Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An Pater Filium de necessitate et naturaliter an voluntarie?

"Preterea queri solet: vtrum pater genuerit filium voluntate an necessitate".

⁋ Distinctionis sexte questio vnica. Irca istam sextam distinctionem queritur an pater genuerit filium de necessitate a naturalitur / an volutarie:

⁋ Supponatur quod necessarium quadrifariam capitur: vt patet. v. Metaphysices

⁋ Primo modo dicitur necessarium sine quo res esse non potest: sicut corpus respectu homins: et cium abusnaturaliter ad hoc vt diu viuat.

⁋ Secundo modo dicitur necessarium alicui id sine quo non potest bene esse acquirendo bonum: vel vitando malum. et illa necessitas vocatur indigentie. quia necessitate primo modo dicta res indiget vt sit. secundo modo dicta vt bene sit.

⁋ Tertio modo dicitur necessarium quod aliud cogit a violentat: vt graue iacens sursum: et tyram nus cogit subditum ad psoluenda vectigalia.

⁋ Quato modo dicitur necessarium id quod impossibile est sic non se habere: vt deum esse est necessarium: et sic vocatur a Commentatore. v. Met aphysice necessitas ineuitabilitatis: que non compatitur contingentiam non est immutabilitatis: quia vt in materia de futuro contingenti videbitur: aliqua est propositio immutabiliter vera: que non est ineuitabiliter vera. Nunc igitur non intelligimus de necessitate indigentie vel violentie: palam est deum nullius indigere. nec cum sit oipotens posse cogi: intelligimus de necessitate ineuitabilitatis.

⁋ his primissis pono conclusiones.

⁋ Prima est. pater genuit filium de necessitate ineuitabilitatis. hoc est impossibile est patrem non generare filium.

⁋ Probatio. quia pater non potuit non esse pater. ergo necesnsario genuit filium. antecedens patet. quia tam necessario est pater: quam necessario est psona et deus. consequentia patet: quia pater est pater: quia genuit: et ei est filius: vt patet per Aug. v. de trinitatecapitulis. v. et. vi. et quinto Metaphysice per Philosophum.

⁋ Insuper filius fuit ab eterno filius. Quod patet fuit ab eterno: et numquam erat non filius: ergo ab eterno fuit filius.

⁋ Secunda conclusio: pater genuit filium naturaliter. patet: quia generat de necessitate ex premis sa. vel ergo libere et contingenter: et tunc potest non generare: et sic pater contingenter est pater: quod est falsum: ergo naturaliter generat: quia non restat me dium.

⁋ Sed an voluntarie genuerit. Supponatur distinctio vel voluntarie voluntate antecedenti. vtputa prius voluit. et postea genuit. vel accedenti siue consequenti. vi puta paius genuit: et post voluntatis actum sibi in genito complacuit: vel voluntate concomitante: ita quod simul genuit et generare voluit.

⁋ Tertiam conclusio pater non genuit filium voluntarie voluntate antecedem ti vel consequenti. patet prior pars: quia filius fuit ab eterno filius: ergo pater non habuit paius velle generare filium quam eum genuerit. De voluntate consequenti patet: qui tunc argueretur mutabilitas in deo: quod est falsum.

⁋ Quarta conclusio. pater filium voluntarie voluntate cocomitante simul genuit et generare voluit: et contra vt patet ex Magistro in litera.

⁋ Quinta conclusio. pater geuuit filium voluntate complacentie. patet per illud Matthei. iii. hic est filius meus praedilectus: in quo mihi bene complacui. et hoc est quod dicit Magister in litera: pater volens genuit filium.

⁋ Ultima conclusio. pater non genuit filiumnecessitate coactionis: patet auctoritate Augustini ad Orosium: et Magister allegat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1