Text List

Praefatio

Praefatio

DIVINARVM VERITATVM EXIMII AC PROFVNdi perscrutatoris, & difficultatum tam Philosophicarum, quam Theologicarum, solidi resolutoris, Magistri nostri, M. Durandi de Sancto Porciano, ordinis PRaedicatorum, & Meldensis Episcopi, in quatuor librorum Magistri sententiarum elucidationum editionis nouissimae incipit Praefatio. ST DEVS in coelo reuelans mysteria. Danie. 2. Luc. cap. 12. dicitur, quod nihil opertum est, quod non reueletur. neque absconditum, quod non sciatur. Cuius ratio est, quia Deus, cuius perfecta sunt opera, qui homini inseruit naturale sciendi desiderium, non relinquint ipsum ( quantum in ipso est) imperfectum: quin potius animam rationalem, quam creauit ad imaginem & similitudinem suam: & ob hoc sui capacem (vt dicitur in 14 dist. de Trinit.) deducit de imperfecto ad perfectum. per modum congruentissimum reuelando alia, & se ipsum: vt scilicet nihil sit opertum quod non reueletur.

Est siquidem triplex modus, quo Deus reuelat seipsum, & alia, secundum quod sapientia sua scripta est in triplici libro, scilicet creaturae, scripturae, & vitae. Prouerb. 22. Ecce descripsi eam tripliciter, id est, in triplici libro.

Primus & infimus modus est, quo Deus nobis reuelat seipsum, in libro creaturae, inquantum naturali lumine intellectus ab inferioribus & sensibisibus potest homo, licet debiliter, ad aliquam diuinorum notitiam peruenire: secundum illud Rom. I. Inuisibilia ipsius a creatura mundi, id est, ab homine, per ea quae facta sunt, intellectum conspiciuntur. Et haec est reuelatio, de qua ibidem praemittitur. Quod notum est Dei, manifestum est illis: Deus enim illis manifestauit. Vbi dicit glo. Ambr. Vt Deus qui natura innuisibilis est, etiam a visibilibus posset sciri, opus fecit, quod visibilitate sui opificem manifestauit.

Supremus vero & perfectissimus modus est, quod Deus reuelat nobis seipsum, & alia, in libro vitae, id est, in seipso per manifestam visionem. De quo dicitur Esa. 40. Reuelabitur gloria Domini, & videbit omnis caro pariter, quod os Domini locutum est. Et hic est finis, & expectatio creaturae humanae: secundum illud Ro. 8. Expectatio creaturae reuelationem filiorum Dei expectat. Tunc enim complebitur desiderium humanum, quando omnia erunt nuda & aperta oculis cordis, creator scilicet, & creatura. Sed quia hanc visioncem non patitur status mortalitatis praesentis, secunclum illud Io. 16. Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: ideo ex primo modo infimo, & imperfectissimo, non deducimur ad supremum & perfectissimum, nisi per medium modum, quo Deum nobis reuelat seipsum, in libro sacrae scripturae: in quo reuelauit nobis quaedam de seipso, quae naturalem cognitionem excedunt. In quo praeeminet primo modo. Sed quia non manifeste videntur, sed quasi audita creduntur, deficit a supremo: vt rationabiliter sic inter vtrumque quasi medius. De hoc dicit Apost. I. ad Cor. 2. Quod oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit Deus his, qui diligunt illum. Nobis autem Deus reuelauit per Spiritum suum. Et quia haec a solo Deo primo & originaliter sunt tradita, & nullo mod per rationem naturalem inuestigata, ideo dicuntur reuelata. Quia vero non manifeste videntur, sed quasi velantur, dicuntur mysteria, secundum illud I. ad Cor. 2. Loquimur sapientiam Dei in mysterio, quae abscondita est. Et Dan. 2. dicitur: quod Danieli mysterium per visionem nocte reuelatum est. De hoc ergo modo, quo Deus nobis reuelat in libro scripturae seipsum, & alia, ad salutem not promouentina. intelliguntur verba proposita, Est Deus in coelo reuelans mysteria.

In quibus verbis ad commendationem sacrae scripturae tanguntur quatuor, in quibus scientias caeteras antecellit. Excellit enim caeteras scientias in celsitudine dignitatis, in plenitudine bonitatis, in certitudine veritatis, & in voragino profunditatis. Primum habet sacra scriptura ex principio originali, ibi, Deus: secundum habet ex intento finali. In caelo: tertium ex ornamento formali, Reuelans: quartum ex contento materiali. Mysteria.

