Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum possibile sit aliquam naturam assumi circun- scriptis proprietatibus personalibus
grAI1r4 Vtrum possibile sit aliquam naturam assumi circunscriptis proprietatibus personalibus. Thom. 3. p. 4. 3. art. 3.
QVARTO quaeritur, vtrum circunscriptis proprietatibus personalibus a diuinis possibile esset naturam aliquam assumi. Et videtur quod non, quia ex assumente & assumpto fit vnum: sed istud nullo modo posset esse circunscriptis proprietatibus personalibus a diuinis, quare &c. Minor probatur quod si posset fieri vnum, aut fieret vnum secundum naturam, aut secundum suppositum, non vnum secundum naturam, quia natura diuina & natura humana non possunt fieri vna natura, nec aliquis hoc ponit, nec vnum secundum suppositum, quia vbi natura & suppositum sunt idem penitus secundum rem non potest fieri ex aliquibus vnum secundum suppositum quin fiat vnum secundum naturam Sed circunscriptis proprietatibus relatiuis idem esset penitus in deo natura & suppositum, ergo non posset fieri ex natura assumpta & deo assumente vnum secundum suppositum, nisi fieret vnum secundum naturam, sed illud impossibile est, ergo & istud, quare &c.
Item si fieret vnum secundum suppositum, aut hoc esset secundum suppositum creatum, aut secundum suppositum increatum, non secundum suppo situm creatum, quia tunc oportet quod natura diuina amitteret propria subsistentiam quod est impossibile, nec secundum suppositum increatum, quia secundum hypothesim nullum suppositum esset in diuinis suppositum enim dicitur quasi sub alio positum, quod contingit tripliciter, vno modo sicut particulare est sub vniuersali, & tale suj positum est solum in illis in quibus inueniuntur genus & species (v dicit Auic. in meta. sua) quod non competit diuinis. Alio modo sicui subiectum supponitur accidentibus, quod etiam deo non conuenit, qui in ipso nullum est accidens. Tertio modo sicut incommunicabile sul communicabili, sicut dicimus in diuinis supposita relatiua & incommunicabilia esse sub essentia communicabili, sed istud non esset in diuinis circumscriptis proprietatibus relatiuis, ergo nullo modo esset ibi suppositum, quare nec assumptio ad vnitatem suppositi
IN contrarium arguitur, quia manente eadem potentia ex part dei & eadem obedientia ex parte creaturae manet idem effectus poss bilis, sed circumscriptis proprietatibus relatiuis adhuc remanere eadem potentia ex parte dei, quia potentia est de absolutis, & ead obedientia ex parte creaturae, eo quod circa creaturam nihil ponitu esse mutatum, ergo sicut nunc est possibilis assumptio, ita & tun¬
RESPONSIO. circa quaestionem istam aduertendum est quo ipsa potest habere duplicem intellectum. Primus est quod fieret circum scriptio proprietatum relatiuarum non quidem a diuinis, sed ab assumptione vel incarnatione sub hoc sensu, vtrum in supposito diuino licet relato possit vniri humana natura cum diuina & non cum proprietate relatiua. Secundus intellectus est quod fieret circum scripti proprietatum relatiuarum non solum ab incarnatione, sed totaliter diuinis. Et iuxta vtrunque intellectum oportet tractare quaestion
Quantum ad primum intellectum quaestionis dicendum quod natura humana posset vniri cum diuina in eodem supposito re lato quantum ad existentiam dato quod non vniretur cum proprietate relatiua quantum ad personam seu quantum ad vnitatem personalem, quod patet sic, si non posset fieri vnio naturae humanae cum diuina in supposito diuino, licet relato, quantum ad exi stentiam, nisi fieret vnio eiusdem naturae cum proprietate relatius. quo ad personam, hoc non esset nisi quia vnio naturarum secundun existentiam supponeret vnionem secundum esse personale, aut qui vnionem secundum existere vel existentiam, necessario concomitaretu vel sequeretur vnio secundum personam vel secundum esse personale sed neutrum istorum est vt probatur, ergo natura humana posse vniri diuinae in supposito relato quantu ad existentiam dato quod ni vniretur proprietatirelatiuae quantum ad personam. Maior patei quia sivna vnio non supponit aliam nec necessario concomitatur vel sequitur, tunc vna potest esse sine alia. Minor probatur quam tum ad omnes eius articulos. quod enim vnio naturae creatae & dinae