Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum potentia creandi possit creaturae communicari

QUAESTIO QVARTA. Vtrum potentia creandi possit communicari creaturae. Thom 1. 9. 45. art. 5. Scot. in. 4.d. 1. Side magistrum. 2. d. 18. cap. Solet etiam.

SECVNDO principaliter quaeritur, Vtrum potentia creandi possit communicari creaturae. Arguitur quod non primo sic, Cui non potest communicari quod sit primum agens simpliciter ei non potest communicari quod agat nullo supposito, sed creaturae non potest communicari quod sit primum agens simpliciter, quia iam non esset creatura sed creator, ergo &c. Minor patet. Probatio maioris, quia quanto agens est superius tanto pauciora supponit (sicut pauciora supponit natura quae solum supponit materiam quam ars quae supponit ens actu. Et hoc est, quia ars naturae innititur tanquam priori agenti. Sed agens supremum vt deus sicut nulli alij agenti innititur, ita nihil ex parte facti supponit. Ex quo videtur quod per hoc competit alicui agenti quod nihil praesupponat ex parte facti, quia est primum agens simpliciter non innixum alteri, & ideo cui non potest communicari vnum nec alterum, & haec fuit maior

Item super infinitam distantiam, non potest nisi virtus infinita, sed inter terminos creationis est distantia infinita, ergo &c. Maior supponitur: Sed minor probatur dupliciter. Primo quia illa distantia est infinita qua non potest dari maior: Sed non potest dari mi ior distantia quam sit inter ens & nihil, ergo illa est infinita. Secundo; quia inter quaecunque contradictoria est aequalis distantia cum contradictio sit vna oppositio, sed inter deum & non deum, & inter totum ens & purum nihil est infinita distantia, ergo inter quodcunque ens creabile & nihil sibi correspondens est distantia infinita.

Item inter ens & nihil nulla est proportio, ergo similiter inter virtutem quae producit ens ex ente, & virtutem quae produci aliquod ens ex nihilo, nulla est proportio, sed cuiuslibet finiti ad finitum est aliqua proportio, ergo necesse est alteram illarum duarum virtutum esse infinitam, illam videlicet quae produci aliquid ex nihilo per ereationem: Sed infinita virtus non potes communicari creaturae, ergo &c.

Item sic, Ad hoc quod agens creatum producat totam rem debet se toto agere. Sed nulla creatura potest se toto agere, cum non sit actus purus, & nihil agit nisi secundum quod ens actu, ergo &c

Item illud cuius actus non est substantia non potest creare (quia actio eius supponit subiectum) sed actio creaturae non est substantia, ergo &c.

Item si creatura posset creare, aut hoc posset vt principale agens, aut vt instrumentum. Non vt pricipale agens, qa illud est Deus nec etiam vt instrumentum propter duo. Primo, quia instrumentum non agit nisi vt motum, & per motum, & tale supponit subiectum.

Secundo, quia instrumentum disponit ad effectum principalis agentis, sed in creatione non potest praecedere aliqua dispositio cum creatio fiat nullo praesupposito, ergo &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia quanquam agens posset excedere effectum secundum se, tamen semper videntur aequari in actione & passione, quia nec aliud nec plus agit agens quam recipiat patiens. Sed creatio passio non arguit in creato, nec infinitam potentiam passiuam, vel aliquid infinitum productum, ergo nec creatio actio arguit in creante potentiam infinitam actiuam, sed propter aliud non negatur quin creatio possit communicari creaturae, nisi quia creatio videtur infinitam potentiam requirere in creante, ergo &c.