Dico primo, quod sacra scriptura excellit omnem alias scientias celsitudine dignitatis & autoritatis: quam habet a principio originali: quia est immediatem inspirata a Deo. Sicut enim est in corporalibus, sic suo modo in spiritualibus. In corporalibus autem illa quae immediatem fuerunt a Deo facta, quandam praerogatiuam habuerunt, sicut dicit Chrysostomus de vino, in quod Csristus conuertit aquam in nuptiis. Ergo inter scientias & scripturas, quae ad spiritualem perfectionem animae pertinent, sacra scriptura, quae immediate a Deo est inspirata, quandam praerogatiuam dignitatis obtinet: quia est emanatio quaedam claritatis Dei omnipotentis syncera. Sa. 7.

Haec praerogatiua dignitatis figurata suit Dan. 2. in statua Nabuchodonosor, cuius caput erat de auro optimo: pectus autem & brachia de argento: porro venter & femora ex aere: tibiae autem fetreae: pedum autem quaedam pars feri ea, quaedam autem fictilis. Haec statua figuram humanam habens, ex metallis diuersis composita: significat hominem omni genere scientiarum artiumque perfectum. Pars enim inferior hominis, est quasi ex ferro & luto, quo ad artes mechanicas. Media pars, quasi ex aere & argento, quo ad scientias morales & speculatiuas naturasiter acquisitas: sed suprema pars est ex auro purissimo, propter sacram scripturam, & veritates saluberrimas, in ea reuelatas. Et ideo sapientia ostensa est Boethio lib. I. de Consol. Philos. Prosa prima, in specie mulieris, quae pulsare coelum summo verticis cacumine vindebatur, quae cum altius caput extulisset, etiam ipsum coelum penetrabat. Quod innuit Aug. II. de Civi. Dei, ca. 1. in princ. Ciuitatem Dei dicimus, cuius ea scriptura testis est. quae non fortuitis motibus animorum, sed plane summae providentiae dispositione super omnes omnium gentium literas, omnia sibi genera ingeniorum humanorum, diuina excellens autoritate, subiecit. Et hoc habet ex eo, quod immediate a Deo inspirata est. De hoc Eccl. I Sapientiam Dei, praecedentem omnia, quia inuestigabit? In hoc tangitur materia I. lib. Sentent. in quo agitur de Deo quantum ad vnitatem essentiae & trinitatem personarum de propriis & appropriatis, vt patebit in proceslum. Haec sunt secreta diuina, quae optabat Iob nobis aperiri Iob II. Vtinam loqueretur tecum, & aperiret labia sua tibi, vt ostenderet tibi secreta sapientiae suae.

Secundo excellit scriptura sacra alias in plenitudine bonitatis, quam habet ex finali intento. Et istud secundum sequitur ex primo. Quae enim ex altiori principio deriuantur, ad altiorem finem ordinantur: aqua enim tantum in altum ascendit, quantum de alto descendit. Caeterae enim scientiae humanitus inuentae, sicut habent creatum et quasi terrenum principium, sic & ad finem creatum. & quasi terrenum perducunt. De terrasunt, & in terram pariter reuertentur. Ec. 3. sed sacrae scripturae sicut a summo coelo egressio eius, sic occursus eius vsque ad summum eius

Ex nomine sacrae scripturae comparantis sict aliis scientiis, potest dici illud Esa. 55. Sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris Sicut ergo terra est insensibilis quantitatis respectu coeli, sic bonitas & veritas ex aliis scientiis acquisita est, quasi nullius momenti respectu bonitatis, ad quam sacra scriptura dirigit & conducit. Non simus igitur, sicut filii Agar, ex quirentes sapientiam, quae de terra est, vt habetur Baruch 3. Sed, vt dicit Hieron, ad Paulinum, Discamus in terris, quorum scientia perseueret nobiscum in coelis. Hoc autem solum est in sacra scriptura, ex cuius nomine dicintur Eccl. 24. Gyrum coeli circuiui sola. Propter quod inquirentibus eam dicitur Matt. 5. Gaudete & exultate: ecce enim merces vestra copiosa est in coelis. Sic igitur habemus plenitudinem bonitatis in intento finali in nomine coeli, in quo tangitur materia 2. li. Sent. Agitur enim in 2. li. Sententiarum de creaturarum productione, & de creaturae intellectualis, tam angelicae, quam humanae deuiatione per culpam. Primum, scilicet creaturarum productio, conuenienter intelligitur nomine coeli: intelligendo pro parte totum. Coelum enim inter creaturas corporales, quae sunt nobis notiores, est pars nobilior: & ideo per coelum intelligitur vniuersitas creaturae secunddum illud Psal. Verbo domini coeli firmati sunt. Potest etiam nomine coeli spiritualis creatura intelligi, secundum Aug. super Gen. ad literam. De cuius creatione, & deuiatione agitur in 2. lib. Sent. Et de hoc potest intelligi illud, quod dicitur Esa. 50. Induam coelum tenebris. Et ob hoc Iob 15. Coeli non sunt mundi in conspectu eius.