in eodem supposito secundum existentiam non supponat tanquam priorem vnionem quae est secundum proprietatem relatiuam iam patet ex dicti in secunda quaest. Quod autem vnionem naturae humanae cum diuin quantum ad existentiam non necessario concomitetur vel sequatur vnieiusdem naturae cum proprietate relatiua quo ad personam patet quia ista concomitantia, vel consequentia necessaria non esset nisi e habitudine essentiae diuinae ad proprietatem relatiuam, quia natur humana secundum se nullam habitudinem necessariam habet ad ho quod vniatur proprietati relatiuae, & ideo si sit ibi aliqua necessitas illa consurgit ex habitudine naturae diuinae ad proprietati relatiuam, vt quia natura humana vnita est diuinae quae necessariam habet habitudinem ad proprietatem relatiuam per consequens vnitur necessario alicui proprietati relatiuae. Sed istud non potes dici quia essentia diuina non solum habet necessariam habitudini ad vnam proprietatem relatiuam sed ad omnes, si ergo propter ne cessariam habitudine naturae diuinae cum proprietate relatiua ad vnionem naturae humanae cum essentia diuina secundum existentiam sequeretur necessario vnio eiusdem cum proprietate relatius quo ad personam, sequeretur quod non posset fieri vnio naturae creata cum diuina secundum existentiam quin fieret vnio eiusdem cum qualibet proprietate relatiua quo ad personam, quia essentia diuina ac quamlibet habet necessariam habitudinem & non ad alteram solum: & ita vnum suppositum relatum non posset assumere sine alio, quod est erroneum. Reunquitur ergo quod in supposito diuino licet relato, possit fieri vnio naturae humanae cum diuina secundum existentiam, date quod non fieret cum proprietate relatiua quo ad personam, sed tunc certi talis vnio non pius fieret in vno supposito quam in alio, sed aequali ter in omnibus, quia esset solum secundum existere, quod est omnibus commune & non secundum aliquid proprium & personale
Sed contra hoc possit aliquis sic obiicere, ex vnione natura humanae cum diuina secundum existentiam, sequitur quod potes dici quod homo sit Deus, & Deus homo, sed si deus est homo, ergvel pater, vel filius, vel spiritussanctus, vel omnes simul, quicquid enim reale conuenit termino communi, conuenit alicui supposito. sicut patet de homine respectu Sortis & Platonis, si ergo es vnione naturae diuinae cum humana, verum est dicere quod deu est homo, ergo vel pater, vel filius, vel spiritussanctus, vel omnes simul, cum per solam vnionem naturae cum natura non fiat vnio in persona, sequitur quod saltem ad illam vnionem neces sario sequatur alia vnio in persona, quod est contra dicta.
Et dicendum quod licet esset verum dicere deus est homo, non tamen sequitur, ergo pater, vel filius, vel spiritussanctus, nisi cum haec reduplicatione (scilicet inquantum deus) quod posset concedi dummodo sane intelligeretur. Quod enim ad deitatem pertinet, totum esset carni vnitum, sicut & Dam. dicit quod perfecta diuinitaincarnata fuit. Non esset tamen extendenda locutio, vt sine additione dicatur pater est incarnatus, vel filius, vel spiritussanctus, quia his nominibus formaliter importatur id quod ad relationem pertinet, cui nondum facta est vnio, propter quod doctores has locutiones non consueuerunt recipere, quanmuis cum praedicta reduplicatione tolerari possit sane intelligendo.
Nec est simile de deo respectu patris, & filij, & spiritussacti, & de homine respectu Sortis & Platonis, & aliorum hominum, qui natura humana non est vna numero in se, & in suis suppositis, sec est solum vna secundum rationem, & plures secundum rem, & ideo nihi reale potest ei competere nisi ratione realitatis alicuius sui suppsiti, & ideo necessario sequitur homo currit, ergo Sortes vel Plato vel aliquis alius, sed natura diuina est vna numero in tribus suppositis diuinis, & supposita diuina constituuntur formaliter non per essentiam communem, sed per proprietates relatiuas, idaeo aliquid reale potest competere essetiae vel nomini essentiali secundum se, quod non competit suppositis relatis secundum suam formalem rationem. Et ideo non nccessario sequeretur deus est homo, ergo pater inquantum pater est homo, vel filius inquantum filius est homo, vel spiritussanctus inquantum spiritussanctus.
