Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum principalior causa notitie sit objectum in se, vel in specie, vel ipse intellectus

QUESTIO VIII. Utrum principalior causa notitie sit objectum in se, vel in specie, vel ipse intellectus ?

Doctores citati ad questionem praecedentem de hoc videri possunt.

Quaero de comparatione istarum duarum causarum partialium,quae causant notitiam genitam : utrum principalior causa notitiae genitae, sit objectum in se, vel in specie praesens, vel ipsa pars intellectiva animae? Quod objectum probo, quia illud est principalius movens quod movet non motum, quam quod movet motum sicut apparet in omnibus causis essentialiter ordinatis; objectum autem movet non motum, sicut habetur a Philosopho tertio de Anima, intellectus autem non movet nisi motus, ergo, etc.

Item, agens assimilat sibi effectum quantum potest, ergo illud est principalius agens quod magis assimilat, vel cui magis assimilatur effectus; actus autem magis assimilatur objecto quam intellectui, ergo.

Item, unitas scientiae assignatur penes unitatem objecti virtualiter continentis eam, non autem attribuitur intellectui talis continentia virtualis respectu habitus. Continere autem virtualiter convenit causae activae; ergo principalior causa illius habitus erit objectum quam intellectus, et si causa habitus, igitur et actus,

Ad oppositum arguitur sic : Quanto aliquid est actualius, tanto formalius et perfectius, tanto et activius; ergo anima quae est forma actualior, multis aliis causis concurrentibus erit activior, et ita quando concurrit cum eis in agendo erit principalius agens ; sed in intellectione concurrit cum objecto, tanquam causa partialis, igitur in intellectione erit causa principalior quam objectum.

Item, enti secundum quid, non convenit actus simpliciter, sed quando habet esse tale secundum quid per aliud simpliciter ens, tunc principalius convenit illi enti simpliciter, si illud aliquo modo sit activum respectu ejusdem; objeotum autem a nobis modo naturaliter intellectum, habet esse secundum quid tantum in intellectu nostro propter esse simpliciter ipsius partis intellectivae, quia objectum in ea est sicut cognitum in cognoscente, ergo illius actionis ad quam ista duo concurrunt, non erit objectum habens tale esse principalis causa, sed pars intellectiva propter quam objectum habet tale esse.

Respondeo, quod pars intellectiva habet principaliorem causalitatem respectu cognitionum, modo nobis naturaliter convenientium. Probo primo, quia quando causarum ordinatarum altera est indeterminata ad multos effectus et quasi illimitata, altera autem quasi secundum ultimum virtutis suae determinata ad certum effectum, illa quae est illimitatior et universalior, videtur esse principalior et perfectior. Exemplum de Sole et de particularibus generantibus. Intellectus autem habet virtutem quasi illimitatam et indeterminatam respectu omnium intellectionum; objecta autem a nobis naturaliter cognita habent virtutem determinatam respectu determinatarum intellectionum, quae sunt ab ipsis, et hoc secundum ultimum suae virtutis, sicut quodlibet ad intellectionem sui; ergo intellectus est causa universalior et principalior intellectionis quam objectum pro statu isto.

Secundo, quia illa est principalior causa qua agente, alia causa coagit, et non e converso; intellectu autem nostro agente ad intellectionem, objectum in se vel in sua specie coagit, est enim in potestate nostra intelligere, quia intelligimus cum volumus, 2. de Anima. Hoc autem non est propter speciem principaliter quae est forma naturalis, sed propter intellectum quo uti possumus cum volumus. Principalem autem actionem intellectus, sequitur actio speciei, que nata est esse semper uniformis ex parte speciei. Tamen aliquod objec- tum excedens multum facultatem partis intellectivae, puta objectum beatificum ut clare visum, posset poni habere totam causalitatem respectu visionis, aut principaliorem quam pars intellectiva, et hoc propter excellentiam talis objecti et propter defectum partis intellectivae. Sed de hoc in quarto libro. De objectis autem, quae modo naturaliter cognoscimus, prima pars solutionis videtur esse vera. Videtur enim intelligibilium naturaliter a nobis intellectorum, species in intellectu esse quasi instrumentum ipsius intellectus,non motum ab intellectu ut agat, quasi scilicet aliquid recipiat ab intellectu; sed quo intellectus utitur ad suam actionem, ut puta quando intellectus agit, species illa, tanquam minus principale agens coagit ad idem ut ad effectum communem.

