Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia secundae distinctionis in generali & speciali.

DE ANGELICA itaque natura. Superius determinauit magister de creatione rerum in generali, hic vero determinat de eisdem in speciali. Et secundum hoc ista lectio diuiditur in tres partes. Primo enim determinat de creatura pure spirituali. Secundo de creatura pure corporali. Tertio de creatura media ex vtraque composita. Secunda incipit in principio dist. 12. ibi, hoc de angelicae naturae. Tertia in principio 16. dist. ibi: His excursis, quod supra de hominis creatione. Prima in duas. Primo determinat in generali creationis angelicae locum & tempus. Secundo prosequitur de conditionibus angelorum. Secunda in principio. 3. dist. ibi: Ecce ostensum est. Prima pars est principlis lectionis. Et diuiditur in partes quatuor. Primo enim determinat tempus creationis. Secundo determinat seu ostendit vbi creati fuerunt angeli. Tertio recitat determinata. Quarto mo¬ uet incidentem quaestionem & soluit. Secunda incipit ibi: Iam ostensum est. Tertia ibi. Simul igitur visibilium. Quarta ibi: Hic quaeri solet de caelo empyreo. Prima diuiditur in quatuor Primo praemittit generale proemium ad determinanda. Secundo prosequitur de tempore creationis opponens ad vtramque partem quaestionis intentae. Tertio determinat veritatem, & determinationem confirmat. Quarto remouei quandam obiectionem quae posset esse dictis contraria. Secunda ibi: Quaedam auctoritates. Tertia, videtur itaque Quarta ibi: Hieronymus super epistolam. Haec est diuisio istius lectionis in generali

IN SPECIALI sic procedit magister. Et primo proponit quod de natura angelica intendit determinare, scilicet quando & vbi angeli sunt creati. Item intendit determinare de creatione angelorum, siue quantum ad conuersionem, siue quantum ad ordinem officiorum, &t donorum, & nominum differentiam, & distinctionem. Deinde probat quod ante omnem creaturam creati sunt angeli, quia prima omnium creatura est sapientia, id est natura angelica. Contrarium tamen probat per auctoritatem, Genes. 6. caelum & terra dicuntur primo creata esse. Postea soluit dicens quod creatura rationalis simul creata est & spiritualis, scilicet angelica. Quod probat Eccl. 13. vbi dicitur, qui viuit in aeternum creauit omnia simul. Et hanc solutionem confirmat per August. super Gen. vbi etiam ostendit quod tempus simul cum creaturis creatum est Deinde adducit auctoritatem Hierony. quae videtur contraria Et dicit quod Hierony. non dicit illud quasi hoc sentiens, sed opinionem recitans. Postea dicit quod in caelo creati sunt angeli, quia de caelo corruisse leguntur, & illud caelum non est firmamentum quod videmus, sed caelum empyreum vel igneum a splendore sic nominatum. Et hoc probat per auctoritatem Aug. Deinde concludit quod simul creata sunt corporalia & spiritualia. Et dicit quod vtraque creatura creata fuit in formis quia corporalis creatura prius habuit formam confusionis, siue confusam antequam esset formata & distincta per speciem, spiritualis vero dicitur informis respectu gratiae per quam formatur. Vitimo quaerit, vtrum angelus sit creatus in caelo in quo daemon voluit conscendere quando peccauit. Et respondet quod illud caelum accipitur pro diuina celsitudine. Et in hoc terminatur sententia in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum