Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum fruitio sit actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate

QUAESTIO III. Utrum fruitio sit actus elicitus a voluntate, vel delectatio ejus?

Consequenter quaero de frux in se, et primo, supposito quod sit aliquid voluntatis praecise.

Quaero, an sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate, puta aliqua delectatio ? Quod sit delectatio probo, quia fructus est ultimum quod ex pectatur de arbore; ergo similiter in spiritualibus, fructus est ultimum quod expectatur de objecto; sed tale est delectatio, quia delectatio sequitur actum, 10. Ethic. ergo, etc.

Item ad Galat. 5. "Fructus Spiritus est charitas, gaudium, pax," etc. Quae numerantur ibi, videntur passiones ut patet de gaudio, aut saltem non sunt actus, sed consequentes actum; fructu autem fruimur per se, ergo frux est aliquid per se consequens actum ut videtur.

Contra, voluntas actu elicito amat Deum; aut igitur propter aliud et tunc utitur, et ita est perversa; aut propter se, tunc fruitur ex definitione de frui, et sic frui est actus.

In ista quaestione primo videndum est de ipsis conceptibus. Secundo de significato nominis.

Quantum (a) ad primum, dico quod sicut in intellectu sunt duo actus assentiendi alicui vero complexo ; unus quo assentitur alicui vero complexo propter se, sicut principio; alius vero quo assentitur alicui vero non propter se, sed propter aliud verum, sicut con¬ clusioni propter principium; ita in voluntate sunt duo actus assentiendi bono, unus quo assentitur alicui bono propter se; alius quo assentitur bono propter aliud bonum refertur, sicut conclusioni assentitur propter principium ; conclusio enim veritatem suam habet a principio. Ista similitudo (b) accipi potest a Philosopho, 6. Ethic. ubi dicitur : Quod in mente est Osp'2. affirmatio et negatio, hoc in appetitu est prosecutio et fuga, et ita ultra, sicut in mente est duplex affirmatio, propter se et propter aliud, ita in appetitu est duplex prosecutio vel adhaesio propter se et propter aliud.

Est (c) tamen hic duplex differentia. Prima, quia illi duo assensus intellectus distinguuntur ex natura objectorum. Sunt enim alteri propter evidentiam alteram hujus vel illius veri, et ideo habent distincta objecta sibi correspondentia et ipsos causantia; hic autem hujusmodi assensus non sunt distincti ex distinctione objectorum, sed ex distincto actu potentiae liberae, sic vel sic acceptantis objectum ejus, quia (sicut dictum est prius) in potestate ejus est sic vel sic CMesci. agere, referendo vel non re fer en- huius do, et ideo non correspondent istis ms. actibus propria objecta distincta, sed quodeumque bonum volibile potest voluntas habere objectum secundum hunc actum vel secundum illum.

Secunda differentia (d) est, quia illi duo assensus intellectus sufficienter dividunt assensum intellectus in communi, nec inter ipsos est aliquod medium, quia nulla est evidentia media ex parte objecti, a qua possit accipi aliqua alia veritas, quam veritas principii vel consequentis.

Praeter autem istos duos assensus voluntatis est aliquis alius assensus medius, quia voluntati potest ostendi aliquod objectum bonum absolute, apprehensum non bsub ratione propter se boni nec propter aliud bonum. Voluntas (e) autem circa tale sic ostensum, potest habere aliquem actum et non necessario inordinatum ; ergo potest habere aliquem actum volendi illud absolute absque relatione ad aliud, aut absque fruitione propter se; et ulterius potest imperare intellectui ut inquirat, quale illud bonum sit et qualiter volendum, et tunc illi potest assentire sic vel sic. Et tota ratio differentiae hinc et inde, est libertas voluntatis, et necessitas naturalis ex parte intellectus.

Ex his ultra actus assensus boni propter se est actus perfectus, actum autem perfectum consequitur delectatio ex 10. Ethic. ergo actum volendi bonum propter se consequitur aliqua delectatio. Habemus igitur ad propositum quatuor distincta, actum imperfectum volendi bonum propter aliud qui vocatur usus, et actum perfectum volendi bonum propter se qui vocatur fruitio, et actum neutrum, et delectationem sequentem actum.

De secundo (a) principali, cui sci- licet istorum conveniat istud no- convemen fnti, sicut potest colligi ex auctoritatibus loquentium de isto vocabulo frux; planum est quod fruitio non est actus neuter, nec actus usus, sed tantum est altercatio de actu perfecto et de delectatione consequente actum perfectum. Responsio : Aliqua? auctoritates ai. Et ratio videntur dicere quod frux est actus quia aliquae perfectus tantum, aliquae quod delectatio tantum, aliquae quod includit utrumque, et tunc non significat aliquod ens per se unum, sed unum aggregatum ex duobus entibus ut ens per accidens. Nec hoc est inconveniens quod unum nomen significet multa, quia Ilias ( secundum Philosophum 7. Metaphysic. ) potest significare totum bellum com- Trojanum.

Quod tantum sit actus (b), videtur illa auctoritas Augustini dicere 83. qucestionum quaest. 30. "Omnis itaque humana perversio est, quod etiam quaest. i. vitium vocatur, fruendis uti velle atque utendis frui". Perversio vel perversi- tas est formaliter in actu volunta- tis elicito, non in delectatione, quia delectatio non est prava nisi quia actus est pravus, nec delecta- tio est in potestate delectantis nisi quia actus est in potestate agentis; peccatum autem inquantum peccatum, est formaliter in potestate peccantis.

Hoc etiam (c) videtur manifeste dicere Augustinus 1. de Doctrina Christiana, cap. 1. "Frui est amore inhaerere alicui rei propter seipsum." Ista etiam inhaesio videtur esse per potentiam motivam inhaerentis sicut in corporibus, a quibus translatum est hoc nomen inhaerere, inhaesio est virtute inhaerentis.

Similiter inhaesio alicui propter se non videtur esse per delectationem, quia delectationis causa efficiens et non finalis videtur esse objectum delectabile, et ita non tendit delectans in objectum propter se.

Sed ista ratio non (d) concludit, procedit enim ac si objectum non possit esse efficiens et finis delectationis, et solvi habet a tenente in quarto, delectationem esse de essentia beatitudinis.

Quod (e) autem frui sit tantum delectatio, videtur dicere illa auctoritas Augustini 1. de Trinit. cap. 10. in fine: "Hoc est enim plenum gaudium nostrum quo amplius non est, frui Trinitate". Si non retorqueatur ista auctoritas ad causalitatem vel ad alium intellectum quem non sonant verba, gaudium est formaliter delectatio. Similiter et in 30. qucest. prseallegata, frui dicimur ea re de qua capimus voluptatem, si sit locutio per identitatem vel quasi definitio, tunc capere voluptatem est frui essentialiter.

Quod autem frui accipiatur (f) pro utroque, pro actu scilicet et delectatione simul, probatur ex definitione illa defrui, 10. de Trinit. cap. 10. "Fruimur enim cognitis in quibus voluntas ipsis propter seipsa delectata conquiescit", ad actum enim pertinet cum dicitur fruimur cognitis, quia actui voluntatis prsesupponitur actus intellectus in objectum cognitum, sed post subdit : In quibus voluntas, etc. quod si delectatio acciderit fruitioni non deberet poni in ejus definitione.

Similiter si ponatur ad beatitudinem pertinere essentialiter actus et delectatio, tunc omnes auctoritates quae dicunt frui esse summum praemium vel beatitudinem nostram, dicunt eam includere utrumque, et actum et delectationem ; illam minorem dicit illa auctoritas 1. cie Doctrina Christiana, quasi in fine: "Haec summa merces est ut ipso per fruamur".

Quod autem sit magis (g) pro- prium significatum vocabuli, diff- cile est probare ; tamen aliquo modo potest conjici ex usu voca- buli. Istud enim vocabulum frui construitur cum ablativo signifi- qcante objectum ex vi transitionis, nuiqualis constructio appropriatur addiverbis significantibus actum ; non autem construitur cum objecto in ablativo ex vi causae, qualis constructio debetur passionibus significatis per verba pure passiva. Non enim ita dicitur fruor in Deo, sicut dicitur delector in Deo, vel Deus delectat me, sed dicor frui Deo transitive, sicut dicor amare Deum, et istud videtur esse magis proprium significatum vocabuli.

Sed de vocabuli significato non est contendendum, quia secundum Augustinum primo Retractationum, cap. 14. "Cum res constat, non est vis facienda in nominibus." Res autem constat quod voluntas habet triplicem actum, et quartum, puta passionem consequentem, et patet, quod duobus actibus nullo modo convenit hoc nomen frui. Sed pro altero aliorum duorum et pro ambobus simul, videntur aliqui uti isto vocabulo, et tunc erit nomen sequivocum ; vel si est univocum, oportet auctoritates quasdam exponere, quod loquuntur causaliter vel concomitanter.

Ad primum argumentum, (h) dico quod fructus est ultimum quod expectatur de arbore, non ut possidendum corporaliter, sed ut habendum per actum potentise attingentis illud ut objectum. Pomum enim non est fructus inquantum expectatur ut possidendum , sed inquantum expectatur ut gustandum, et actu gustus attingendum, quam gustationem sequitur delectatio. Si igitur fructus dicatur quo fruendum est, delectatio non est fructus, sed illud ultimum expectandum; sed nec delectatio est frui, sed primum quo attingo expectatum ut expectatum est frui; quod videtur probabile . cum fructus sit expectatum sub illa ratione sub qua expectatur, ut a potentia attingendum.

Ad secundum dico (i) quod auctoritas est in oppositum. Cum enim dicat auctoritas non actus esse fructus, sed potius passiones, sequitur quod frui non est delectari, quia fructus est objectum fruitionis. Passio autem non ita esse potest primum objectum sui, sicut potest esse primum objectum alterius, ideo frui, si est passionis ut objecti, ut sonat auctoritas, non erit passio, sed est actus aliquis potens habere istas passiones pro objectis quasi proximis suo primo objecto. Et cum dicitur quod per se fructu fruimur, non est hoc intelligendum in ratione formalis principii, sicut ignis calore calet* sed in ratione objecti, sicut si diceretur, quod amabili amamus, sed in ratione causae formalis, fruitione fruimur. Auctoritas autem non dicit aliquid consequens actum esse fruitionem, sed fructum, id est, fruitionis objectum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1