RESPONSIO. Creatio dicitur productio alicuius nu lo supposito. Quod potest dupliciter intelligi. Vno modo quod nihil supponatur ex parte agentis, sed creans innitatur solum sua virtuti, & hoc modo secundum omnes creare non potest communicari creaturae & rationabiliter. Cui enim potest communica ri quod non innitatur priori agenti, illi potest communicari quod non sit ab alio tanquam a causa agente, semper enim effectus innititur suae causae, praecipue si sit causa eius conseruatiua. Tunc enim innititur ei in esse, & per consequens in omnibus perfectionibus quae praesupponunt esse. Sed nulli creaturae potest communicari quod non sit ab alio agente, quia nomen creaturae importa oppositum, scilicet quod sit ab alio, ei go nulli creaturae potes communicari quod creet nullo supposito ex parte agentis.

Alio modo potest intelligi quod nihil supponatur ex parte facti, licet creans innitatur priori agenti. Et istud potest esse dupli citer. Vno modo quod communicetur creatio secundum totum ambitum & istud non potest esse, quia cui potest communicari creatio secundum suum totum ambitum, illud potest creare omne creabile. Sed nulla creatura potest creare omne creabile (saltem seipsam quae est de numero creabilium) ergo &c. Alio modo quod communicetur creatio seu potentia creandi quantum ad aliquem specialem effectum.

Et sic adhuc dicunt quidam quod nec isto modo potest communicari creaturae quod creet. Quod probant inductiue in diuersis creaturis. Primo de creatura spirituali (sicut est angelus.) Et hoc sic, nullus actus accidentalis necessario reqritur in creante sub. stantiam tanquam prior necessario ipso termino creationis, sed intellectio angen est quidam actus sibi accidentalis qui necessario requiritur in angelo tanquam prior quocunque producto per angeli ad extra, ergo angelus nullus potest creare aliquam substantiam. Maior probatur, quia ille actus qui est necessario prius termine creationis, aut requiritur tanquam actus productiuus termini, aut tanquam formale principium productiuum eius. Exemplum primi est dicalefactione respectu caloris causati in ligno. Exemplum secundi est de calore in igne respectu calefactionis ligni. Primo modo non requiritur aliquis actus accidentalis in creante, quia actus productiuus termini, & terminus productus sunt in eodem, ergo ad producendum aliquiod extra non requiritur in producente aliquis actus manens qui sit actus productionis. Nec secundo modo, quia actu: accidentalis non potest esse formale principium creandi substantiam, quia omnis forma actiua requirens potentiam receptiuam in essendo necessario requirit potentiam passiuam in agendo, alioquin term nus actionis esset absolutior principio suo, quod est inconueniens, quia absolutio a materia dicit perfectionem, terminus autem productus non potest esse perfectior principio suo productiuo. Cum ego omnis actus accidentalis in agente supponat potentiam receptiuam in essendo, sequitur quod requirat potentiam receptiuam in agendo, & ita non poterit esse principium creandi cum creatio nihil supponat, & sic probata est maior. Postea pbabitur minor.

Sed prius excludantur quaedam instantiae quae dantur contra probationem maioris. Vna instantia est, quia accidens in virtute substar tiae potest esse principium producendi substantiam tanquam instrumentum substantiae, quamuis hoc non posset virtute sua. Exemplum de calore quia est instrumentum generandi carnem, vt patet 2. de anima, ergo similiter potest esse in proposito respectu substantiae creandae

Sed istud non valet, quia omne instrumentum vel attingi effectum principalem vel disponit ad ipsum. Ncutrum potest dari in creatione. Non primum quod accidens possit attingere principalem effectum, scilicet substantiam, quia si principale agens esset agens vniuocum, non requireret necessario aliquod agens medium inter formam suam & effectum. Agens autem aequiuocum est perfectius vniuoco, ergo non necessario requireret medium, & per consequens non habet instrumentum per quod agat tantum. Nec secundum quod possit esse dispositio praeuia, quia nihil supponitur creationi quo disponatur.

