vuit consequens non autem antecedens: sicut Carolus magnuc voluit habere Rolandum: sed non modum quo habebatur: et mater magistri sententiarum volebat habere filium quando videbat eum reipublice christiane apprime vtilem: et tamen non vole bat antecedens ad hoc puta modum per quem producebatur: saltem rationabiliter volendo sicut loquimur: quemadmodum aliquis vult antecedens rationabiliter nolendo consequens vt patet in hac consequetia sortes peniter: ergo sortes peccauit.

43

¶ Ad septimum distiguo: vel de duobus malis pene: et sic potest esse verum: vel dei duobus malis culpe: et sic negatur nullum malum est eligendum sed minus malum est minus fugiendum. Uel sic: de duobus malis culpe minus est eligendum capiendo abusiue comparatiuum sic quam exponatur per suum oppositum. Nec stat dare casum vnquam quod dictum est quin homo potest euadere a peccato

44

¶ Sed contra istud arguitur. 13 distinc. dicit Gratianus ca. Item. quod aduersus ius naturale nulla dispensa¬ tio admittitur: nisi forte duo mala ita vrgeant: vt alterum eorum necesse sit eligi: et in ca. duo mala dicit: licet omnino cautissime sint percauenda: tamen si periculi necessitas vnum ex his perpetrare compulerit et debemus soluere quod minori nexu noscitur obligari: et illud erat ordinatum in concilio Tolletano.

45

¶ Ad primum dicitur. in primo capite duo sunt minus bene dicta. Unum quod circa ius natura le cadit dispensatio. Secundum quod alterum illorum malorum necesse sit eligere: quia sic esset perplexitas secundum veritatem in lege diuina / quod est falsum. Non negamus quod aliquis potest esse perplexus ex suo delirio in lege diuina: vt si habeat conscientiam Iudeus quod Christus erat occidendus. tunc peccasset christum oecidendo: et eum non occidendo peccasset contraueniendo suo falso iudicio si ho faciat quod in se est semper sufficientem aperturam in ueniet: ne in peccatum incidat consulendo sapientes non oberrabit sicut Iudei tenebantur adherere testimoniis prophetarum et patriarcharum quam iam messias venerat promissus in lege.

46

¶ Sed contra hoc arguitur. Si homo haberet vnum panem paruum de quo potest releuare solum indigentiam vnius: tunc erit perplexus in peccato cuicunque dederit. Si det patri habet motiuum in oppositum quod debet diligere illud quod est aliquid sui. modo filius est aliquid partris: et non econuerso. 8. Ethicorum. secundum Aristotelem.

47

¶ In oppositum habet motiuum. Magis filius a patre dependet quam econuerso: sed magis est inclinatio rei ad illud a quo dependet quam ad illud a quo non dependet.

48

¶ Item: plura beneficia accepit a patre quod a filio. ergo talis vtrimque habet rationem: quod quicquid facit peccabit omittendo. Non valet dicere quod consulendi sunt sapientes in illo casu: quia interea temporis vterque media ex tinguetur.

49

¶ Respondetur. si aliquid mali contingit hoc ex suo delirio ei euenit.

50

¶ Secundo dicitur: quod debet panem hunc porrigere patri filio relicto: licet naturalius filium diligat tanquam effectum eius quam patrem: et motiua ad patri succurrendum sunt maiora. Nec est de iure nature filio succurrem dum in illo casu.

51

¶ Tertio dicitur quando homo esset dubius: et patri saniori lubens condescenderet quicquid agit ex errore inuincibili omnis peccati expers euadit. potissimum homo ineruditus de quo loquor.

52

¶ Ad octauum respondetur. hic sunt positiones opposite: vt Magister in vigesima prima distinctione dicit: sed magis condescendo in illam partem quod veniale potest remitti in alio seculo.

