Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum coelum empyreum sit locus corporeus

QUAESTIO PRIMA. Vtrum. caelum empyreum sit locus corporeus. Thom. 14. 66. artic. 3.

CIRCA distinctionem istam quaeritur de duobus, scilicet de caelo empyreo & de aeuo. De caelo empyreo quaeruntur duo. Primum est, vtrum fit loIcus corporeus. Secundum est, vtrum habeat influentiam in alia corpora. Quantum ad primum arguitur quod caelum empyreum non sit corpus, quia contemplationi non debetur locus corporeus. Nam contemplatio existens in corpore aliqualiter abstrahit, vnde August. 10. de Trinit. quando aliquid diuinum mente percipimus non in hoc mundo sumus. Sed caelum empyreum dicitur deputatum contemplationi beatorum, ergo non est locus corporeus.

IN CONTRARIVM sunt Strabus & Beda. Dicii enim Strabus super illo verbo Genes. 1. In principio creaui Deus caelum & terram. caelum enim dicitur visibile firmamen. tum, sed empyreum, id est igneum.

RESPONSIO. Videnda sunt tria, an caelum empyreum sit, ad quid factum sit, & quale sit. Quod caelum empyreum sit, aut quod sit corpus non potest per rationes necessarias demonstrari, quia quicquid cognoscimus de corporibus coelestibus, cognoscimus aut per visum, aut per motum aut ex aliquo effectu in his inferioribus apparente, sed illud caelum visu non comprehenditur nec subiacet motui, vt infra dicetur, nec aliquis effectude illo caelo innotescit nobis, & ideo non potest efficaciter probari per rationem quod sit tale caelum. Tenemus autem hoc aucto. ritate sanctorum maxime Strabi & Bedae, nihilominus potest hoc aliqualiter persuaderi, licet non multum efficaciter: Sic, inter corpora coelestia inuenitur aliquid quod est partim diaphanum partim lucidum (vt caelum stellatum) aliquod quod est omnino diaphnum, vt 9. sphera seu coelum cristallinum, ergo debet aliquod inueniri quod sit omnino lucidum, & dicimus hoc empyreum.

QUANTVM ad secundum, scilicet ad quid factum sit Quidam dicunt quod factum sit principaliter propter ordinem vniuersi. Quod declarant sic, inferiora in entibus secundum sui supremum attingunt superiora secundum sui infimum, vt vult Dionysi. nunc est ita quod intelligentia est motor immobilis oportet ergo quod sit aliquod corpus attingens ipsam quantum ad immobilitatem quod est eius infimum, intellectualitas enim est eius supremum, oportet ergo aliquod corpus coeleste esse immobile. Et hoc est caelum empyreum. Et ita congruebat ordini vniuersi propter eius connexionem esse aliquod tale corpus. Factum est etiam (vt dicunt) vt sit locus corporum gloriosorum. Decet enim corpora gloriosa esse in aliqua parte vniuersi (& maxime in suprema) quam dicimus caelum empyreum. Et eadem ratione factum est propter angelos quibus congruit esse in aliqua parte vniuersi cum sint & ipsi partes vniuersi.

Istud autem non videtur sufficienter dictum ordo enim in quo inferiora attingunt superiora debet attendi secundum ea quae sunt rei intrinseca & essentialia, esse autem immobile non est intrinsecum nec essentiale caelo empyreo, imo non est immobile (licet sit immotum.) Posset enim moueri & alij orbes quiescere non mutata huius vel eorum natura, ideo &c. Quod etiam subditur quod factum est tam propter homines quam propter angelos, non video quo ad angelos, quia vt aliqui probabiliter dicunt angelis non conuenit esse in loco nisi per operationem quam habent circa locum, & adhuc secundum illam dicuntur ibi esse metaphorice, nec angeli sunt partes vniuers corporei, vt propter hoc oporteat eis aptare locum corporeum

Propter quod videtur esse melius dicendum quod propter hoc quod caelum empyreum tenet gradum in corporibus qui forte non est supremus cum non sit corpus viuens, neque attenditur secundum suam immobilitatem, sed secundum sua essentialia, nihilominus factum est propter corpora sanctorum vt sit eis locus congruitatis non necessitatis. Ex qua congruitate redditur causa tertij propositi (scilicet quale debeat esse.) Conditiones eiim rei ordinatae in finem debent congruere fini. Caelum autem illud ordinatur ad futurum statum beatorum. Et quia illi sunt in ple na fruitione totaliter quietante appetitum humanum, ideo debet esse non motum vel quietum, quia vero sunt in participatione aeternitatis, debet locus ille esse incorruptibilis, quia etii sunt in continua visione lucis aeternae, debuit esse aeternum lucidum, vnde empyreum dicitur (id est igneum) non a calore sed a splendore, lucidum autem dicitur non quia sit radiosum, quia claritas eius nequaqua latet nos, cum spherae intermediae fini transparentes. Sed pro tanto dicitur lucidum, quia in compositione sua lucem habet, sed non ex tanta densitate partium vt terminet visum sicut faciunt corpora solis & lunae, & astrorum.

AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum quod ibi est locus verae contemplationis non propter angelos sed propter homines, nec propter spiritum contemplantem nisi quatenus est actus corporis cui congruit talis locus pro statu suae glorificationis, & propter adaptationem iam dictam vt corporalia spiritualibus respondeant.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1