Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum Deus agat immediate in omni actione creaturae
QVAESTIO QVINTA. Vtrum Deus agat immediate in omni actione creaturae. Thom. l. g.133.art. §. & q. i0g. ar. 5. Dur. infrd.
CIRCA tertium principale quaeruntur duo. Primum est vtrum Deus agat immediate in omni actione creaturae. Secundum est vtrum Deo conueniat agere propter finem. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod Deus agat immediate in omni actione creaturae, quia sicut se habet vnitas ad constituendum numeros in ratione causae materialis, sic se habet Deus ad creaturas in ratione causae agentis. Sed vnitas immediate sic se habet ad numeros quos sui additione cum aliis numeris constituat omnem numerum praeter binarium quem ipsa per se ipsam vel in se replicata constituit, addita enim binario constituit ternarium & addita ternario constituit quaternarium, & sic de omnibus, ergo similiter Deus cum aliis agentibus immediate producit omnem effectum praeter primum quem producit per se ipsum solum.
Item sicut se habet esse ad esse, sic agere ad agere, sed creatura omnino non esset nisi De? immediate ei adesset, ergo creatura aliquid non ageret nisi Deus immediate coageret.
IN CONTRARIVM est, quia si Deus immediate ageret omnia actio creaturae superflueret, hoc autem est in comueniens, ergo &c.
RESPONSIO. Haec quaestio vnum supponit, & aliud quaerit. Supponit quod tam Deo quam creaturae competit agere. Alioquin quaestio non haberet locum. Et de Deo quidem nulla est dubitatio cum demonstratum sit a Philosopho totum vniuersum esse ab vno principio quod dicimus Deum. De creatura autem quamuis aliqui pauci quandoque senserint quod omnino nihil agat, puta quod ignis non calefacit, sed Deus creat calorem, & sic de omnibus, tamen quia haec opinio tollit a rebus proprias operationes tollit etiam iudicium sensus quo experimur res creatas inuicem agere, ideo nunc ab omnibus refutatur tanquam improbabilis.
Supposito ergo quod Deus & creatura agant, quaeritur vtrum Deus agat in omni actione creaturae immediate, & dicunt aliqui quod sic. Et hi bifurcantur. Quidam enim dicunt tales effectus fieri a Deo inquantum habent esse, a creatura autem inquantum habent esse determinatum. Quod nituntur sic probare, nullius rei totum esse sumit principium ab aliqua creatura cum ad esse rei faciat materia quae a solo Deo creatur. Ad distinctionem autem esse nihil facit materia, sed solum forma quam creatura etiam impraesupposita materia inducit. Ex hoc sic, Deus creans materiam operatur immediate ad esse rei, creatura autem dans formam ad esse distinctum. Esse autem est magis intimum rei quam ea per quae terminatur, vnde remanet aliis remotis, vt dicitur prima propositione de causis, ergo in omni re Deus est tam intimius & immediatius operans quam aliqua creatura.
Haec autem responsio non videtur esse ad propositum. Assumit etiam falsum. Quod non sit ad propositum patet, qua aliud est dicere quod Deus producat immediate aliquid quod est in creatura, s. materiam quae est altera pars substantiae compositae quod vtique verum est, nec hoc quaerit quaestio. Aliud est dicere quod Deus immediate producat omne illud quod producit creatura. Cum enim actio creaturae attingat formam vt terminum suae actionis & non materiam (vt ipsimet dicunt) quaerimus vtrum ipsam formam re naturalis ad quam immediate attingit actio creaturae attingat etiam necessario actio dei immediate, ipsi autem pertractant primum & non secundum, vt patet ex medio quod adducunt, & ideo non est ad propositum. Assumit etiam falsum, quod enim dicunt quod esse intimius est rei quam ea quae ipsum determinant, si intelligitur? esse in potentia sit intimius rei quam esse in actu per quod determinatur, falsum est. Sicut enim per formam quaelibet res est verius id quod est quam per materiam (vt dicitur 2. Physi.) sic esse actu est verius & intimius esse rei quam esse in potentia. S. autem intelligatur quod esse actuale in sua communitate sumptum intimius est rei quam ea per quae determinatur ad hoc esse vel illud quod est esse viuens vel intellectuale, tunc variatur propositum, vt de se patet. Quod etiam non videtur verum, quia quae penitus sunt idem, vnum non est intimius rei, sed esse & determinatum esse in vna & eadem re, sicut in planta sunt idem re, viuere enim in viuentibus est esse, ergo vnum non est rei intimius quam alterum loquendo realiter, secundum rationem tamen esse in communi intimius est rei quam perfectiones determinantes ipsam. Et secundum intellectum nostrum prius aduenit & posterius recedit. Separatur enim secundum rationem ab aliis, quia communius vt in praeallegata propositione dicitur. Sed ex hoc non potest haberi quod Deus immediatius operetur in omni re quam aliqua creatura, imo nec quod operatur immediate, quia vniuersalia non fiunt nisi factione singularium, & ideo res non sunt ab aliquo inquantum habent esse nisi quia sunt ab eodem inquantum habent determinatum esse, cuius oppositum pro conclusione ponit haec opinio.