Et confirmatur istud, quia vbi accidentia sunt instrumenta substantiae generantis non attingunt terminum principalem, sed tantummodo quandam dispositionem sicut apparet de qualitatibus alterationis etiam elementorum quae non attingunt formam substantialem. Alioquin qualitas esset principium immediate actiuum in materiam receptiuam formae substantialis quod est inconueniens quia quod non potest recipi nisi in substantia composita in essende nec potest agere nisi in substantiam compositam, & ita non in materiam, Per hoc patet quomodo sit illud intelligendum quod dicitur secum do de anima de calore. Calor enim pro tanto est instrumentum animae generando carnem animatam pro quanto in alteratione praeuia ad generationem est principium alterandi, non quia in instanti generationis attingat formam carnis tanquam termini, sicut nec attingit materiam substantialem carnis tanquam passum.

Alia instantia est contra eandem materiam per dictum Arist. 7. Metaphy. qui dicit quod domus extra sit a domo in aima, & tamen domus habet verius esse in re extra quam in aia, quia in re extra habet esse reale, sed in anima non habet nisi esse cognitum quod est esse diminutum, ergo imperfectius puta esse in cognitione potest esse principium productiuum perfecti, scilicet esse in re extra

Ad hoc dicendum est quod minor est falsa, quia esse domus in aima est verius esse & perfectius quam esse eius in re extra. Esse enim domus in anima est ipsa cognitio animae a qua domus denominatur cognita, & haec cognitio est quaedam naturalis perfectianimae, forma autem domus extra non est nisi ordo & compositio partium quae est aliquid accidentale & imperfectius ipsa cognitione, & ita perfectius non est ab imperfectiore sed ecoue so, veruntamen, quamuis cognitio domus sit perfectior quam forma domus, tamen esse cognitum domus non est verius esse domus quam esse eius in re extra, quia non est eius esse formale sed cognoscentis, semper tamen est simpliciter perfectius, vbi autem substantia esset cognita, ibi cognitio quae esset accidens semper esset omni modo imperfectior ipsa re cognita. Et ideo nulla cognitio quae esset accidens potest esse principium producend substantiam, nec per consequens creandi. Et sic probata est maior rationis principalis, & instantiae contra eam euacuatae.

Minor probatur quantum ad duas eius partes. Et primo quantum ad hanc quod intellectio angeli sit accidens, quia non repugnat intellectui angeli distincte intelligere quodcunque intelligibile, etiam si intelligibilia possent esse infinita alterius rationis, & ita disparata quod nullum eorum esset principium co gnoscendi alterum. Nam istis positis ex parte intelligibilis, non inuenitur ex parte intellectus repugnantia quin possit intelligere distincte & perfecte quodlibet illorum & omnia illa, sed constat quod repugnantia est dicere quom posset hoc facere per vnicam intellectionem, ergo non repugnat angelo habere aliam & aliam intellectionem, hoc autem non posset esse si intellectio esset idem realiter cum substantia angeli, ergo est accidens.

Assumptum probatur tripliciter. Primo ex finitate intellectionis. Secundo ex finitate intellectus angelici. Tertio ex finitate essentiae angeli. Ex primo sic, si vnicum esset intelligere respectu infinitorum obiectorum disparatorum includeret in se eminenter perfectiones infinitarum intellectionum quae natae essent haberi respectu illorum, sed non posset continere eminenter, nisi esset in se infinitum intensiue, quia vbi illae intellectiones essent secundum proprias rationes, ibi essent infinitae perfectiones alterius rationis propter obiecta quae posita sunt infinita esse, & disparata, ergo vbi sunt eminentiori modo oportet quod inueniatur aliqua infinitas non extensiua, quia illam tollit vnitas actus, ergo intensiua quod est impossibile.

Ex secundo sic arguitur, quorum potest esse vnum intelligere illa possunt simul intelligi, sed intellectus finitus non potest simul intelligere infinita obiecta disparata, quia maioris virtutis est simul intelligere plura disparata, quam pauca, ergo infinitae virtutis est simul intelligere, & distincte infinita disparata.

