Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis a viatore
Alensis, D. Thomas, D. Bonaventura, Richardus, Henric. et alii citati, dist. preced. ad g. 1. Item D. Thom. 1. p. . 12. art. 4. et 12, Alensis 1. 2. g. 2. m. 1. D. Bonavent. hic art. 1. . 1. et 2. Richardus art. 1. g. 1. Vide Scot. 1. Physic. g. 4. 5. et 20. Vasquez 1. p. disp. 20. Mayron. Baccon, Durand. hc.
Circa tertiam distinctionem, quaero primo de cognoscibilitate Dei, et quaero primo : Utrum. Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris ?
Arguo quod non, Philosophus 3. de Anima: Phantasmata se habent ad intellectum sicut sensibilia ad sensum , igitur intellectus nihil intelligit, nisi cujus phantasma potest per sensus apprehendere; Deus autem non habet phantasma, ergo, etc.
Item, 2. Metaph. text. 1. Sicut se habet oculus noctue ad lucem Solis, sic intellectus noster ad ea que sunt manifestissima nature; sed ibi est impossibilitas, ergo et hic.
Et secundo Metaph. text. 11. et 12. infinita non contingit cognoscere; ergo nec infinitum, quia eadem videtur esse'propositio intellectus ad infinitum et ad infinita, quia aequalis excessus vel non minor, quia utrobique est infinitas. Item Gregorius super Ezechielem : Quantumcumque mens nostra in contemplatione Dei profecerit, non ad illud quod ipse est, sed ad illud quod sub ipso est, attingit.
On this page