Alij tenent eandem conclusionem, sed alio modo quo ac aliquid. Dicunt enim quod duo sunt genera affectuum: quidam enim sunt solum a solo Deo creatura nihil cooperante, vt ange¬ lus vel caelum, & tales effectus sunt a Deo immediate & totaliter, id est, secundum omnem modum, & de illis non procedit quaestio. Alij sunt effectus causarum secundarum & non solius dei, & de istis est quaestio. De quibus dicunt quod sunt a deo toti immediate, non tamen totaliter hoc est, non secundum omnem modum. quod declarant, quia vt dicunt deus agit vniformiter in omnibus rebus quantum est de se, ita qod tota diuersitas in effectibus est ex diuersitate recipientium influentiam diuinam propter diuersitatem suarum naturarum. Et ideo effectus ex ea parte qua sunt ex causis secundis habent distinctionem, & non ex parte dei. Sic igitur res inquantum sunt a deo sunt, quia in hoc non distinguuntur, inquam tum autem habent esse distinctum sunt a causis secundis per qua distinguuntur: verbi gratia, in re viuente idem est penitus viuere & esse, & ideo totum est immediate a deo, & totum immediate, secundo agente, sed non eodem modo, quia ex parte ipsius esse non est distinctio in rebus, sed per viuere distinguitur vna res ab alia, propter quod Deus dat esse & viuere, sed solum sub ratione ipsius esse in quo nihil distinguit. Creatura vero dat totum illud sub ratione qua est viuere ex parte cuius est in rebus distinctio
Pro hac autem opinione esse videtur dictum Aristot. 2. Phys. cap. de causis, vbi dicit quod effectus particularis reducitur in causam particularem, & vniuersalis in vniuersalem, sed esse est vniuersalissimus effectus, ergo reduci debet in causam vniuersalem quae est deus, viuere autem cum sit effectus particularis debet reduci in causam secundam particularem, vt rationes effectuum correspondeant rationibus causarum.
Haec autem opinio deficit in se & in sua ratione. Quod enim dicit qued deus vniformiter agit in omnibus, nec est diuersitas i rebus nisi ex causis secundis, falsum est, quia secundum hoc impossibile esset quod plura & distincta fierent a deo sine causis secundis, & ita deus non posset diuersa creare, quod est falsum. Ei contradicit primo dicto eorum, scilicet quod effectus qui sunt a sole deo sunt toti ab eo & totaliter, hoc est secundum omnem modum inquantum habent esse, & inquantum habent esse distinctum,
Item agere semper vniformiter, & nullo modo difformite est conditio agentis naturalis & non voluntarij, dicere ergo deus quatu est ex parte eius semper agat vniformiter, & nullimodo difformiter est idem, ac si diceretur deus agit ex necessitate naturae & non ex libera voluntate, quod est falsum. Ratietiam per quam probant suum propositum non valet. Quod enim assumunt quod effectus particularis reducitur in causam particularem, & vniuersalis in vniuersalem est intelligendum diparticulari & vniuersalis per praedicationem consimiliter in causa & effectu, vt patet per exempla quae ponit ibidem Philosophus vt statuae quidam statuam faciens: hic autem huius ita quod sicut non est aliud re statua & haec statua, sed ratione tantum, sic non reducitur in causas diuersas re, sed tantum ratione quae sunt statuifica & haec statuifica. Et similiter in proposito cum esse & viuere in eodem differant solum ratione reduci debent solum in causas differentes ratione, ita quod solum est vna causa re quae dat esse & viuere immediate, sed sub diuersis rationibus, esse quidem inquantum ipsa est ens actu & aliud solum in potentia, viuero vero inquantum est viuens actu, & aliud viuens in potentia. Semper enim quod est tale in potentia fit ab eo quod est actu tale, & ita non oportet esse & viuere in eodem secundum rationes eorum differentes reducantur immediate in causas realiter diuersas, puta viuere in I. causam secunda, esse autem in causam primam quae est Deus.