Ex tertio sic, vna intellectio requirit vnum obiectum primum & vnam formalem rationem obiectiuam, sed hoc non potest dari in proposito, ergo &c. Probatio minoris, illud vnum obiectum non posset poni nisi essentia angeli, quia omnia ponuntur ab inuicem dispatata, sed hoc non potest esse propter duo. Primo quia aliquod intelligibile ab angelo est infinitum. Nullum autem finitum potest esse ratio intelligendi perfecte obiectum infinitum. Secundo, quia nihil potest esse ratio cognoscendi plura alterius rationis nisi eminenter contineat omnia illa secundum cogno scibilitatem, & per consequens secundum entitatem, ergo nihil potest esse principium cognoscendi infinita disparata si essent, nisi eminenter contineat infinita. Et sic erit infinitum quod non ponitur de essentia angeli. Et ita probata est prima pars minoris.

Secunda pars pricipalis quamuis sit concessa ab Aui. 9. metaph. ca. 2. tamen adhuc probatur, quia natura intellectualis nihil producit nisi intelligendo & volendo, sed angelus est huiusmodi, ergo &c. Et sic probatum est quod substantia pure spiritualis puta angelus nihil potest creare.

Secundo probatur principaliter quod nulla forma materialis potest creari ad aliqua creatura sic. Forma quae creatur priuest naturaliter a causa efficiente quam informet materiam, sed forma materialis non potest esse ab aliqua creatura prius natura liter quam informet materiam ergo &c. Probatio maioris, quia si forma non est prius naturaliter quam informet materiam, ergo non accipit esse a sua causa nisi illa actione qua subiectum in formaretur ab ea, sed illa informatio est mutatio proprie dicta & non creatio, quare &c. Probatio mi. nulla creatura potest dare formae materiali esse per se, quia si posset dare esse tale posset ipsum conseruare, ita vt per se realiter subsisteret, quod non est possibile, quare &c.

His tamen non obstantibus dicendum est quod quamuis nulli creaturae sit communicatum quod creet, tamen non apparet ali qua ratio conuincens necessario quoddeus non posset facere aliquam creatura quae possit aliquid producere nullo supposito in quod agat. Et quia tota repugnantia quae videtur esse in creatura ne creet fundatur in duobus, vnum est quod creatio videtur requirere infinitam potentiam in creante propter infinitam distantiam entis a non ente. Aliud est quod omnis actio creatura videtur esse per motum, vel mutationem quae necessario supponunt subiectum. Ideo haec duo infringentur per ordinem.

Primo ergo ostendetur quod non est necessarium illud quod creat habere virtutem infinitam propter infinitam distantiam non entis ab ente. Quod patet primo per hoc quod ens & nihil non sunt termini creationis, vt patet ex prima quaestione. Quod enim creatio dicatur esse de nihilo solum intelligitur negatiue, quia non est de aliquo, nec in ratione subiecti, nec in ratione termini. Ex quo potest formari talis ratio, quandocumque actio non habet subiectum, nec terminum a quo, sed solum effectum productum, nisi effectuproductus secundum se arguat infinitatem virtutis productiuae nor poterit ex aliquo quod sit in actione argui infinitum virtutis productiuae, quia non est ibi aliud, nec subiectum, nec termini, nec distantia terminorum, sed creatio est huiusmodi, vt declaratum est ir Irma quaestione, ergo &c. Effectus autem creationis secundum se non arguit infinitâ virtutem agentis cum ipse sit finitus, ergo &c

Secundo, quia dato quod ens & nihil essent termini creationis, tamen nullam habent inter se distantiam. Sicut enim difforentia & diuersitas non est nisi entium inter se. (Ens enim non est diuersum nec differens a non ente, quia idem & diuersum sunt differentiae entis (sic & distantia non est nisi entium, & non entis, a non ente. Quod patet in speciali distantia quae est secundum locum. Coelum enim non distat a nihilo vltra coelum distantia locali. Et per eandem rationem illa non distant distantia formali, quorum vnum est ens & aliud nihil.

Tertio, quia dato etiam quod distarent, illa distantia non el set infinita. Quod patet dupliciter. Primo, quia illa distantia non est infinita qua est dare maiorem, sed est dare maiorem distanti. quam sit illa quae est entis a non ente, quod ponitur terminus creationis, eo quod non ens quod implicat contradictionem multo plus distat ab ente quam illud non ens, quia ex ipso nihil plus potest fieri, quare &c. Item positio vel amotio subiecti non auget vel minuit distantiam terminorum. Tantum enim distant ab inuicem albedo & nigredo si sint separatae, sicut si essent in subiectis, sed ens & nihil circa subiectum suppositum, non distant in infinitum, quia forma & priuatio circa subiectum se habent vt ens & nihil quorum distantiam absoluit agens naturale actione naturali, ergo excluso omni subiecto ens & nihil non distant in infinitum.

Secundum patet, videlicet quod non est de ratione actionis creaturae quod sit motus vel mutatio quae supponunt subiectum, quia non minus est possibile deo separare accidens a subiecto dum producitur ab agente naturali quam postquam productum est, sed secundum est possibile, sicut fit in sacramento altaris, ergo & primum, scilicet quod accidens producatur non ex subiecto, nec in subiecto ab agente naturali cooperante tamen deo non ad productionem, sed ad talem existentiam rei productae, & per consequens producetur absque mutatione quae subiectum requirit.

AD PRIMVM argumentum in oppositum dicendum quod nulli creaturae potest communicari quod agat nullo praesupposito ex parte agentis, hoc enim est proprium primi agentis. Sed agere nullo praesupposito ex parte facti potest communicari alij a primo agente. Et ad probationem dicendum est quod secundum ordinem institutum agens creatum agens per artem supponit aliquid productum per agens naturale, non quia agit per artem (cum deus qui nihil supponit, agat per artem) sed quia forma rei artificiandae ad quam solam producendam se extendit virtus talis agentis est ordo vel compositio quae nulla virtute potest esse nisi in ordinatis & compositis. Et similiter agens naturale supponit materiam a dec productam, quia agit per solam formam (quae est altera pars compositi) & quae non potest producere nisi formam quae de natura sua est altera pars compositi, ne effectus productus sit perfectior suo principio productiuo. Sed ex hoc non sequitur quin deus possit producere aliquam creaturam puta intelligentiam quae se tota ageret producendo aliquid aliud secundum se totum.

Ad secundum dicendum per interemptione minoris, quia creatio non habet proprie terminos, vt supra probatu fuit ve si aliquo modo toleretur quod ens & nihil sint termini creationis, inter tales terminos cum non sint ambo positiui nulla est distantia, vt similiter fuit ostensum, vel si est aliqua distantia illa non est infinita. Et quamuis hoc fuerit sufficienter probatum, tamen ad maiorem euidentiam notandum est quod quando extrema distantiae sunt mediata, tunc tanta est distantia quanta est quantitas mediinterpositi, siue sit quantitas extensiua, siue intensiua, vt patet in distantia terminorum quantitatiuorum, & in distantia qualitatum contrariarum habentium medium. Sed quando distantia est inter extrema immediata, tunc tanta est praecise distantia extremorum quantum vnum extremum est majus altero. Quod patet, quivbi non est medium inter extrema nihil aliud est ibi distantia nisi excessus vnius extremi super alterum. Aliter enim non potest ibi sumi. Cum igitur ens finitum creatum non excedat in infinitum nihil sibi correspondens, quia non excedit nisi tantum quantum ipsum est, patet quod non est ibi distantia infinita. Ex quo patet c illud quod assumitur ad probationem istius minoris, non est veru scilicet quod inter quodcunque ens & nihil sibi correspondens sit tanta distantia quod non possit dari major quia sicut est maior excessus dei ad non deum, vel totius entis, ad totum non ens, quam sit istius entis puta lapidis ad non ens sibi correspondens, sic maior est distantia dei a non deo, vel totius entis a toto non ente, quam sit huius entis puta lapidis a non ente sibi correspondente

Per idem apparet ad secundam confirmationem eiusdem minoris, scilicet quod non est eadem distantia inter omnia contradictoria, quia maior est distantia inter deum & non deum, & inter totum ens & nihil, quam sit inter aliquod ens creatum & nihil sibi correspondens.

