Text List

Praeambulum

Praeambulum

Incipit breuis, ingeniosa, & perutilis diuisio literae Magistri Sententiarum, quae ad perfectam intellectionem eiusdem plurimum confert, edita per solidissimum diuinae veritatis inquisitorem, Magistrum Durandum de Sancto Porciano. Diuisio literae Prologi.

CVPIENTES aliquid de penuria &c. Huic operi Magister praemittit Prooemium suum: in quo principaliter tria facit: quia primo reddit auditorem beneuolum, secundo docilem, tertio attentum. Prima in principio, Cupientes: secunda ibi, horum igitur Deo odibilem: tertia ibi, non igitur debet hic labor. Primo reddit auditorem beneuolum, assignans causas mouentes ipsum ad compilationem huius operis: ex quibus ostenditur affectus eius in Deum & proximum. Sunt autem tres causae ipsum mouentes. Prima sumitur ex parte sui, scilicet desiderium proficiendi in Ecclesia Dei: secunda ex parte Dei, scilicet promissio mercedis, & confidentia diuini auxilij: tertia ex parte proximi, videlicet profectus fratrum & sociorum. Quarum primae duae insinuant charitatem in Deum: tertia vtilitatem in proximum. Econtra a sunt tres causae ipsum ab hoc opere retrahentes. Prima est ex parte sui, scilicet defectus ingenij & scientiae: secunda ex parte operis, scilicet altitudo materiae & magnitudo laboris: tertia ex parte proximi, scilicet inuidorum contradictio.

Sic igitur in hac parte, vbi reddit auditorem beneuolum, sex facit per ordinem. Primo enim ponit causam vnam mouentem, & ei annectit statim causam contrariam retrahentem. Secundo, adiungit aliam causam mouentem, cum alia retrahente. Tertio, has quatuor causas simul colligit per oppositum. Quarto ostendit causarum mouentium victoriam ad retrahentes. Quinto ponit tantum causam mouentem. Sexto ponit causam retrahentem. Secunda pars incipit ibi, Ardua scandere. Tertia ibi, delectat vos veritas. Quarta ibi, quam vincit zelus domus Domini. Quinta ibi, non valentes studiosorum. Sexta ibi, quamuis non ambigamus. Item vltima in tres partes diuiditur: quia primo ponit contradictionis causam. Secundo contradictionis euidentiam. Tertio contradicentium nequitiam. Secunda pars incipit ibi, quia dissentientibus voluntatum motibus. Tertia ibi, qui non rationi voluntatem subiiciunt. Et haec vltima diuiditur in tres partes, quia primo ostendit contradicentium nequitiam ex inordinata affectione. Secundo, ex simulata religione. Tertio, ex pertinaci contentione. Secunda pars incipit ibi, habent rationem sapientiae. Tertia ibi, qui contentioni studentes.

Secunda pars principalis, in qua reddit auditorem docilem, diuiditur in quatuor partes: secundum quod praemittit quatuor causas, ex quibus redditur auditor docilis. Primo enim ponit causam finalem: secundo efficientem: tertio materialem quarto formalem. Secunda pars incipit ibi, in labore multo. Tertia ibi, ex testimoniis veritatis. Quarta ibi, in quatuor libris distinctum.

Illa pars, in qua reddit auditorem attentum, diuiditur in tres partes, secundum quod ex tribus reddit ipsum attentum. Primo ex operis vtilitate: secundo ex materiae profunditate: tertio ex modi procedendi ordinabilitate. Secunda pars incipit ibi, In hoc autem tractatu. Tertia ibi, vt autem quod quaeritur. Haec diuisio est, & sententia in generali¬

In speciali vero sic procedit Magister. Vt enim reddat auditorem beneuolum, primo vnam causam ponit mouentem ipsum ad conpilationem huius operis, quae est desiderium proficiendi & statim adiungit contrariam eausam ipsum retrahentem, quae est defect? ingo nij & scientiae. Postea ponit aliam causam retrahentem, quae est altitudo materiae huius operis, & magnitudo laboris. Et subiungit alia causam mouentem, scilicet confidentiam diuini auxilij, & praemium a Christo promissum. Postea has quatuor causas enumeratas simul colligit. Deinde ostendit victoriam causarum mouentium. Et dicit quod illa duo, quae videntur eum retrahere a compilatione huius operis, vincit ardor intensus, quem habet ad ecclesiam, quo inflammatus opus aggreditur. Et suam intensionem circa tria principaliter dicit versari, scilicet circa fidei defensio nem: catholicae fidei explanationem: sacramentorum etiam manifestationem. Postea ponit aliam causam mouentem, quae est charitas & instantia fratrum & sociorum. Deinde ponit tertiam causam retrahentem praecedenti contrariam, quae est contradictio, & inordinatio inuidorum. Ibidem ponit contradictionis causam, quae est discordia & inordinatio: ex quibus prouenit error: ex erro. re autem inuidia: ex inuidia contradictio oritur. Et statim ponit contradicentium nequitiam ex inordinata affectione: quia scilicet voluntatem suam non subiiciunt rationi: & rationis rectitudinem non sequuntur: nec autoritati sacrae doctrinae se subiiciunt: sed tam rationi, quam scripturae autoritati sensum suum praeponunt. Deinde tangit eorum nequitiam ex simulata religione: quia scilicet quidam superflua & superstitiosa religione, exterius simulata, habent argumentum ad ostendendum sapientiam, quandam doctrina nouam adinueniendo. Et statim ponit eorum nequitiam ex pertinaci contentione: quia scilicet clamosa contentione impugnant pertinaciter veritatem.

Sequitur altera pars, in qua reddit aunditorem docilem, causas operis assignando: vbi primo ponit causam finalem, quae est dupiex, scilicet destructio erroris, & manifestatio veritatis. Deinde ponit causam efficientem, quae est duplex: principalis, scilicet Deus: & instrumentalis, vt ipse Magister. Ibidem ponit causam materialem, scilic et & exempla, & autoritates sanctorum. Deinde ponit causam formalem, quae est duplex, scilicet forma tractatus. quae consissit in diuisione operis: & forma tractandi, quae est quidam modus agendi. Deinde reddit auditorem attentum. Et primo ex operis vtilitate, quia scilicet illa, quae alibi sunt diffusa, hic breuiter & vtiliter copilantur. Deinde reddit ipsum attentum, propter materiae profunditatem: quia scilicet hoc opus versatur circa profundas quaestiones veritatis. Vltimo reddit ipsum attentum ex modi procedendi ordinabilitate: quia scilicet singulorum librorum praemittit capitula ad facilitatem quaesitorum. Et in hoc terminatur sententia totius Prooemij in generali, & speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum