Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An haec sit vera, Deus est Pater, Filius et Spiritus sanctus

QUAESTIO II. An haec sit vera, Deus est Pater, Filius et Spiritus sanctus?

Alensis i. p. q. 65. m. 3. art. 1. D. Thom. 1. p. q. 39. art. 4. 5. 6. D. B onav. hic q. 4. Durand. q. 2. Gabr. q. 2. Suarez 1. p. tract. 3. lib. 4. c. 6. et hb. 6. c. 7. ubi ponit regulas ad pradicationem notionalium de essentialibus. Vasq. 1. . disp. 157.

Circa secundam partem quartae distinctionis, quaero de veritate hujus: Deus est Pater, Filius et Spiritus sanctus. Videtur quod non sit vera, quia ejus contradictoria videtur esse vera: nullus Deus est Pater, Filius et Spiritus sanctus, quia quelibet singularis est vera, quia nec Pater, nec Filius, nec Spiritus sanctus.

Preterea, cujuslibet propositionis verae indefinitae, aliqua singularisest vera; sed nullam est dare veram singularem hujus indefinitae, igitur ipsa non est vera.

Contra, haec: Pater, Filius et Spiritus sanctus sunt unus Deus, est vera; ergo et ejus convertens. Antecedens patet per Augustinum de Trinitate, multis in locis.

Respondeo (a), quod propositio est vera, quia terminus subjec- tus quod primo significat, hoc primo ponit in oratione, et si illi aliud extremum quod praedicatur sit idem, propositio affirmativa denotans talem identitatem vera est. Deus autem significat naturam divinam, ut est nata praedicari de supposito, et illud significatum est idem tribus personis ; igitur propositio hoo significans est vera.

Verum est tamen (b), quod in ejus conversa est magis predicatio formalis, quia ibi intelligitur quasi superius, vel quasi commune predicari de per se suis suppositis. Predicatio autem formalior est quado commune predicatur de minus communi vel qtasi minus communi, uam e contra.

Sed numquid (c) eadem est veritas illius et hujus, Deitas est Pater, Filius et Spiritus sanctus ?

Respondeo, sicut predicatio in divinis distinguitur in veram formaliter et veram per identitatem, hoc est, quod illa sit formalis quando praedicatum convenit formaliter subjecto; per identitatem vero quando propter infinitatem divinam, praedicatum est idem subjecto, licet non formaliter, ita hec: Pater, Filius et Spiritus sanctus sunt Deus, vera est formaliter, et haec per identitatem : Pater, Filius et Spiritus sanctus sunt Deitas, non autem formaliter, ergo et ista : Deus est Pater, eto. habet aliquam veritatem, loquendo de predicatione formali, quam non habet ista : Deitas est Pater,etc.

Sed pro (d) quo supponit Deus, intelligendo istam esse veram, quasi praedicatione formali?

Respondeo, unicuique quo corre- spondet proprium quod vel quis; et ideo Deitati ut Deitas est, correspondet quod vel quis, quia illud quod vel quis est primo Deitate ens ut Deitas est, et sicut Deitas est de se hec, ita Deus, qui Deus est Deitate, est de se hio; et in isto: conceptu non includitur incommu-: nicabilitas, nec ratio personae, quia Deitas communicabilis est, et ideo Deus ut Deitate est Deus, non includit aliquid incommunicabile formaliter. Isti termino sic intellecto absque conceptu personarum seu personalum proprietatum, vere possunt competere aliqua praedicata realia, quae videlicet non competunt naturae ut existenti in ratione suppositi, sed existenti in hac natura inquantum existens in ea. Hoc modo forte est ista vera : Deus creat, et similes, intelligendo subjectum pro hoc Deo existente in natura divina, non intelligendo aliquod suppositum, vel aliquod incommunicabile in illa natura, quia incommunicabilitas non est ratio talium actuum, et ita potest poni quod ista : Deus est Pater et Filius et Spiritus sanctus, est vera, quatenus Deus stat pro hoc Deo, inquantum est per se ens Deitate, non autem pro aliquo supposito proprie dicto in quo est natura divina, quia quando est veritas pro primis significatis terminorum, non oportet quaerere veritatem in aliis in quibus includuntur ista significata. Sicut quando consequens habet propriam veritatem, non oportet quaerere veritatem ejus praecise pro aliquo antecedente.

Exemplum hujus, color hic sin- gularis existens non determinat sibi rationem suppositi, quia ratio suppositi proprie non reperitur in accidentibus, et licet sit in supposito substantie, tamen inquantum intelligitur absque ulla subsistentia in supposito, ut hic color existens, potest esse principium operationis realis, sicut si eadem albedo esset existens in tribus suppositis vel superficiebus, haberet actum realem, scilicet unam rationem disgregandi. Et si quaeras a me de veritate hujus propositionis: hic color disgregat, pro quo supponit ibi ly color? Dico, quod supponit pro primo significato suo, puta pro hoc colore existente, non autem pro aliquo colore inferiori ad hunc colorem, puta pro hoc colore in hac superficie vel in illa, quia ista contrahentia colorem non sunt causa veritatis hujus propositionis, sed est vera propter prima extrema; multo magis esset hoc verum, si hic color ut hic, esset per se existens. Deitas autem est per se ens, et ideo Deus inquantum est Deus Deitate, est per se ens, quia 7. de Trinitate Augustinus dicit: Pater eodem est quo Deus est,licet non eodem sit, et Pater sit, et ideo huic Deo non intelligendo aliquam rationem suppositi sive personae, imo rationi hujus Dei potest attribui Pater et Filius et Spiritus sanctus.

Ad primum (e) argumentum in oppositum dico, quod illa non est ejus contradictoria, si praecise fiat distributio pro personis, quia tunc non negatur quod primo affirmatur in affirmativa. Si autem illa neget praedicatum a primo signi- ficato Dei, scilicet ab hoc Deo, falsa est illa, et hoc est quod usitate dicitur, quod talis universalis negativa non contradicit termino habenti suppositionem simplicem, licet contradicat termino habenti suppositionem personalem. Hoc autem videtur probabile, si illa maxima Sophistarum est vera, quando in aliqua dictione officiali vel syncategorica includuntur duo, ad nihil refertur unum ad quod non alterum. In hoc autem signo nullus, includuntur duo, scilicet negatio et distributio; ergo cum distributio praecise respiciat supposita talis naturae, negatio precise erit pro eisdem, et tunc illa negatio universalis est vera, sed non est contradictoria primae; sed ista: Deus non est Pater, Filius et Spiritus sanctus, ubi idem negatur quod prius affirmatur, et ista est falsa pro eodem subjecto pro quo affirmativa est vera.

Ad evidentiam secundi argumenti, est sciendum, quod sicut dictum est in quaestione praecedenti, cuilibet unicae naturae adaequate correspondet unum singulare ; quod singulare, vel est incommunicabile sicut in creaturis, vel communicabile sicut in Deo. Natura autem divina, unica est, omnino implurificabilis et innumerabilis; ergo ei adaequate correspondet unum singulare quod exprimitur nomine Dei, quod naturali intelligentia intelligitur ante quamcumque proprietatem personalem, et si consideretur illud singulare ut quoddam ens ad se, cui conveniunt omnes proprietates essentiales et perfectiones, ante omnem proprietatem personarum, quod quidem est ad se ens, et per se nullo modo plurificabile vel numerabile, licet communicabile sit in suppositis pluribus, quae communicatio intelligitur per proprietates notionales. Et sicut est illa vera : Deus est Pater, Filius et Spiritus sanctus,ita ista: hic Deus est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Exemplum jam tactum est, quia si esset unus color in tribus superficiebus, ille color, puta albedo, disgregaret et haberet omnes perfectiones albedini competentes ; sed non ut primo est in illa vel inilla superficie,sed secundum se, licet illas haberet existens in illis superficiebus, non tamen primo, sic autem est hic.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1