Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum ista sit vera, Deus genuit alium Deum ?
Alensis 1. p. g. 50. m. 3. art. 2. S 1. Henric. 2. p. sum. art. 53. Richardus hic q. 2. D. Bonavent. hic q. 2. D. Thom. 1. p. . 39. art. 4. Hugo Victor sum. tract. 1. cap. 11. Marsil. 1. q. 8. Durand. hic q. 2. Gabr. q. unic. art. 3. Vasquez 1. p. disp. 157. cap. 7. Suarez 1. p. tract. 3. lib. 6. cap. 7. Bassol. hic quest. 4.
Circa quartam distinctionem: Quaero, utrum ista sit vera: Deus generavit alium Deum ? Videtur quod sic: Deus generavit Deum, aut ergo se Deum, aut alium Deum; non se, primo de Trinitate, ergo alium.
Secundo sic: Generans, distinguitur a generato; sed Deus genuit Deum, ergo Deus genitus distinguitur a Deo generante, et per consequens Deus genuit alium Deum.
Tertio sic: Deus generat alium; aut igitur Deum, et sic habetur propositum; aut non Deum, quod falsum est, quia sic genitus non esset Deus.
Quarto sic: Deus generavit alium habentem Deitatem, quia aliam personam subsistentem in Deitate; ergo genuit alium, consequentia patet per Damasc. 5. cap. Deus est divinam habens naturam, homo huma- nam Contra, non est alius Deus; ergo non genuit alium Deum; antecedens patet, Deut. 6. Audi Israel, Dominus Deus twus unus est.
Respondeo (a) ad quaestionem quod non genuit alium Deum, quia cuilibet entitati formali correspondet adaequate aliquod ens, vel aliquid ens entitate tali; ista autem Deitas, quae est entitas formalis, quia se tota est forma, non habet sic sibi adaequate correspondens quod nisi Deum, quia ipsum includit. Deitas autem est de se hoc, ergo Deus est de se hoc; illi autem, quod est de se hoc, repugnat non identitas, ergo et alietas, quae includit non identitatem, ergo non potest esse alius Deus, ergo Deus non genuit alium Deum, quia non genuit quod non potest esse, et hoc quantum ad rem.
Quantum ad Logicam (b), dico, quod haec tria differunt: A est alius a Deo, A est alius Deitate, A est alius in Deitate, sicut haec tria differunt: Socrates est alius ab homine, Socrates est alius humanitate, Socrates est alius in humanitate. In prima cum dicitur: Socrates est alius ab homine, negatur u-. niversaliter Socratem habere iden- titatem cum termino, per negationem importatam in ly alius, quia aliud includit non identitatem; igitur terminus ibi praedicatus negatur pro quolibet sui, sed non negatur nisi negetur respectu cujuslibet termini, ideo terminus alietatis confunditur confuse et distributive; ideo sequitur: Socrates est alius ab homine, igitur est alius ab homine et ab isto, et sic de omnibus aliis. Sic etiam sequitur: A est alius a Deo, igitur est alius a qualibet persona divina. In secunda cum dicitur: Socrates est alius humanitate, humanitas significatur esse formalis ratio differentiae. Sic non est in prima, quia in ipsa, homo significatur esse terminus differentiae,in hac autem secunda, notatur esse formalis ratio differentiae universaliter, sic quod in nullo individuo illius naturae convenit, quia est aliud individuum alterius naturae per illam formam, per quam hoc differt ab illo.
Unde nota (c), quod licet ratio formalis alietatis stet universaliter quantum ad negationem inclusam, unde sequitur: Socrates est humanitate alius a Brunello ; igitur in nullo individuo sunt idem, nec conveniunt in humanitate; tamen illa ratio formalis differentiae non stat universaliter, quantum ad illam affirmationem ibi inclusam, unde non sequitur : Socrates differt a Brunello humanitate; ergo differt ab illo hac humanitate, scilicet Platonis, quia antecedens est verum et consequens falsum,, quia in consequente significatur, quod humanitas Platonis sit formalis ratio differentie, qua Socrates a Brunello differt. In tertia cum dicitur (d), Socrates est alius in humanitate, alietas ibi ponit suum determinabile esse commune utrique extremo, et distingui sive dividi in ipsis extremis, et ideo haec non est vera: Socrates in humanilate est alius a Brunello, quia non dividitur humanitas in eis, nec est commune eis. Sed haec est vera; Socrates in animalitate est alius a Brunello, quia animal commune est eis et dividitur in eis. Unde in hac tertia propositione, alietas connotat aliquam convenientiam extremorum in suo determinabili, et tamen notat aliquam non identitatem eorum in eodem determinabili.
Ad propositum igitur (e), quam istarum trium significat haec locutio: Filius est alius Deus? Dico, quod nec primam, nec secundam; non primam, quia non sequitur: Socrates est alius homo, ergo est alius ab homine. Antecedens est verum et consequens falsum. Nec secundam, quia etsi Socrates est alius homo a Platone, non tamen sequitur, ergo est alius humanitate a Platone, quia humanitas non est ratio formalis differentie Socratis a Platone, sed significat tertiam. Unde bene sequitur, Socrates est alius a Platone, ergo Socrates est alius a Platone in humanitate, et e converso. Et idem est cum dicitur, Filius est alius Deus a Patre, quod Filius genitus est alius Deus a Patre generante, ita quod ly alius ponit suum per se significatum circa per se significatum extremorum et sui determinabilis, denotans ipsa inter se esse distincta, et illud determinabile esse commune utrique extremo alietatis, et tamen distingui in eis, quod non convenit Deo, et hoc etiam significatur in tertia propositione predicta, propter quod idem sunt. Ex quo sequitur, cum haec sit falsa: Filius est alius Deus genitus, ut nunc declaratum est, erit haec falsa: Deus genuit alium Deum.
Ad primum (a) argumentum dico, quod hoc antecedens est verum : Deus genuit Deum, quia termini in concreto possunt supponere pro suppositis respectu praedicatorum, respectu quorum non extraneantur suppositaliter, et ideo sicut haec est vera: Deus Pater genuit Deum Filium, ita haec: Deus genuit Deum, sed consequentia non valet, unde non sequitur, ergo Deus genuit se Deum aut alium Deum. Primum non sequitur, quia non est intelligibile quod idem producat se; nec secundum sequitur, quia (sicut dictum est) cum dicitur: Deus genuit alium Deum, alietas notat suum determinabile distingui in extremis, quod non significatur in antecedente. Unde sicut propositio (b) est falsa, ubi alietas additur determinabili, quod non est commune suis extremis, sicut haec est falsa: Sol est alius mus, et ideo non sequitur, si Sol generat murem, igitur se murem, aut alium murem, sed alium qui est mus. Ita in proposito, illa propositio est falsa, in qua alietas additur determinabili, quod non distinguitur in extremis, sic haec est falsa : Pater in Deitate est alius a Filio, et ideo non sequitur : Deus Pater genuit Denm, aut igitur se Deum aut alium Deum; sed sequitur quod genuit alium, qui est Deus,sicut oxponit Magister in littera.
Quod si probetur (c) illa consequentia sic: si generat Deum, aut igitur eumdem Deum, aut diversum Deum, quia idem et diversum immediate dividunt quodlibet ens, ex 10. Metaphysice; si eumdem vel diversum, igitur se Deum vel alium Deum.
Respondeo, potest concedi quod genuit eumdem Deum, quia sicut alietas ponit suum significatum circa suum determinabile, denotans ipsum alietate, et distingui et dividi in extremis, quibus est commune, ita per oppositum, identitas ponit suum significatum circa suum determinabile commune extremis, denotans ipsum non distingui, nec dividi in eis, et ideo haec est vera : Deus Pater genuit eumdem Deum, quia Filius qui est idem Deus; sed non sequitur, ergo genuit se Deum, quia Pronomen reciprocum denotat actum terminari ad idem suppositum a quo procedit ille actus, aliter non esset reciprocum. Antecedens autem non est reciprocum. Unde consequens non solum refert eumdem in essentia Deitatis, sed eumdem in ratione suppositi; non tantum autem ponitur per antecedens, sed solum quod genuit eumdem Deum, et ideo est fallacia consequentis et figurae dictionis.