53

¶ Ad nonum dicitur. quod consentiens in actum peccati venialis quem scit esse venialem solum venialiter peccat. ad quod propositum mortaliter peccaret: cum materia est prohibita sub pena peccati venialis solum. et hoc constat isti. ergo habetur quod veniale volens facere scitum esse tale solum venialiter peccat: et istud palam est de eo cui placet ille actus qui est venialis. Displicet ei tamen quod ille actus sit venialis vellet illum actum non esse peccatum sed hic est magis difficultas: volo peccatum veniale facere: quia actus voluntatis cadit supra connotatum termini: et hoc est loqui de illo: qui facit peccatum veniale cui placet illud peccatum esse veniale: nec videtur quod iste peccat mortaliter: adhuc stat quod si sciret esse mortale non vellet illud facere et scit illud esse prohibitum sub pena peccati venialis. quare ergo peccabit mortaliter: licet placet ei sub ea ratione qua est peccatum. Non debemus aliquid reputare peccatum: nisi vbi motiuum sufficiens ad hoc habemus.

54

¶ Decimo adhuc dubitatur penes quid peccatorum magnitudo atrenditur.

55

¶ Undecimo dubitatur. An omne peccatum sit contra vnnm preceptum decalogi.

56

¶ Duodecimo dubitatur. penes quid peccatorum distinctio sumitur.

57

¶ Ad primum: trita est distinctio quod vnum peccatum est maius alio extensiue: quia circa plures ex tenditur vnum peccatum esse maius alio occasiona liter: et originaliter. quia est origo plurium peccato rum: sed de talibus membris non est nobis cure loquimur solum de magnitudine intensiua: non solum capiendo intensiue sicut in materia de intensione et remissione forme: sed vnum peccatum est maius alio in tensiue: quia abominabilius maiori difformitati est innodatum: vel pluribus difformitatibus est inuolutum hoc est contrauenit pluribus legibus: non ob aliud iscnd minor plus peccat comedendo carnes in parasceue quam die iouis: ecclesia propter passionem christiin quadragesima prohibuit esum carnium: et specialius illo die quo passus est. Etiam hoc est iure cautum quo libet die veneris anni. hoc habet etiam ex sua professione: et sic hoc adhuc ex voto haberet / gramndius esset peccatum. oc supposito dicitur. Matudo peccati est consideranda ex parte obiecti ita quod iniuria contra obiectum nobilius est maius: sicut contra ppythagoricos philosophus ostendit: quinto Ethicorum. non est tamen talis proportio actuum inter se qualis est obiectorum: quia tunc quodlibet peccatum immediate commissum contra deum esset infinite malum: et infinite imputabilitatis.

58

¶ Quod patet: quia deus infinite quam libet creaturam excedit: non solum respiciendum est ad obiectum: sed etiam ad iniuriam ipsam. hoc est considerare oportet modum iniuriandi. quia nisi sic quodlibet peccatum contra precepta prime tabule eset maius quod quodeumque peccatorum con prcepta sescunde tabule. et per consequens periurium: immo transgressio sabbati a quolibet si sit mortain. lis erit maior quam homicidium: quod est falsum. et consequentia patet: quia homicidium est immediate contra creaturam: et transgressio sabbati im mediate contra deum: sed modus iniuriandi in homicidio per quod homo e medio tollitur est mae ior quam displicentia commissa immediate contra deum: sed ad imaginationem si quis posset tollere deum de medio / vel si quis niteretur hoc p/¬ licet sit impossibile) illud peccatum esset maius quam homicidium: et non solum ista consideranda sunt: sed intentio gradualis actus circunstantia temporis: quia peccatum continuatum per horam est maius quam peccatum continuatum per mediam horam Ingratitudo est mensuranda. plus peccat iniuriam faciens contra illum cui est multum obnoxius: quam contra alium cui non est deuinctus. Sic gratitudo est maxime extollenda. Quo circa veteres gratiarum templum in medio ciuitatis ponebant: vt inquit philosophus quinto Ethicorum. Ut accepti beneficii homines essent memores. Ingratitndo erit monstrum indetestabile. hoc peccatum Iude aggrauabat in christum / qui non solum eum creabat: sed speciali familiaritate ad apostolatus culmen vocabat. Consideranda est propinquitas sanguinis: et sic Nero matre occidens plus peccat quam occidens fratrem considerandum est quo fine id fiat: et quis est qui occidit: vt si monachus / sacerdos / vel laicus. Multe alie circunstantie que vix sub arte cadunt in magnitudine peccati considerande sunt. Sed aliqua iam de potissimus narra uimus.