Tertio sacra scriptura excellit omnes alias in certitudine veritatis, quam habet ex formali ornamento, quod notatur ibi, reuelans. Quaecunque in sacra scriptura traduntur, aut solum, aut principaliter diuina ruelatione tenentur: talia autem certissima sunt. Ratio huius est, quia supremum inferioris deficit ab infimo superioris. In omni enim genere visa sunt certiora auditis sed audita a Deo quamuis sint infima in gradu certitudinis in illo genere cognitionis, tamen certiora sunt & veriora his, quae sciuntur & videntur a nobis, in lumine creaturae rationalis. Vnde clarae & certae autoritati diuinae cedit ratio, vt dicit Hiero. ad Marcellam, Si contra scripturarum autoritatem reditur ratio, quantumcumque acuta sit. vera esse non potest. ldeo petebat Sapiens. Eccl. 1. Radix sapientiae: cui reuelata est? certe Prophetis & Apostolis, qui poterant dicere cum Apost. 2. ad Cor. 3. Nos reuelata facie gloriam dei speculantes in eandem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini spiritu. De hoc, simul & de praecedenti membro Hugo dicit li. 3. de anima, In sacra doctrina quicquid docetur, veritas: quicquid praecipitur, bonitas: quicquid promittitur elicitas est. Nam Deus veritas est sine fallacia, bonitas sine malitia, felicitas sine miseria. Et ideo prae caeteris scientiis, in quibus est plurimuum falsitatis & modicum vtilitatis, transeundum est ad istam, vt dicamus cum Apost. 2. ad cor. 12 Veniam ad visiones & reuelationum Domini. In hoc etiam tangitur materia tertii libri Sententiarum. Quamuis enim tota Trinitas principaliter reuelauerit ea, quae in sacra scriptura continentur: tamen Dei filius incarnatus Iesus Christus ore proprio maiora & excellentiora diuinitatis sacramenta reuelauit & docuit. Ipsum enim misit pater, tanquam lumen ad reuelationem gentium: vt dicitur Luc. 2. Vnde Apo. Gala. I. Notum vobis facio Euangelium, quod Euangelizatum est a me: quod non est secundum hominem: neque enim ab homine accepi illud nec didici: sed per reuelationem Iesu Christi. De Iesu Christo autem, hoc est de Dei filio incarnato: & de Dei gratia, & de scientia, ac caeteris virtutibus ipsum perficientibus, agitur in tertio libro.

Quarto sacra scriptura excellit omnes alias in voragine profunditatis, quam habet ex contento materiali. Quod innuitur, cum dicitur, mysteria. Mysterium enim est sacrum secretum: & quod occultam habet intelligentiam, vt dicit Hugo. Talia autem sunt de quibus agitur in sacra scriptura. Excedunt enim limites naturalis rationis. Nam sicut dicitur libro de spiritu & anima, Scibilium tria sunt genera: quaedam infra rationem, quaedam iuxta, quaedam supra Infra rationem sunt, quae sensu percipimus: iuxta rationem, quae per viam rationis: supra rationem autem quae nec sensus docet, nec ratio persuadet, sed aut diuina reuelatione comprehenduntur, aut scripturarum autoritate creduntur. Et haec sunt profundissima mysteria, de quibus agitur in scriptura sacra. Vnde Augustinus super Gene. ad literam. 30. cap. sic loquitur: Sacra scriptura, vt altitudine superbos irrideat, profunditate attentos terreat, veritate magnos pascat, affabilitate paruos nutriat. Quia sicut dicit Grego. in Prologo Moralium, In vno & eodem sermone, dum narrat gestum, prodit mysterium. Ideo dictum fuit discipulis Mat. 12. Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum. Quia sicut dicitur 1. ad Corinth. 14. Spiritu loquitur mysteria. Iste autem est, qui sacram scripturam & doctrinam reuelauit. In hoc tangitur materia quarti libri Sententiarum, in quo agitur de sacramentis, & de gloria resurrectionis. Sacramentum autem merito dicitur mysterium, quasi sacrum secretum. De quo dicitur I. Corint. 4. Sic nos existimet homo, vt ministros Christi, & dispensatores mysteriorum Dei. Item gloria resurrectionis futurae dicitur mysterium, propter suam occultationem. De quo I. ad Corint. 15. Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus. His igitur, & aliis consideratis, patet quod sacra scriptura plena est coelestibus mysteriis, quae Deus suis fidelibus reuelauit, vt vere posfit dici illud nobis: quod fuit dictum Daniel. 2. Vere Deus vester Deus Deorum est, dominusque regum, reuelans mysteria.

Concludo igitur cum Apo. Colos. 4. Orantes simul, vt Dominus aperiat ostium sermonis, ad loquendum mysterium Christi, vt manifestetur illud, ita vt me loqui oportet. Oportet autem loqui de mysterio Christi, & vniuersaliter de his, quae mere tangunt fidem, conformiter ad ea, quae tradidit sacra scriptura. Vnde Io. 5. Christus: Scrutamini scripturas: illae sunt quae testimonium perhibent de me. Si quis autem hoc non seruat, non loquitur de mysterio Christi, ac de caeteris directe fidem tangentibus. sicut oportet: sed incidit in illud, quod dicit Apostolus I. Cor. 8. Si quis autem existimat se aliquid scire, nondum cognouit quicquam quomodo oporteat eum scire. Modus enim est non excedere mensuram fidei: de qua dicit Apostolus Ro. 12. Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, & vnicuique, sicut Deus diuisit mensuram fidei. Quae quidem mensura in duobus consistit, videlicet vt non subtrahatur fidei, quod sub fide est: nec attribuatur fidei illud, quod sub fide non est. Vtroque enim modo mensura fidei exceditur, & a continentia sacrae scripturae, quae fidei mensuram exprimit, deuiatur & hunc modum, Deo adiuuante, tenere volumus, vt nihil scribamus, vel doceamus, sacrae scriptura dissonum. Quod si per ignorantiam, vel inaduertentiam aliquid dissonum scriberemus, ipso facto pro non scripto habeatur. Et quia interpretatio dubiorum sacrae scripturae ad sanctam Ecclesiam Romana & catholicam pertinet, omnia opera nostra huius libri, ac sequentium, eius correctioni totaliter supponimus: vtpote qui a pueritia in fide & obedientia Romanae ecclesiae nutriti sumus. & in Romana curia in scholis sacri palatij veritatem sacrae scripturae docuimus, & per sedem Apostolicam ad Episcopalem dignitatem, quamuis immeriti, promoti sumus. Modus autem loquendi, ac scribendi, in caeteris, quae fidem non tangunt, est, vt magis innitamur rationi, quam autoritati cuiuscuque doctoris, quantumcunque celebris, vel solennis: & paruipendatur omnis humana autoritas, quando per rationem elucescit contraria veritas. Quamuis enim captiuandus sit intellectus noster in obsequium Christi, & in his, quae fidem tangunt, plus acquiescere debeamus autoritam sacrae scripturae, quam cuicunque rationi humanae, quia diuina notitia, quam exprimit sacra scriptura, plus excedit humanam notitia, quam humana notitia bestiales: tamen omnis homo dimittens rationem propter autoritatem humanam, incidit in insipientiam bestialem, vt comparatus sit iumentis insipientibus & similis factus sit illis. Quis enim, nisi temerarius existens, audeat dicere, quod magis sit acquiescendum autori¬ tati cuiuscunque Doctoris, quam autoritati sanctorum Doctorum sacrae scripturae, Augustini, Gregorij. Ambrosij & Hieronymi, quos celebritate condigna sancta Romana ecclesia sublimauit? Et tamen Augustinus inter Doctores celeberrimus, dicit de seipso, 3. de Trini. circa principium: Noli meis literis, quasi scripturis canonicis, inseruire: sed in illis & quod no credebas, cum inueneris, incunctanter crede: in istis autem, quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmum retinere. Et ad Vincentium Victorem libro secundo: Negare non possum, nec debeo, sicut in ipsis maioribus, ita multa esse in opusculis meis, quae possunt iusto iudicio, & nulla temeritate culpari. Et recitantur istae autoritates, cum pluribus aliis ad idem pertinentibus, di. 9. in Decretis. Ex quibus patet quod compellere seu inducere aliquem, ne doceat vel scribat dissona ab iis, quae determinatus Doctor scripsit, est talem Doctorem praeferre sacris Doctoribus, praecludere viam inquisitioni veritatis, & praestare impedimentum sciendi, & lumen rationis, non solum occultare sub modio, sed comprimere violenter. Nos igitur plus rationi, quam cuicumque autoritati humanae consentientes, nullius puri hominis autoritatem rationi praeferimus, attendentes, quod omnibus existentibus amicis sanctum est praehonorare veritatem, quam omnis terra inuocat, coelum etiam ipsum benedicit, benedictus Deus veritatis. Amen. FINIS PRAEFATIO.

Back to TopNext

On this page

Praefatio