Et sic patet primum, scilicet quod natura humana potest vniri cum diuina quo ad existentiam, quamuis non vniatur cum proprietate relatiua quo ad personam. Dico autem quo ad personam, quia inquantum proprietas fundatur in essentia, impossibile est aliquid vniri essentiae, quin vniatur proprietati relatiuae mediante essentia, sed haevnio non terminatur ad vnum secundum esse personale, sed solum secundum esse existentiae quod est omnibus commune. Ad vnitatem autem personalem requiritur propria vnio naturae assumptae cum proprietate relatiua secundum seipsam, & non solum secundum essentiam,
Si autem quaestio intelligatur secundo modo, scilicet quod fia circunscriptio proprietatum personalium non solum ab incarnatione sed etiam diuinis. Adhuc hoc potest intelligi dupliciter. Vno modo quod circunscribatur a diuinis omnis prsonalitas. Alio modo q circunscribatur a diuinis omnis personalitas relatiua qualis ponitur secundum fidem, remaneat tamen personalitas absoluta, id est, natura diuina per se & in se subsistens, sicut intelligunt Iudaei, aui Gentiles. Primo dicendum est quod circunscripta a diuinis omni per sonalitate assumptio non est possibilis: cuius ratio est, qa vbi non est possibile dare aliquid subsistens non est possibile dare aliquid assumens, sed circunscripta omni personalitate a diuinis, nihil esset subsistens in diuinis, ergo nec assumens. Maior patet, quia assumptum non existit in se, sed in assumente. Si autem assumens non subsisteret in se, sed in alio, vel esset deuenire ad aliquid per se subsistens, vel esset processus in infinitum, sic vt vnum esset in alio, 8 illud in alio, & sic semper, quod est inconueniens: necesse est erge deuenire ad aliquid per se subsistens, illud autem proprie dicitu assumens quasi ad se sumens, quia sua existentia terminaret aliori inexistentiam, alia vero non dicerentur assumentia quia non ad se sumerent, quia non terminarent aliorum dependentiam, & sic patet maior. Minor probatur, quia omne quod subsistit habet rationem suppositi, quod vero subsistit in natura intellectuali habet rationem personae, persona enim dicit suppositum in natura intellectuali, si ergo a diuinis circunscriberetur omnis personalitas per consequens tolleretur omne subsistens, & haec fuit minor.
Si vero circunscribatur a diuinis solum personalitas relatiua qualis ponitur secundum fidem, remaneat tamen personalitas absoluta qualem intelligunt Iudaei, aut Gentiles, sic dicendum est quod adhuc possibilis esset assumptio, quod patet tripliciter.
Primo, quia remanente illo subsistere quod sufficit ad assumptionem remaneret possibilitas assumptionis, sed circumscripta personalirate relatiua & remanente personalitate absoluta adhuc remanet subsistere quod sufficit ad hoc quod aliquid sit assumens, ergo remanet possibilitas assumptionis. Maior patet, sed mino probatur: quia subsistere absolutum & infinitum est prima & sufficiens substantiandi omnem aliam naturam quo ad existentiam, vt patuit suprâ, q tale autem subsistere maneret manente supposito absoluto, quia ratio subsistendi, & ratio infiniti sunt de absolutis, quare &c
Secundo, quia non minus competeret tali supposito absoluto posse assumere aliquam naturam quam nunc competat supposito relato ratione solius essentiae: nam essentia esset in illo supposito, sed nunc posset competere supposito relato quod ratione solius essentiae assumeret & non ratione relationis (vt probatum est in primo articulo quaestionis) ergo illi supposito absolutoa posset competere quod aliquam naturam assumeret.
Tertio, quia sicut se habet accidens ad subiectum naturaliter, sic aliquo modo se habet natura assumptibilis ad suppositum diuinum supernaturaliter, ipsa enim aliquo modo degenerat in accidens secundum doctores, quia aduenit enti in actu, sed subsistentia subiecti absoluti est sufficiens ratio terminandi naturaliter dependentiam accidentis, ergo subsistentia suppositi absoluti diuimi (si poneretur) esset sufficiens ratio terminandi supernaturaliter dependentiam naturae assumptibilis.