59

¶ Ad vndecimum dicitur quod non omne peccatis est contra vnum preceptum decalogi. patet de fractione ieiunn quatuor temporum vel alicuius sancti. sed diceres quod hoc est contra istud preceptum de honore parentibus impendendo: scilicet parendo mostri ecclesie¬

60

¶ Secundo arguitur ad idem. Rapina non est contra vnum de illis preceptis. patet inductiue currendo perprecepta Exo. 20. numerata. Sed dices rapinaptr ohibetur in furto tanquam maius in minori. Contra saltem habebitur quod fornicatio simplex nullo isto rum preceptorum est prohibita: quia sic maxime per mechiam sed hoc non: mechia est adulterium. modo non oportet quod ad prohibitionem maioris peccati prohibeatur minus: quia non includitur in eo tamquam consequens in antecedente. Secus est de rapina que includitur in furto non solum: quia est peccatum maius quam furtum: sed quia tanquam consequens in antecedente inuoluitur. hoc est lucide dicere. omnis ratio quare prohibetur furtum reperitur in rapina et aliqua alia.

61

¶ Tertio arguitur ad idem. Mendacium non prohibetur in vno istorum preceptorum: quia si sic maxime esset in periurio: sed hoc nonn. periurium est maius peccatum quod mendacium crebro: vbi mendacium est veniale circa aliquam materiam. periurium circa eandem est mortale. modo ad prohibitionem maioris non prohibetur minus

62

¶ Quarto arguitur. peccans contra conscientiam peccat: et non oportet quod hoc sit contra aliquod praeceptum decalogi: igitur: consequentia tenet cum maiore: et minor patet: si conscientia sortis dictet quod peccat si commedat illotis manibus comedendo sine manuum las tione peccat: et tamen non videtur contra quod preceptum decalogi peccat. igitur.

63

¶ Quinto arguitur. posito quod aliquis habeat tale velle quo vult peccare contra vnum preceptum decalogi vel peccare simpliciter. talis peccat et contra nullum preceptum decalogi: quod patet currendo inductiue per omnia Quare dico quod non omnis trans gressio mortalis vel venialis est contra vnum praeceptum decalogi: et per consequens homines se inaniter fatigant: omnes peccatorum transgressiones: contra vnum preceptum decalogi reducere conantes.

64

¶ Sed contra istud arguitur. sequererur quod deus in penthecoste non sufficienter tradiderit suo pulo legem cum per illam non poterant omnia peccata dignoscere. hoc consequens est falsum. ergo et antecedens.

65

¶ Responsio: consequentia est nulla. Omnia precepta decalogi sunt moralia dempta sanctificatione sabbati quo ad talem diem et per csquens sine precepto imperatiuo saentes illa cognouissent: sed enucleate pro sapienti bus et insipientibus illa precepta tradita sunt. Tum secundo. Deus dedit populo decem precepta decalogi: et succinncte ad quae populus maxime obtuitum conuerteret. Multa alia precepta iudicialia: et cerimonialia demptis praeceptis decalogi populo tradidit: et curam Moysi: et senioribus Israel reliquit et multis aliis sicut in lege gratie ecclesia pastori bus potestatem reliquit condende legis pro vtilitate populi. Nec sequitur vlla insufficientia ex parte legis diuine: quia quamlibet transgressionem per legem indicatiuam in cordibus nostris scriptam: vel imperatiuam per nosipsos vel alibs cognoscere possumus.

66

¶ Ad duodecimum dicitur: quod peccata distinguuntur per sua obiecta totalia. sicut actus et habitus quorumcunque viciorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8