Ad tertium dicendum est quod inter ens & nihil nulla est proportio, quia alterum est positiuum & alterum pure negatiuum, & positiui ad non positiuum nulla est proportio. Similiter nulla est proportio distantiae quae est inter duo entia creata ad distantiam sit qua sit inter ens creatum & nihil, non propter infinitatem alicuius earum, sed quia vna est positiua & inter extrema positiua altera vero habet vnum extremum negatiuum. Ex ista autem improportione non sequitur quod virtus quae potest super vnam distantiam sit improportionabilis virtuti quae potest super aliam, vt patet per exemplum simile. Nulla est enim proportio distantiae inter lumen & tenebras ad distantiam caloris a frigiditate, cum tamer quaelibet sit finita, & eadem virtus solis potest super vtramque, quia aerem de tenebra deducit ad lumen, & de frigiditate ad calorem.

Ad quartum dicendum quod non oportet quod illud quod producit totam rem agat se toto, sed sufficit quod illud per quod agit contineat virtualiter omne illud quod producitur. Concedendo etiam maiorem. Potest dici ad minorem quod deus potest facere creaturam quae se tota agat, puta intelligentiam aliquam quae non haberet materiam partem sui, sed secundum se totam esset actus & ageret, nec propter hoc esset actus primus, quamuis non esset actus permixtus potentiae quae est materia.

Ad quintum dicendum quod actio quae est sine motu, est idem cum termino producto, nisi quod includit respectum ad producens. Et ideo non est necesse quod requirat subiectum prae ter productum, nisi natura producti hoc habeat. Propter quod cum agere sine motu possit communicari creaturae, non oportet quod omnis actio eius supponat subiectum quantum est ex natura actionis ex qua sola procedit argumentum.

Ad sextum dicendum est quod si agens instrumentale vocetur omne illud quod supponit aliquod aliud agens, sic omnis creatu ra in actu suo quantumcunque naturali est agens instrumentale quia supponit primam causam cui innititur in esse, & per consequens in agere. Et tale instrumentum non oportet quod agat vi motum vel per motum, quia neque angelus mouetur quoquam motu ad hoc vt agat, neque coelum necesse esset moueri, vt quidam dicunt ad hoc vt ageret. Rursus agens naturale non oportet quod disponat ad effectum vlterioris agentis. Alioquin omnem actionem naturalem sequeretur effectus qui esset a primo agent quod non est verum. Si vero agens instrumentale vocaretur solum illud quod de se non exiret in actum, nisi speciali* motione facta circa ipsum (sicut est in securi) sic verum est quod assumitur, & tale agens non posset creare huiusmodi actione. Non oportet autem q omnis creatura sit instrumentum det hoc modo quia nec est etiam in actionibus naturalibus, vt dictum est.

Ad rationes per quas probatur idem per inductionem in cueaturis diuersis. Respondendum est. Et primo ad illam per quam probatum est quod angelus non possit creare. Dicendum est quod nec major probatur sufficienter, nec minor. maior non, quia aliquis actus praeexigitur termino actionis, qui nec el productio termini, nec principium formale productiuum, se est directiuus vel inclinatiuus siue explicatiuus principij productiui respectu productionis & termini producti. Et istud es in omni agente per cognitionem seu per artem, quia intelligere & velle quae necessario praeexiguntur termino producto nor sunt productiones, nec principia formalia productiua, sed vnum eorum (scilicet intelligere) est directiuum, & aliud scilicet velle est inclinatiuum seu applicatiuum principij actiui ad agendum, vt patet in actione quae fit per artem humanam, quia intelligere & velle solum applicant membra corporis in quibus est virtus seu potentia faciendi opera artis, & idem est in operibus naturalibus quae praeexigunt cognitionem tam in homine quam in brutis. Homo enim generat hominem, & equus equum praecognoscendo & appetendo, sed cogitare & appetere non sunt generare, nec principia formalia quibus fit generatio, sed solum applicantia actiua passiuis. Et idem esset de igne, si generaret ignem praecognoscens & volens.

Ex quibus patet quod non omnis actus qui necessario praeexigitur termino actionis est productio vel formale productiuum termini. Sed est quandoque actus directiuns vel inclinatiuus principij actiui respectu actionis, & tali actui solum per se conuenit quod sit directiuus & inclinatiuus, quod autem si substantialis vel accidentalis hoc accidit & variari potest. Et sic patet quod maior propositio non est probata.

Item nec minor sufficienter probatur. Habet enim duas partes. Vna est quod angelus nihil producit nisi intelligendo & volendo, & haec conceditur. Alia est quod intelligere & velle angel necessario sunt accidentia, & hoc non bene probatur, imo ad eius probationem assumitur vnum manifeste falsum, videlicet quod non repugnat intellectui angelico distincte intelligere quaecunque intelligit, etiam si intelligibilia essent infinita alterius rationis, & ita separata quod nullum eorum esset principium cognoscendi alterum. Hoc enim est impossibile, quia aut esse per vnicam intellectionem, aut per plures. Non per vnam, quiilla esset infinita, vt ipsimet dicunt. Neque per plures, quia illa necessario essent infinitae numero, cum nullum eorum esset ratio intelligendi alterum, & sic essent tot intellectiones quot es sent intelligibilia. Hoc autem non posset esse. Primo, quia inte ligendo vnum post alterum distincta intellectione nunquam poterit deueniri ad infinitum actu. Secundo, quia si esset deuentum aliqua illarum intellectionum esset infinita, quia cum intellectiones sint alterius & alterius rationis, & per consequens alterius perfectionis, si esset in eis processus in infinitum esse deuentum ad aliquam intellectionem infinitam, quia semper procedendo augeretur perfectio, & sic impossibile est quod angelus possit intelligere simul vel successiue per vnam intellectionem vel plures, intelligibilia infinita alterius rationis quin sem per sequatur intellectionem aliquam esse infinitam, quod est impossibile, vnde sicut infinitas specifica repugnat enti, vt probatum fuit primo libro, sic re pugnat cognoscibilitati.

Si autem isti dicerent quod non repugnat intellectui angelico intelligere omnia intelligibilia diuersarum rationum quae sunt & esse possunt cum talia sunt finita, concedendum est eis, sed non esset concedendum quin hoc posset fieri per vnam intellectionem. Nam intellectus beatus humanus vel angelicus videns Deum videt in ipso omnes res creatas & crea biles quantum ad suas quidditates specificas, vt probabitur li. bro 4. Et tamen cognitio beata intellectus angelici vel human est finita, vnde ex sola finitate non potest sufficienter argu quod angelus non possit intelligere omnia intelligibilia naturalia vnica intellectione quae sit substantia.

Ad aliam rationem per quam probatur quod nulla forma materialis potest creari ab aliqua creatura. Respondendum est per interemptionem minoris. Omnis enim forma a quocunque producta prius ordine naturae, est aliquid in se quam vnita materiae, quamuis simul sint secundum tempus, quia vnivel compositio supponit omnia vnibilia seu componibilia, sed non econuerso, nec propter hoc potest forma materialis pe se existere sine materia vel subiecto, quia multa quorum vnum est prius altero ordine naturae sunt inseparabilia duratione, vt subiectum & sua passio, & omnia accidentia quae dicuntur inseparabilia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4