Ad secundum (d) dicendum, quod ista deductio reducenda est ad duos Syllogismos, quorum primus est iste : generans distinguitur a genito, Deus est generans; ergo Deus distinguitur a genito. Alius est iste: genitum est Deus, Deus distinguitur a genito; ergo Deus distinguitur a Deo. In utroque Syllogismo est fallacia accidentis, nam in primo Syllogismo major est vera propter' formalem oppositionem extremorum; sic autem extraneatur medium utrique extremo, in quo extrema sunt unum sive idem. Unde fallacia est accidentis, nisi major extremitas dicatur de medio secundum illam rationem, secundum quam medium dicatur de extremis, ut patet, si sic arguitur:; Album distinguitur a dulci, lac est album, ergo lac distinguitur a dulci ; et eodem modo peccat alius Paralogismus. Unde in utroque Syllogismo ex distinctione formali, quae est inter ista relative opposita, generans et genitum, concluditur distinctio essentialis, et ideo non sequitur conclusio.
Ad tertium (e) cum dicitur, Deus genuit alium ; igitur alium Deum vel alium non' Deum. Dicendum quod neutrum concederetur, et cum probatur per rationem contradictionis, dicendum quod contradictio est tam in complexis quam in incomplexis;et loquendo de contradictoriis complexis, semper verum est quod altera est vera, et altera falsa. Et sic est in proposito, haec est falsa : Deus genuit alium Deum ; et hec vera : Deus non genuit alium Deum, quae est sua contradictoria, et non ista: Deus genuit alium non Deum. Et sic arguatur, Deus non genuit alium Deum; ergo genuit alium non Deum, quia ex negativa de praedicato finito, sequitur affirmativa de praedicato infinito, sicut sequitur, homo non est justus, ergo est non justus.
Respondeo, dicendum quod, quamvis illa regula sit vera, sicut potest probari per naturam contradictionis, nunquam tamen tenet in praedicatis compositis, non enim sequitur, lapis non est lignum album ; ergo lapis est lignum non album, quia affirmatur lignum in secunda quod non affirmabatur in prima; et si arguitur (f) in contradictoriis incomplexis, dico quod licet de quolibet dicatur alterum illorum, non tamen dicitur de quolibet quodcumque praedicatum determinatum per alterum illorum, quia nec ipsum determinabile dicitur de quolibet, et ideo licet Deus vel non Deus, dicatur de quolibet, non tamen aliud sive alium, sic determinatum per Deum vel per non Deum, et ideo quamvis Deus genuit alium, non tamen alium, nec alium non Deum. Nec est hec contradictio, quia non sequitur cum hoo contradictorio vel illo, et hoc in sensu composito, quia non ex omnibus divisis sequitur conjunctum. Concedo igitur quod sequitur, genuit alium, ergo Deum vel non Deum; sed non sequitur, genuit alium et Deum, ergo genuit alium Deum propter variationem alietatis.
(g) Ad quartum dicendum quod non sequitur, genuit alium habentem naturam divinam, erg0 genuit alium Deum, quia in antecedente subintelligitur substantivum hujus adjectivi, habens quod substantivum idem significat quod persona, et circa illud ly alius ponit suum significatum. In consequente autem ponit ly alius, suum significatum circa significatum Dei, et sic commutatur hoc aliquid in quale quid, et arguitur ab inferiori ad suum superius cum negatione, quam importat alius.
(h) Ad probationem per Dama- scenum dico, quod descriptio sua est quaedam explicatio nominis, non autem expressio per se significati, quia nomen concretum de per se significato non importat hoc, quod est habens sive habere, sed tantum de modo significandi in quo distinguitur ab abstracto, solum enim concretum importat ipsam formam, quia album solam qualitatem significat. Unde importat hoc quod est habens, quia concernit suppositum habens suum significatum, tamen idem significat concretum et abstractum,licet modus significandi sit alius, et ideo in hujusmodi etymologiis et descriptionibus, non oportet quod quidquid potest vere conjungi cum descriptionibus et descriptis.
On this page