Ideo dicendum est aliter quod ea quae fiunt a Deo mediatibus causis secundis non fiunt ab eo immediate sicut ipsaeme rationes terminorum videntur sonare. Quod apparet prime sic, si Deus ageret immediate ad productionem effectuum cau sae secundae (vt cum ignis generat ignem) aut ageret eadem actione qua creatura, aut alia. Non eadem propter duo. Primo quia illam potest habere creatura sine speciali influxu De (supposita conseruatione suae naturae & suae virtutis actiuae quia actio quae non excedit virtutem speciei agentis sufficienter elicitur a sola virtute speciei, frustra ergo poneretur principium aliud immediatum eliciens talem actionem.
Secundo, quia impossibile est eandem actionem numero esse a duobus vel pluribus agentibus ita quod a quolibet sit immo diate & perfecte, nisi in illis sit eadem virtus numero. Sed in Deo & creatura non potest esse eadem virtus numero, erge impossibile est quo eadem actio numero sit ab vtroque immediate & perfecte. Actio autem creaturae, immediate est a creatura & perfecte, cum non excedat virtutem suae speciei, ergo eadem actio non est immediate a Deo. Minor de se patet. Sed maior probatur, contingit enim quod eadem actio numero sit a duobus & a quolibet perfecte, sed ab vno immediate, ab alio vero media te, quia eadem actionem quam facit causa propinqua immediate facit causa vniuersalis & remota perfecte inquantum dat virtutem causae proximae, & datam conseruat, & hoc est mediate so¬ lum. Alio modo contingit eandem actionem numero esse duorum immediate, sed a neutro perfecte, vt cum duo trahunt nauem vel duae candelae causant vnum lumen, quia a neutro est perfecte tractus nauis, & a neutra candela est per se & perfecte illuminatio aeris, in talibus enim duo agentia imperfecta supplen vicem vnius agentis perfecti. Si autem actio sit immediate & perfecte a quolibet, non apparet modus possibilis, nisi in vtroque eorum sit idem principium vel eadem virtus numero, propter hoc enim dicimus quod in diuinis pater & filius vna numero spiratione spirant spiritum sanctum & quilibet perfecte, quia in eis est vis spiratiua vna numero. vera est ergo propositio maior, scilicet quod eadem actio non potest esse a duobus vel pluribu. ita quod a quolibet sit perfecte & immediate, nisi in eis sit eadem virtus secundum numerum. Minor autem de se manifesta est, sequitur ergo conclusio, scilicet quod Deus ad effectum causae secundae non agit immediate eadem actione cum creatura.
Item nec alia, quia aut vna illarum actionum prius attingeret productum quam alia, aut non, sed vtraque simul. Non vna prius quam alia, puta actio Dei prius quam actio creaturae, quia si Deus sua actione prius rem totam produceret, tunc creatura per suam actionem sequentem nihil faceret. Et econuerso si actio creaturae praecederet actionem Dei. Nec potest dici quod Deus producat partem & creatura parte, quia hoc quaerimus vtrum illud idem quod producit creatura immediate producat, etiam immediate Deus. Prius enim fuit concessum quod in qualibet creatura materiali est aliqud quod est a Deo immediate, s. materia.
Item nec vtraque actio simul attingit productum, quia si hoc esset, altera superflueret, cum vna sufficiat ad totum producer dum. Et praeterea actiones videntur esse idem realiter cum suis terminis, vnde & ab illis sumunt denominationem. impossibil. est ergo ad acquirendum eandem formam numero esse diuersas actiones. Patet igitur quod ea quae producuntur per actionem creature non producuntur a deo immediate. Posset tamen deus ea immediate producere si vellet, sed tunc creatura nihil ibi ageret
Secundo patet idem sic, ordo agentium correspondet ordini finitum, sed vnius rei non possunt esse duo fines immediati & perfecti, ergo nec duo agentia, nisi forte supplerent vicem vniu agentis modo quo dictum est de trahentibus nauem, quia consimiliter possent duo immediati fines.
AD PRIMVM argumentum dicendum est per interen ptionem minoris. Non enim vnitas sui additione cum aliis numeris causat numeros, imo ipsa sola sui replicatione causat omnem numerum materialiter. Sex enim non sunt quinque & vnum sed? semel sex vel sex vnitates, numerus enim non habet alian materiam quam vnitatem. Est enim numerus ex vnitatibum multitudo collecta. Et eodem modo deus omnia immediati produceret si virtutem producendi aliis non communicasset.
Ad secundum dicendum quod non est simile de esse & deagere, quia esse causae secundae puta intelligentiae vel corporis coelestis est immediatus effectus causae primae quae est causa eiu immediata non in fieri solum, sed conseruando in esse. Et ideo causa secunda non esset nisi ei causa prima immediate coexisteret. Sed agere causae secundae non est immediatus effectus causae primae. Et ideo non oportet quod deus ad talem actionem immediate coagat, sed solum mediate conseruando naturam & virtutem causae secundae.
On this page