Ad primum argumentum (a), dico quod duplex est actus intellectus respectu objectorum,quae non sunt praesentia in se, qualia sunt illa, quae modo naturaliter intelligimus. Primus actus est species, qua objectum est praesens ut objectum actu intelligibile. Secundus actus est ipsa lintellectio actualis, et ad utrumque agit intellectus, non motus ab eo, quod est causa partialis secum concurrens ad illam actionem, licet unum actum intellectus praecedat motio ejus' ad alium actum.

Ad primum autem actum agit intellectus agens cum phantasmate, et ibi intellectus agens est principalior causa quam phantasma, et ambo integrant unam totalem causam respectu speciei intelligibilis.

Ad secundum autem actum agit pars intellectiva, sive intellectus agens, sive possibilis, non curo modo, et species intelligibilis, sicut duae partiales cause, et ibi agit pars intellectiva non mota specie, sed prius movens, scilicet agens ut species sibi coagat. Cum igitur dicitur, objectum movet non motum, dico quod in utraque motione, objectum est movens secundarium, licet non sit motum, id est, aliquid recipiens in se a principali sive priori movente. Cum dicis, quod intellectus non movet nisi motus, dico quod non movet secunda motione nisi motus priori motione. Hec igitur est comparatio duarum motionum intellectus, non autem duarum causarum partialium concurrentium in una motione. Si autem compares causas partiales in utraque motione, dico quod intellectus utrobique movet non motus a causa partiali concurrente in eadem motione.

Ad secundum argumentum (b) dico, quod effectus formaliter magis assimilatur causae proximae inferiori quam remotae, et principali et perfectiori, sicut apparet de filio respectu patris et Solis. Unde illud argumentum est ad oppositum, quia probat quod actus intelligendi sit ab objecto ut a causa proxima, quia magis sibi assimilatur formaliter, ita etiam species intelligibilis magis formaliter assimilatur phantasmati quam intellectui agenti, et tamen minus principaliter est a phantasmate quam ab intellectu agente.

Contra, cum agens intendat assimilare sibi passum, quomodo principale agens non magis assimilat sibi formaliter? Respondeo, principalius agens communiter est equivocum, et eminentius habet in se perfectionem effectus quam causa univoca, et ileo non magis assimilatur sibi formaliter, quia hoc esset imperfectionis in causa sic assimilari effectui. Sed assimilat magis, hoc est, dat magis formam effectui per quam sibi assimilatur aequivoce quam det agens particulare, et ista assimilatio activa est ex perfectione causae, licet non sit magis assimilatio formaliter. Similiter causa perfectior magis assimilat effectum ei cui est assimilabilis quam imperfectior. Magis enim causat effectum, qualis est causabilis et assimilabilis; assimilabilis autem est effectus formaliter causae propinquae, ideo ipsa causa proxima sibi. Quod enim formaliter filius est similis patri, hoc magis est a causa remota assimilante filium patri effective quam ab ista causa propinqua, quia quae plus dat formam qua assimilatur, plus dat effective assimilationem.

Ad tertium dico, quod unitas scientiae assignatur penes objectum, quia illud est penes quod scientie distinguuntur non penes intellectum, quia intellectus unus est respectu omnium scientiarum, et hoc modo distinguendo scientias, illa est una quae est unius subjecti primi quatenus objectum primum habet continere scientiam illam virtualiter, sed hoc non est nisi ut causa partialis. Praeter enim haec, intellectus est alia causa partialis continens illam, non est igitur aliud reducere scientiam ad objectum primum, quam in altera causa partiali habente in suo genere ordinem essentialem, reducere ad primum ibi simpliciter, et ab ipso assignare unitatem effectus inquantum effectus est ab eo. Sed cum hoc stat, quod multo perfectius contineatur in reliqua causa partiali.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3