Ad primum argumentum dicendum quod ex natura assumpta & supposito assumente fieret vnum secundum suppositum, & cun probatur quod non, quia ibi suppositum & natura sunt penitus idem secundum rem non possunt aliqua fieri vnum secundum suppositum quin fiant vnum secundum naturam. Dicendum quod falsum est. Ad cuius intellectum sciendum est quod vbi suppositum constitueretur per solam naturam, sicut fieret in diuinis circunscriptis relationibus, licet suppositum & natura essent idem simpliciter intrinsece, tamen suppositum connotaret aliquid quod non connotaret natura: natura enim nihil connotat extrinsece, nec affirmatiue, nec negatiue, sed praecise dicit rei essetiam: suppositum vero praeter essentiam connotat affirmatiue existere in se, & per se, & non existere in alio, sicut enim essentia respicit esse absolute & sine determinatione, sic suppositum respicit esse cum determinatione quae est in se, & per se, & sine hoc non inuenitur ratio suppositi, igitur quia essentia vel natura nihil extrinsece connotat non dicuntur aliqua fieri vnum secundum naturam, nisi sint, vel faciant vnam naturam sini pliciter & absolute, sed quia suppositum dicit naruram connotando habitudinem ad extrinsecu quae est esse in se, & non in alio sed in quo aliud, ideo omnia quae sic possunt fieri vnum secundum existere, ita quod vnum sit in alio, alterum vero in quo aliud, dicuntur fieri & esse vnum secundum suppositum & non secundum naturam, & sic circunscriptis relationibus a diuinis ex natura assumpta, & supposito assumente fieret vnum secundum suppositum & non secundum naturam, non propter realem diuersitatem suppositi, & naturae intrinsece loquendo, sed propter habitudinem quam connotat suppositum vltra naturam. Nam & hoc modo oportet dicere de supposito relato, assumens enim & assumptum faciunt vnum secundum suppositum, non autem secundum naturam absolutam, vel relatam, cum tamen suppositum diuinum nihil sit aliud quam essentia cum relatione.
Ad secundum dicendum est quod cum nomen suppositi sit nomen secundae intentionis, & logicae, sicut nomen generis & speciei, inquantum suppositum dicitur sub alio positum, ideo suppositum proprie non inuenitur nisi in quibus inuenitur genus & species, quod non est in diuinis. Et ideo nec ponendo relationes in diuinis, nec circunscribendo eas potest proprie dici quod in diuinis sit proprie suppositum absolutum vel relatum. Non enim suppositum relatum ex hoc potest proprie dici suppositum, quia positum est sub essentia, sicut incommunicabile sub communicabili, quia communicabilitas essentiae diuinae respectu relationum est alterius rationis a communicabilitate illius sub quo proprie dicitur suppositum, quia communicabilitas illius sub quo proprie dicitur suppo situm est communicabilitas solum secundum rationem & speciem qua dicit totum in vniuersali quod pertinet ad rationem suppositi, prae dicatur etiam formaliter de supposito, totum autem contrarium est de essentia diuina respectu diuinarum personarum, quia communicabilitas essentiae respectu earum est vnius in numero & secundum rem: essentiam etiam non dicit quicquid pertinet ad rationem suppositi diuini, quia non relationem, nec praedicatur formaliter de persona, quia non est formalis praedicatio, pater est essentia, & ideo suppositum proprie dictum non est in diuinis. Quid ergo dice¬ mus; qualiter terminabitur vnio naturae assumptae & personae assumentis ad vnum suppositum, si in diuinis non inuenitur proprie suppositum? dicendum quod non conuenit proprie supposito terminare alterius dependentiam ratione intentionis suppo fiti, sed propter subsistentiam sine qua non inuenitur suppositum & ideo vbi inuenitur ratio per se subsistentiae etiam absque sup. posito proprie dicto secundum modum loquendi logicum, potest inueniri ratio assumendi & terminandi dependentiam alterius. Haec autem per se subsistentia est nunc in suppositis relatis, & esset in supposito absoluto circumscriptis omnibus proprietatibus relatis, & ideo vtrobique est assumptio possibuis.
On this page